ElAnt v3n1 - Ad Jacobi De Voragine Legendam Auream Adnotationes Criticae

Volume 3, Number 1
June 1995


AD JACOBI DE VORAGINE LEGENDAM AUREAM ADNOTATIONES CRITICAE


Bengt Alexanderson, 
Lossby 4605, 
423 54 Torslanda, 
Sverige/Sweden/Suecia, 
e-mail: Bengt.Alexanderson@rd.riksdagen.400net.tip.net 

DE RATIONE HUIUS OPUSCULI CUR JACOBUS LEGENDUS?

Non solum constat opus Jacobi in permultis codicibus manu scriptis exstare sed etiam notissimum est pictores et scriptores multis legendis usos esse quas invenimus apud Jacobum, sive legerint ipsi, sive audierint, sive viderint opera aliorum artificum. Tria vel quattuor exempla praebeo quae casu mihi nota sunt. In ecclesia quae est Kumlae, in paroecia eius regionis Sueciae quae vocatur Vestmannia vel Vaestmanland, Albertus pictor inter artifices Suecicos saeculi quinti decimi insignis pinxit corpus sanctae Virginis ad sepulchrum ab apostolis portatum et a Judaeo vexatum. Mirabili vigore demonstrat manus sacrilegas divino nutu evelli et feretro sanctae Virginis haerere, ut est in legenda de assumptione Mariae. Nostris fere temporibus poeta Hjalmar Gullberg in carmine nobis celeberrimo dicit sanctum Bernardum uno die multotiens lacum quendam equo circumvehi et rebus divinis totum intentum lacum omnino non videre. Haec ubi invenerit poeta haud scio, sed eadem fere Jacobus narrat in legenda de sancto Bernardo. Tradita autem transformavit poeta vel alius nescio quis; apud Jacobum lacus est ille Lausannensis, qui uno die non circumvehitur. Nuper vidi reproductam imaginem quae dicitur a Rincon de Figueroa picta esse, licet parum vel fere nihil de illo pictore Hispanico et eius operibus sciamus, qui vixit tempore Ferdinandi et Isabellae. Ostendit pictor, quicumque erat, illam permutationem crurum quam bene perfecerunt sancti medici Cosmas et Damianus. Utrum quae rettuli e Jacobo sumpta sint necne parvi refert: sunt saltem in catena legendarum et miraculorum, quorum scriptor celeberrimus est Jacobus noster.

Quis est quin desideret auctorem legere quo quasi nemo illa aetate gravior erat? Si quidem gravis est quem fere plus quam alium legebant clerici aevi quod vocatur medium, e cuius opere velut e fonte abundante hauserunt et auctores et artifices et praedicatores ut docerent, ut terrerent, ut aedificarent.

DE DOCTIS PRAECEDENTIBUS PAUCISSIMA

Operam dederunt docti et doctae ut sciremus quomodo et cur Jacobus noster opus suum creaverit, et quid de eo iudicaverit posterior aetas. Cum mihi quidem curae est textum legere et singulos locos intellegere conari, eos et eas reverenter nunc praetereo. Non potest tamen fieri quin commemorem opus Barbarae Fleith, quod vocatur: Studien zur Ueberlieferungsgeschichte der lateinischen Legenda Aurea. Bruxelles, Societe des Bollandistes 1991 (Subsidia hagiographica. 72). Ingentem laborem suscepit traditionem textus Jacobi perscrutandi et codices secundum familias disponendi. Cum autem, ut necesse erat, profecta sit a collectionibus legendarum, quas alias alii composuerunt clerici, et non a singulis locis, latiore ut ita dicam calamo conscripsit opus suum praeclarum quam ut huic opusculo auxilio sit.

EDITIO

Si autem Legendam ea lingua qua composita est legere vis, ut scias quidnam sit, rem non facilem aggrederis. Si tibi in manibus sit editio Theodori Graesse anno 1845 primum, anno 1890 tertium edita, anno 1965 phototypice in urbe Osnabrueck apud Zeller reproducta, quae inscribitur *Jacobi a Voragine Legenda Aurea, vulgo Historia Lombardica dicta* textum saepe corruptum praeberi nisi dormitabis cito advertes. Non potest fieri quin omni tempore quaeras quid re vera scripserit auctor. De lectionibus tamen codicum manu scriptorum et de editionibus praecedentibus pauca invenis. Gratias agimus Graesse qui opus maximum perfecit, sed scire necesse est editionem illam fere non esse nisi reproductionem editionis saeculi quinti decimi (vide infra Ad usum lectoris), quod demonstrant tam aliae res quam mala interpungendi ratio.

VERSIONES

Auxilio sunt versiones. Benz edidit Germanicam et addidit in fine operis lectiones maximam partem e codice Latino Monacensi 13029 sumptas, quae ad textum constituendum valde adiuvant, tum coniecturas tuas crudeliter destruentes, tum benigne confirmantes, si ut ego ad eas sero pervenisti. Est codex iam anno 1282 conscriptus, id est post viginti fere annis vel utique non plus quam triginta quam Jacobus confecerat opus suum. Tot locis meliora praebet quam editio impressa nuper commemorata, ut paene aegre feras editorem non eo codice usum esse sed incunabulum parvi, ut videtur, momenti sibi elegisse. Perspicuum tamen est, si bene codicem Benz perscrutatus est, iam errores irrepsisse: vide exempli gratia adnotationes ad pag. 51, l. 9 vel potius ad pag. 53, l. 17 quia nesciunt quod faciunt, ad pag. 236, l. 16, ad pag. 322, l. 21sq., ad pag. 328, l. 35, ad pag.393, l. 5, ad pag. 394, l. 4, ad pag. 682, l. 7 feriae. Illa quoque versione quae vocatur Alsatica utitur Benz, licet editionem nostri temporis (vide infra) inspicere non potuerit. Vide, sis, *Jacobus de Voragine, Legenda Aurea, deutsch von Richard Benz. T. 1-2, Jenae, Diederichs 1917- 1921*. Versio Alsatica, nobis VA, nuper edita est: *Die 'Elsaessische Legenda Aurea'. 1-3, Tuebingen, Niemeyer 1980-1990*, sed notandum versionem illam saepe valde contractam esse et multis locis nihil adjuvare. Quod habet, confirmare potest, sed si quid non habet, cavendum est argumentum e silentio, quo nihil lubricius. Index vocum Germanicarum utilissimus est. De codicibus Latinis in VA nihil disces, neque in versione Gallica quam fecit J.-B. M. Roze: *Jacques de Voragine. La Legende doree. 1- 2. Paris, Garnier- Flammarion 1967*, primum anno 1900 edita, neque in versione quam edidit Erich Weidinger multis collaborantibus: *Legenda aurea. Das Leben der Heiligen. Aschaffenburg, Pattloch 1986*. Ut est liber inscriptus *Das Leben der Heiligen*, id est *Vitae sanctorum* vel potius *Quomodo vixerint sancti*, profert quod scripsit Jacobus de sanctis quorum cuique est festum suum, sed praeterit alia festa, e. g. Adventum domini, Innocentes, Annuniationem dominicam. Gaudemus nuper et versionem totam et plenam Anglicam exstare: *Jacobus de Voragine. The Golden Legend. Readings on the Saints. Translated by William Granger Ryan. 1-2. Princeton, Princeton UP 1993*, ubi tamen nihil de codicibus manu scriptis docet ille Nestor qui versionem iam anno 1941 edidit, nunc penitus retractatam et expletam. Multis locis adnotationes utiles praebet Ryan et, quod maxime iuvat, multos locos Sacrae Scripturae indicat. Est etiam altera versio Gallica a Theodoro de Wyzewa confecta, quam non inspexi: *Le bienheureux Jacques de Voragine. La Legende doree. Paris, Perrin 1909* (saepius edita). Saepissime perspicaciores sunt interpretes quam Graesse. Ut sunt autem astuti, saepe difficultates evitant.

Sunt codices manu scripti circa mille, necnon exstant prope centum typis descriptae editiones quae vocantur incunabula. Non est fere lingua sine versione Legendae. Adde quod parum bene noster editus est. Quae cum ita sint, fortasse quaeris quid prosit textum emendare conari. Nonne facilius acum in foeno invenias quam bonam et veram lectionem? Ego quidem non negaverim rem ita se habere. Sed quid, quaeso, faciendum est? Si re vera vis Jacobo studium dare, non est alius modus agendi quam editionem Theodori Graesse et lectiones codicis Monacensis 13029 scrutari, hic et illic meliorem textum tibi restituere, versionem Alsaticam et interpretes nostri temporis consulere. Nam onus ingens edendi quis suscipiat?

Mihi operae pretium esse videtur aliquantulum, siquidem non multum, contribuere ad textum melius intellegendum. Qui vel pauca capita Legendae aureae perscrutatus est, bene scit Jacobum nostrum amare ad verba sua redeuntem latius explicare quod antea brevius enuntiavit. Quo fit ut, opinor, sensus, interdum etiam verba eius restitui possint vel sine auxilio codicum manu scriptorum. Si nonnumquam rem nimis fortiter tibi videor aggredi, inspice, sis, notulas quae sunt in editione Theodori Graesse, ubi invenies lectiones quae minime tolerandae sunt. Nihilominus tamen in codices irrepserunt. Et si in legenda sancti Augustini Athenienses pro Mediolanenses invenis, quid non inveniri potest?

QUOMODO TEXTUS EMENDARI POTEST

Mihi cordi est persuadere, si queam, neque Jacobum nostrum neque retractatorem vel emendatorem quendam posterioris aetatis ea scripsisse, quae sensu carent vel reliquis verbis omnino non congruunt. Sed quaerendum est quid tolerandum sit et quid non. Concedo non esse Jacobum virum summi ingenii, nolo tamen quod absurdum est ei adtribuere. Quod ipse scripsit, ipse intellexit et a nobis intellegi potest. Quandocumque autem constat eum paene ad verbum alium auctorem exscripsisse, ut Augustinum, Hieronymum, Gregorium Magnum, fieri potest ut Jacobus textum iam corruptum ante oculos haberet et scriberet quod reperisset. Ego quidem crediderim etiam his locis Jacobum non proferre quod intellegi nullo modo possit. Qua de causa protulerit quod sensu careat non video. Fieri itaque potest ut textus, quem praebet Jacobus ex alio quodam sumptum, peior sit quam quem in codicibus illius auctoris invenis. Mala et insulsa lectio e praecedentibus auctoribus sumpta potest fieri ut apud Jacobum accipienda sit, sed plane absurda minime. Praebet autem Jacobus, ut infra perspicuum erit, interdum meliora quam codices ipsius auctoris quem consulit. Vide, sis, exempli gratia ad Hieronymum, pag. 136, l. 19, pag. 139, l. 18, pag. 140, l. 10, ad Gregorium Magnum, pag. 209, l. 21, pag. 210, l. 6.

Si quis quaerat cur ego alios auctores praecedentes, quorum libris usus est Jacobus, inspexerim, ut Hieronymum, Augustinum, Gregorium Magnum, Bernardum, alios vero neglexerim, respondeo non mihi umquam propositum fuisse reliquam vitam Legendae aureae corrigendae dedicare. Nam anni deficerent, si omnes auctores praecedentes notos et ignotos, omnia acta et omnes vitas sanctorum ubicumque sint, perscrutarer. Est liber utilissimus qui inscribitur: Bibliotheca hagiographica Latina antiquae et mediae aetatis, 1-2, Bruxelles, Societe des Bollandistes 1898-1901 (Subsidia hagiographica. 6), iterum anno 1949 impressus, cum Supplemento et Novo supplemento (Subsidia hagiographica. 12 et 70), annis 1911 et 1986 impressis. Auxilio est, sed docet fere plus quam desiderat quispiam quantum de iis sanctis scripserit pia aetas de quibus Jacobus narrat. Modus agendi hic erat: si quid mihi perspicuum non videbatur vel plane falsum, quod ex auctoribus vetustioribus mihi notis adhibuerat Jacobus, illis auctoribus studium dedi; qui mihi noti erant vel quia Jacobus ipse eos nominat vel quia doctus quidam vel docta nostri temporis me docuit. A verbis Jacobi semper proficiscor.

Hoc tantum de auctoribus praecedentibus addere velim. Si multa ad verbum fere descripta sunt, magni momenti est textus ad verba Jacobi restituenda, ut fit in legendis de sancta Paula, de sancto Benedicto, de sancto Paulo. Si vero Jacobus vel retractator quidam cuius labore usus est Jacobus noster verba e compluribus auctoribus contexuit necnon multa commutavit, potest fieri ut parum vel nihil auxilio sint. Sic res se habet, ubi legendam sancti Augustini cum vita quam fecit Possidius comparamus, vel legendam sancti Martini cum vita a Sulpicio Severo composita.

Si quid fere dicere velit auctor inveniri potest, mihi quidem satis est. Si ipsa verba bene restituuntur, tanto maius gaudium. Si corrupta melius quam ego emendas, fac, precor. Sine dubio enim multa invenies quae levi manu corrigas. Noli autem credere mihi persuasum esse omnia quae emendare non conatus sim mihi lucide dicta esse videri. Multa relinquo quae mea quidem opinione corrupta sunt sed non facile emendantur.

Erat mihi curae, optima quaeque interpretum non negligere, sed potest fieri ut in parvis rebus nomina praetereo, ne te taedio afficiam.

TEXTUS SEMPER LECTORI RESTITUENDUS

Necesse est ut lector semper ad verba attendat et textum minime ut exhibeatur accipiat sed sibi restituat et, ut ita dicam, creet. Melius videbis quid dicere velim comparatis lectionibus quibusdam quae evidenter pravae sunt et facile emendentur. Paginae et lineae secundum Graesse. Tibi apparebit in codice Latino Monacensi 13029, nobis CM, recta saepissime exstare.

Pag. 4, l. 16 'autem': lege 'ante', ut CM.

Pag. 6, l. 32 'somnus': lege 'sonitus', ut CM. Vox se refert ad l. 9 'sonitus maris et fluctuum'.

Pag. 65, l. 2 'ita': cf pag. 64, l. 38 et lege ut CM 'infra'.

Pag. 65, l. 19 'in Roma, id est in excelso': lege ut CM 'in Rama' etc.!

Pag. 120, l. 25 'fixa': lege 'fixos', sc. artus martyris extensos.

Pag. 193, l. 1 'vocabula enim iactantia vel utilitatem sonantia omnino respuebat': Cf l. 10 et l. 12 et lege 'vanitatem' pro 'utilitatem'.

Pag. 221, l. 7 'supponitur aris'. Lege 'superponitur aris', licet violet legem metricam, quae tamen in his versibus iam aliis locis violata est. Sed forsitan 'supraponitur' minus offendit. Vide infra adnotationem, qua et alii loci exhibentur ubi 'sub' falso scriptum est pro 'super'.

Pag. 238, l. 22 'secundum': lege ut CM 'sciendum'.

Pag. 258, l. 28 'insana': lege ut CM 'in sana'.

Pag. 307, l. 14 'convinxit': lege 'coniunxit'.

Pag. 420, l. 15 'sacrificiis': lege ut CM 'suppliciis'.

Pag. 468, l. 3 'honore': lege ut CM 'horrore'.

Pag. 480, l. 3 'mortis': lege ut CM 'noctis'.

Pag. 515, l. 2 et 4 'mea', 'eam', 'mea': lege 'meus', 'eum', 'meus'.

Pag. 631, l. 19 'quamque': lege 'quam'.

Pag. 786, l. 38 'littoribus': lege 'fluctibus'.

Interpunctione emendata saepe tibi textum meliorem constituis. Exempla quaedam: Pag. 4, l. 2 interpunge cum interpretibus ante 'homo', non post: 'ne, si forte ante venisset (sc. Christus), homo suis meritis salutem adscriberet'. 'Ante' significat: antequam novit homo ignorantiam et impotentiam suam.

Pag. 68, l. 36 ante, non post 'martirum' intercidendum est: 'cum illum, cui defunctorum suffragia inchoaverant, martirum postmodum hymnis laudant'. Clerici sancto Thomae defunctorum missam agebant, sed angelis iuvantibus coeperunt eum martyrum hymnis laudare, quod probat sanctitatem hominis.

Pag. 148, l. 12-14 minime post 'sustinuerunt' interpungamus: 'Statuerunt ut bis in omni sabbato comederetur, ne propter abstinentiam, quam homines sustinuerunt in sexta feria, in qua omni tempore jejunandum est, natura debilitaretur' (sc. debilitaretur in sabbato, quae dies est septima feria).

Pag. 162, l. 13 columba 'grana legit, volitat sociata, cadavera vitat', id est cum sociis volitat, non sociata cadavera vitat.

Pag. 220, l. 34 interpungendum est ante, non post 'Johannes', nisi credis Johannem nondum natum alio modo salutavisse quam in utero matris exsultando: 'Tunc surgens Maria abiit in montana ad Elizabeth et cum eam salutasset (sc. Maria cognatam Elizabeth), Johannes in eius utero (sc. in utero Elizabeth) exsultavit'. Cf. Jacobum, pag. 358, l. 23, et summam auctoritatem, Luc. 1, 41, vel saltem rem considera aliquantulum.

Pag. 236, l. 31 'dominico autem die, a conditione octavo ...'. Non interpungendum post conditione. Dies dominicus est dies octavus post conditionem mundi.

Puto iam clarius esse cur omnia quae evidenter falsa sint non exhibeam et cur tibi studio esse velim textum tibi semper reficere.

AD USUM LECTORIS

'CM' est codex Latinus Monacensis 13029, iam anno 1282 conscriptus, cuius lectiones adhibet Benz.

'Editio princeps' est illa editio quam Graesse 'Ed(it). Pr(inc).' nomine designavit, quae erat incunabulum Dresdense 180, ante annum 1474 apud M. Wenssler Basileae impressum, anno 1945 Dresdae ignibus belli consumptum.

'Graesse', vide supra Editio.

'Interpretes' sunt interpretes nostri fere temporis Benz, Roze, Ryan et Weidinger collaboratoresque eius.

'Johannes de Malliaco' est versio Gallica sine textu Latino: 'Jean de Mailly. Abrege des gestes et miracles des saints. Traduit du latin par Antoine Dondaine. Paris, Cerf 1947'.

'VA' est versio Alsatica medio aevo facta, nuper edita, quae adhibetur ubicumque quodammodo adiuvat.

'Zuidweg' est dissertatio Amstelodamensis Jacobi J. A. Zuidweg, quae vocatur 'De werkwijze van Jacobus de Voragine in de Legenda aurea. Oud-Beijerland, Hoogwerf 1941'.

Ut iam dixi, paginae et lineae numeratae sunt secundum Graesse. Fac tibi, precor, perticam! Solae lineae textus numerantur, numquam lineae quae exhibent titulos capitum. Si pagina titulum habet, eum, sis, praeterito.

Graeca simplici, ut spero, modo sine signis accentus in litteras nostras transtuli. Et Gallica hic sine accentibus scripta esse tolerandum est. Germanica littera u duobus punctis suprascriptis hic per ue notata est, sicut et Germanicae et Suecicae litterae a et o duobus punctis suprascriptis hic ae et oe sunt. Verba ex auctoribus, sive Jacobo sive alio quodam, sumpta aut mea vel aliorum opinione in textum inferenda signis '...' notavi.

ADNOTATIONES AD LOCOS

Pag. prima, l. 23. Post 'epyphaniae' aliquid excidit, quod est in CM et in incunabulo anno 1476 impresso quod adhibet Ryan: 'partim sub tempore peregrinationis, scilicet ab octava epyphaniae'. Haec fere quae desunt verba etiam a pag. 2, l. 17, et a pag. 40, l. 5, et ab ima pag.145 inferri possunt.

Pag. 5, l. 35 'temperamus'. Lege cum interpretibus 'temptamus' vel 'tentamus', id est conamur. 'Tentare' hunc sensum et aliis locis habet, licet non multis: mihi notae sunt pag. 480, l. 21 et pag. 616, l. 4. 'Attentare' exstat pag. 785, l. 24. Multo saepius apud Jacobum 'tentare' idem est ac inducere ad impietatem, et qui tentat est diabolus.

Pag. 14, l. 6 'ut quid'. Editor Graesse minime amat 'ut quid' et saepe, sed non semper, in 'ad quid' mutat. Mirum est illud genus dicendi ei ignotum esse. Non meminit, ut videtur, verborum Christi crucifixi (Matth 27, 46, Marc. 15, 34): 'Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?'

Pag. 18, l. 31 'Commenda alii nec me illo ultra impedias, et resurrecturum servet et reddat, ut ipsum quoque meritum sui laboris recipias. Terrae id commenda'. 'Quam' pro 'me' (pro 'nec me'?) editio princeps, 'quem' pro 'nec me' codex Latinus Monacensis 2652, 'illud' pro 'illo' idem codex, 'non impediat' idem codex, 'recipiat' CM. In libro qui est secundum Jacobum Augustini De poenitentia sed qui videtur pseudographus esse, Andreas crucifixus haec domino suo Christo dixit. Andreas noluit de cruce vivus solvi; maluit de corpore suo liberatus esse, cum quo semper pugnasset et quod ei semper onerosum fuisset. Hoc loco verbo 'commendari' utitur auctor his modis: dici potest corpus terrae commendari, id est sepeliri, quod legimus exempli gratia ll. 21 et 33 et pag. 524, l. 6. Potest et Deus 'homini corpus commendare', ut homo secum portet ut onus et adversarium cum quo semper contendendum sit si ad puritatem pervenire et soli spiritui vivere velit. Vide, sis, l. 22 'super commendatum (sc. corpus mihi) vigilavi', et l. 30 'posco ne mihi id (sc. corpus) ultra commendes: sed depositum reddo'.

Legendum est, credo, hoc modo: Commenda alii (sc. terrae), quam illud (sc. corpus) ultra non impediat, ut resurrecturum servet et reddat (sc. terra), ut ipsum quoque (sc. corpus) meritum sui laboris recipiat. Verba sic fere legit et intellexit Benz.

Pag. 33, l. 17 'Puella ... Hebraeam fistulam ...' Lege ut CM et VA et interpretes 'Puella ... Hebraea fistulam'. Puella, non fistula, erat Hebraea et Hebraice canebat ut mox apparebit.

Pag. 34, l. 1. Si inspicimus editionem libri Augustini Contra Faustum, vide: Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, vol. XXV (sect. VI, pars I), pag. 681, apparet textum Jacobi forsitan melius quam crederes verbis Augustini consentire. Non est utique textus Jacobi secundum Augustinum corrigendus. Nam ut supra dixi (vide, sis, Quomodo textus emendari possit) , Jacobus potuit ante oculos textum habere, qui iam mutatus erat sed non tantum offendebat ut intellegi non posset. Sunt autem loci quidam quos consideremus.

Pag. 34, l. 1. Neque apud Augustinum neque in CM legitur 'perlegimus scripturas apocryphas', quod satis ineptum est et e sequentibus verbis irrepsisse videtur. Igitur omittendum.

Pag. 34, l. 18 '(ut) ... illi post hanc vitam quandoque finiendam in aeternum consolarentur'. In Contra Faustum et in CM est 'illi ... consuleretur', quod sine dubio scripserunt quondam et Augustinus et Jacobus. Est comparatio inter poenam crudelem quam statim dedit homo agrestis, qui apostolum Thomam manu percusserat, et illam in futuro indulgentiam (pag. 33, l. 25) quam sperare potuit ille homo post 'transitoriam plagam' (ibidem, l. 26). Hoc secundum Jacobum. Ipse Augustinus de venia loquitur quae ei homini apostolo adjuvante in saeculo futuro dabitur. Ergo 'illi ... consuleretur', minime 'illi ... consolarentur'.

Pag. 34, l. 28 'multa'. Lege 'inulta' cum Augustino et CM et interpretibus Jacobi.

Pag. 34, l. 34 'quandoquidem judices publicis legibus servientes majoris criminis reos bestiis subdi et gladio percuti jubent'. Textus Augustini praebet 'subrigi' pro 'subdi' et 'quam' pro 'et'. 'Subrigi' non intellego. Nonne est erratum pro 'subigi' vel melius 'subici'? Apud Jacobum 'subdi' non offendit. Res docet 'quam' apud Augustinum quidem legendum esse. Maioris criminis rei bestiis laniantur quam qui gladio percutiuntur. Quanto minus homo, qui apostolum manu feriendo parvum facinus commiserat, tam crudeliter puniendus ut bestiarum morsibus divelleretur!

Pag. 37, l. 25 passioni. CM et VA et interpretes bene potioni.

Pag. 51, l. 9. De Stephano narrat Jacobus secundum Actus apostolorum, cap. 6 et 7, quos hic 'historiam' nominat, sicut pag. 50, l. 34. Tribus pugnis voluerunt Judaei eum convincere, et in omni pugna (cf. pag. 50, l. 34) invenimus 1) commissum proelium, 2) collatum Stephano adiutorium, 3) triumphum Stephani. Prima pugna est disputatio inter Stephanum et Judaeos, cuius describitur 'proelium', vel potius proeliatores, post quod 'Ecce primum proelium' (pag. 51, l. 8) praebetur. Postea legendum est 'Deinde subiungit (sc. historia,) triumphum: et non poterant resistere sapientiae, postremo ponit adiutorium: et spiritui, qui loquebatur'. 'Spiritum' praebet Graesse, sed legitur 'spiritui' in CM et in 'Rec. Ed.' apud Graesse. 'Triumphus' explicatur verbis 'et non poterant resistere sapientiae', sicut 'adiutorium' verbis 'et (sc. non poterant resistere) spiritui qui loquebatur', ex Actibus 6, 10 accurate allatis. Simili modo Jacobus textum Sacrae Scripturae adhibet pag. 226, l. 7, pag. 696, l. 25 et alicubi. In omnibus quae post dicuntur Jacobus sequitur quod invenit in Actibus addita pia interpretatione. Tertia pugna est tormenta et supplicia. Comparat Stephanum cum Christo, quorum uterque et pro se et pro persecutoribus orabat. Stephanus pro se orabat, dicens (pag. 53, l. 15) 'Domine Jesu accipe spiritum meum', sicut Christus pro se: 'pater in manus tuas commendo spiritum meum' (pag. 53, l. 23). Deinde pro persecutoribus Stephanus orabat, clamans 'domine ne statuas illis hoc peccatum' (l. 16), sicut Christus 'pater ignosce illis' (l. 25). Ergo: post 'domine ne statuas illis hoc peccatum' Stephani noli addere 'quia nesciunt quod faciunt', quae sunt verba Christi, falso e Luc. 23, 34 allata. Editio princeps et VA non habent ea verba, quae comparationem quae est inter Stephanum et Christum perturbant.

Pag. 58, l. 21. Ostendit (l. 9) sanctus Johannes apostolus sex esse quae debent nos ab immoderato divitiarum appetitu retrahere. 'Sextum est jactura et ostendit, quod divitiae sunt causa jacturae, quae est in acquisitione duplicis mali, scilicet mali in praesenti, quod est elatio, et mali in futuro, quod est aeterna damnatio, et alterius, quod est in perditione aeterna, scilicet duplicis boni, in praesenti, quod est gratia, et boni in futuro, quod est aeterna gloria.' Mea opinione legendum est: '... et alterius, quae est in perditione, scilicet duplicis boni ...'. Divitiae sunt causa eius iacturae quae est in acquisitione mali, sed etiam alterius iacturae, quae est in perditione vel amissione boni. Illud 'aeterna' quod est post 'perditione' superfluum est, cum iam 'aeterna damnatio' exstet et vox illa oppositionem verborum 'acquisitio duplicis mali' et 'perditio duplicis boni' perturbet. Interpolator erravit putans perditionem hic esse damnationem. Forsitan mirum tibi videtur iacturam esse acquisitionem, sed, ut puto, flosculum praebet Jacobus noster: saepissime praedicat bona huius mundi in aeternum mala esse, mala huius mundi esse in aeternum bona. Ut unum permultorum exemplorum inspicias, vide pag. 113, l. 24 'mortem perdidit et vitam invenit' (sc. sancta Agnes martyrium passa).

Pag. 80, l. 7 'nomen pater, quod non est aliud sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri.' CM et VA et interpretes recte omittunt 'pater'. Salvatori est triplex nomen, id est filius Dei, Christus, Jesus, ut paulo infra explicat Jacobus. Hic saltem pater non vocatur.

Pag. 83, l. paenult. et ult. Legendum 'non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae (pro 'qui' editionis) in manifesto, in carne, est circumcisio', secundum Rom. 2, 28.

Pag. 135, l. 17. Textum Jacobi, qui est apud Graesse, cum textu epistulae Hieronymi CVIII contuli, qui est ab Isidoro Hilberg in serie quae vocatur Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, vol. LV, pag. 306sqq. editus. Infra H est textus Hieronymi qui est in editione Hilbergi.

Pag. 135, l. 19 'artes': 'artus' H recte, quod et apud Jacobum scribendum est, nisi forte stultissimum eum fuisse putaveris.

Pag. 136, l. 2 'fugiendo vanam gloriam merebatur': 'fugiendo gloriam gloriam merebatur' H. Textus Jacobi intellegi potest, licet aegre: fugiendo vanam (sc. gloriam), gloriam merebatur, sed mihi videtur vanam additum esse ut textum melius intellegamus. VA: 'Su fluch ere, und do mitte erwarp die ewige ere', id est: 'fugit gloriam et eo modo aeternam gloriam merebatur', quod mihi quidem confirmare videtur bis 'gloriam' scriptum et postea explicatione, sc. 'aeternam', affectum esse. E VA concludimus et apud Jacobum melius 'gloriam gloriam' scribendum esse, sicut est in incunabulo quod adhibet Zuidweg.

Pag. 136, l. 19 'liberis prosequentibus et clementissimam matrem vincere cupientibus': 'et clementissimam matrem vincere cupientibus' om. H. Habent tamen codices quidam Hieronymi idem fere ac Jacobus, addito verbo 'pietate' ante vel post 'vincere'. VA hic nihil ad rem. Mea quidem opinione potius aliquid excidisse putandum quam additum esse. Haud scio quomodo quis explicaverit verba irrepsisse, praesertim apud Jacobum, qui saepe omittit et raro addit. Facile vero demonstratur cur exciderint: 'prosequentibus ... cupientibus' easdem terminationes praebent et librarius parum attentus de verbo in verbum transiit.

Pag. 137, l. 11 'pastores nocte venientes, ut viderent verbum, quod factum erat, quasi etiam tunc Evangelistae Johannis dedicarent: in principio erat verbum et verbum erat apud Deum et verbum caro factum est': 'principium' ante 'dedicarent' add. H, 'et verbum erat apud Deum' om. H. Vox 'principium' non mihi necessaria videtur sed puto genitivum 'evangelistae Johannis' se ad verba 'in principio erat verbum' se referre, quasi legamus: illa verba evangelistae Johannis, etc. 'Principium' mihi videtur postea allatum esse ut textus explicetur, sed concedo lectori ut haereat.

'Et verbum erat apud Deum' neque est in H neque in codicibus a Hilberg adhibitis, recte ut mihi videtur. Summa sermonis est incarnatio verbi quam viderunt pastores oculis suis et superfluum est praesentiam verbi apud Deum commemorari. Sed verba vix offendunt, et utrum lectionem corruptam viderit et scripserit Jacobus an postea irrepserit, omnino non novimus.

Pag. 138, l. 17. Verbis Hieronymus Paulam castigaverat, dicens eam in largiendo profusiorem esse. Respondit Paula: 'ego si petiero, multos inveniam, qui mihi tribuant, iste mendicans si a me non acceperit, quid ei possum etiam de alieno tribuere, si mortuus fuerit, a quo eius anima requireretur?': 'quae' pro 'quid' CM et H et duo incunabula quae adhibet Zuidweg, 'et' pro 'si' (tertium) H 'et si' duo codices (in altero horum addidit 'si' altera manus), 'requiretur' H. Meliorem textum praebet Hilberg. Sermo sibi vult: si a me mendicus non acceperit, quae ei possum etiam de alieno tribuere - auctoritate enim floreo et non mihi necesse est ut de meo donem; sic facillime juvare possum - et (si) postea mortuus fuerit, a quo requiretur eius anima, id est; cui ratio reddenda erit eius animae vel vitae, quae perierit? Respondendum erit: a me requiretur anima, ego rationem dabo, nam mea culpa mortuus erit. 'Anima' hoc loco idem est ac vita, sicut apud Matthaeum, 16, 25: 'qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam'. Sed quid scripserit Jacobus hoc loco dubium est.

Pag. 139, l. 18. Mortuos liberos Paula lugens se consolari conabatur: 'cum os stomachumque signaret et matricis dolorem crucis niteretur impressione lenire': 'matris' pro 'matricis' H. Nonne melius Jacobus? Post os et stomachum sequitur serie naturali matrix. 'Matris' est lectio valde facilior et facile inseritur. An putamus matricis 'impudentius' esse dictum quam ut sic loquatur Hieronymus? Qui sermonem eius melius scit, doceat quomodo res se habeat. Mihi quidem videtur satis libere de sexu et membris, licet quomodo se habeant post resurrectionem, maris et feminae cum haeretico disputare: vide, sis eandem epistulam CVIII, cap. 23.

Et Zuidweg lectori commendat 'matricis', monens in codicibus Hieronymi, qui in Patrologia Latina adhibiti sunt, hanc lectionem esse, quam tamen Hilberg videtur ignorare.

Pag. 139, l. 27 'ipsa ... deseratur': 'ipse ... deserar' CM et H, quod apud Jacobum restituendum.

Pag. 140, l. 5. Ante 'elegi' cum Zuidweg addendum est 'et', quod ex H haurire possumus. Commemorantur tres loci: 'domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae' (Ps. 25, 8) et 'quam dilecta tabernacula tua domine' (Ps. 83, 2) et 'elegi abiecta esse in domo Dei mei' (Ps. 83, 11).

Pag. 140, l. 10 'vix ut aure apposita, quod dicebat, audire possemus': 'aure apposita quod dicebat' om. H, sed idem fere ac Jacobus praebent duo vel tres codices Hieronymi. Cur quis ea verba falso introduxerit? Multo probabilius est ea casu excidisse et recte apud Jacobum et codices quosdam Hieronymi servata esse. Videmus quasi oculis nostris quid agatur, sed dici potest id quod tam vivide describitur superfluum esse et omitti posse. Jacobus, qui saepe breviorem, raro longiorem reddit sermonem, minime putandus est addidisse. Praeterea litteris 'au' in 'aure' lectis oculus facile transsilit ad 'audire'.

Pag. 140, l. 12. Melius cum Hilberg interpungamus: 'Quem enim monachorum latentium in eremo cellula sua tenuit? Quam virginum cubiculorum tenuerunt secreta?' Postea melius: 'sacrilegum putabat (sc. ille monachus, illa virgo) qui non tali feminae ultimum reddidisset officium'. Et Graesse et Hilberg praebent 'sacrilegium', sed est 'sacrilegum' in duobus codicibus apud Hilberg. In textu Hieronymi saltem 'sacrilegum' legamus, sed potest Jacobus falsam lectionem et vidisse et ipse scripsisse.

Pag. 140, l. 18 'Testis est Jesus nec unum quidem nummum ab ea filiae derelictum, sed magis tribuens egenis et quod his difficilius est, fratrum et sororum immensam multitudinem quam ... abjicere impium est.' Quid sibi velit 'sed magis tribuens egenis' fortasse quaeris. Eo loco H exhibet: 'sed, ut ante iam dixi, magnum aes alienum' et est in CM 'sed magnum aes alienum', quod apud Jacobum restituendum est. Verba 'magis tribuens egenis' fortasse sunt a librario quodam allata ut eluceat quomodo Paula pauper facta sit, cum esset olim dives. Tribuendum esse egenis iam didicimus e pag. 138, l. 6sqq.

Ut mihi videtur, nullus est locus ubi textus Jacobi, sicut est nobis notus, et codices, qui ab Hilberg adferuntur ad textum Hieronymi constituendum, et congruunt et evidenter falsa praebent. Ergo non potest textus Jacobi cum quodam codice vel quibusdam codicibus traditionis Hieronymi coniungi et non constat quo vel quali codice usus sit Jacobus. Nam meminisse oportet recta ubique exstare posse et sola falsa codices inter se coniungere ut stemma codicum fiat. Re vera Jacobus noster, ubi non consentiunt textus, compluribus locis meliora praebet.

Pag. 146, l. 22 'in redemtionem ergo illorum dierum sancti patres unam septimanam Christi in abstinentia addiderunt et septuagesimam vocaverunt.' Quid sibi volunt verba 'Christi in abstinentia'? Auctor nos docet quintas ferias olim aeque sollemnes ac primas ferias, id est dies dominicas, fuisse propter venerationem Christi ascensionis quae facta est feria quinta, sed sollemnitatem illius diei cessasse. Ad redemptionem alias dies sollemnes patres introduxisse. Conferamus pag. 148, l. 15 'in redemtionem ergo sabbatorum ... unam septimanam XL addiderunt et sexagesimam vocaverunt', ubi 'XL' idem est ac quadragesimae. Ideo forsitan legendum est 'Christi abstinentiae', sed quod ad verbum Christi pertinet, vide infra. Scimus Christi abstinentiam vel ieiunium quadraginta dierum fuisse. Ante tempus quadragesimae addit ecclesia tres septimanas, quarum dies dominicae vocantur septuagesima, sexagesima, quinquagesima. 'Abstinentia' saepius invenis in his capitibus eodem fere sensu ac ieiunium, e. g. 148, l.13; 151, l. 13; 152, ll.16, 23, 24, 'abstinere et jejunare' 150, l. 3.

Dixerit aliquis 'Christi in absentia' praeferendum, sicut certe pag. 148, l. 18 'absentia' pro 'abstinentia' cum CM legere debemus, in capite quo et aliis locis Jacobus de absentia sponsi, id est Christi, monet, scilicet pag.148, l. 20 et 149, l. 8. Sed nos septimana quae est post Septuagesimam non de absentia sponsi sed de deviatione humani generis ab Adamo usque ad finem mundi monet, ut e pag. 146, ll. 6 et 25 apparet. Absentiam Christi et viduitatem ecclesiae septimana, cuius dies dominica Sexagesima est, commemorat, ut e pag. 148, l. 17 manifestum est.

Mihi videtur vox 'Christi (in)' forsitan omittendum esse. Non est in VA, nescio cur ab omnibus interpretibus omittitur. Potest fieri ut illud 'absentia' vel 'abstinentia sponsi', id est Christi, quodammodo illatum sit ubi esse non debeat, et totum illud 'Christi in abstinentia' sit delendum.

Pag. 149, l. 12sqq. docet auctor: 'Quidam enim sunt in ecclesia, qui ab adversis premuntur, sed non dejiciuntur (infra: primi); quidam qui premuntur et dejiciuntur (infra: secundi), quidam qui nec premuntur nec dejiciuntur, tamen quia adversa non tolerant, periculum est, ne prospera ipsos frangant (infra: tertii);'. Verba se ad Ps. 43, 23 referunt: 'Exsurge, quare obdormis Domine'. Postea eodem fere modo ac interpretes clausulas interpungamus ut sensus clarius eveniat: 'Clamat ergo ecclesia ut exsurgat quantum ad primos, ipsos confortando cum dormire videatur ipsos non eripiendo. Clamat ut exsurgat quantum ad secundos, ipsos convertendo a quibus videtur faciem avertisse ipsos quodammodo repellendo. Clamat ut exsurgat quantum ad tertios, in prosperis adiuvando et liberando'. Sic fere locus est in CM, qui tamen addit 'et non dormiat' post primum 'exsurgat'.

'Ipsos confortando' idem fere est ac ipsos confortans, sc. deus. 'Cum dormire videatur', sc. dormire videatur Deus; 'videantur', id est homines, cum Graesse non legendum. 'Ipsos non eripiendo': dormire videtur Deus eos non eripiens. 'Ipsos convertendo ... repellendo': oportet Deus convertat ad se quos quodammodo antea reppulerit.

Pag. 151, l. 28 'hoc ex quattuor elementis'. Lege cum Benz et Ryan 'homo' pro 'hoc2, ut pag. 153, l. 29, vel forsitan melius 'hoc corpus nostrum' vel 'hoc corpus mortale', cf. pag. 152, l. 3 et l. 17.

Pag. 161, l. 7 'Quarta ratio est, ut nos purificandos instrueret. Quinque autem modis fit purgatio ab infantia secundum jura, licet tres inhibeantur, secundum quos et nos purgari debemus, scilicet juramento, ...'.

'Ab infantia' statim respuimus: est enim in CM 'ab infamia', quod nemo est quin recipiat. Monet Graesse 'secundum jura' non esse nisi apud recentiores, qui ut CM praebent 'iubeantur' pro 'inhibeantur'. Credo 'secundum iura' legendum esse, testibus editione qua usus est Graesse et VA, quae habet 'vor gerihte', id est in iure vel in foro. 'Licet tres inhibeantur' est explicatio qua quis, sive Jacobus sive auctor eius, monet illos quinque modos iam non omnes in iure adhiberi. Cum enim Concilium Lateranense, quod anno 1215 convenit, statuisset ut illa ordalia, id est iudicia per aquam et ignem et certamen singulare, fieri non deberent, iam saeculo tertio decimo in multis regnis abolita sunt, ut docet John W. Baldwin in libro qui inscribitur: Masters, Princes, and Merchants. The Social Views of Peter the Chanter and his Circle. 1-2. Princeton, Princeton UP 1970, pag. I: 323sqq. Credo igitur 'licet tres inhibeantur' potius quam 'licet tres iubeantur' legendum esse.

Pag. 163, l. 5 'quarto penes hodiernam processionem'. Lege cum CM 'tertio' pro 'quarto' et cf. pag. 162, l. 34 'Ratio autem huius triplicis nominis (sc. nomen triplex Jesu quod ei datur a Simeone: salutare, lumen, gloria) primo penes nostram justificationem ...', pag. 163, l. 2 'secundo penes nostram regenerationem...', sequitur locus noster, id est 'tertio penes hodiernam processionem', sequitur etiam eadem pagina, l. 8, 'quarto penes triplicem huius festi denominationem...'. Unumquidque horum quattuor membrorum est divisum in partes tres quae se ad verba 'salutare', 'lumen', 'gloria' referunt. Locus bene ostendit quantum amet, dixeris nimis amet, Jacobus distinctiones et interpretationes, quae nobis saepe subtiliores apparent.

Pag. 186,5 'abiens laqueo se suspendit et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus. In hoc autem delatum est ori, ne per os effunderetur, non enim dignum erat, ut os tam viliter inquinaretur, quod tam gloriosum os scilicet Christi contigerat.' Jacobus, vel potius Johannes de Malliaco, pag. 148, quem hic fere exscripsit Jacobus, contexuit duos locos Novi Testamenti ubi de morte Judae Iscariotae dicitur, Matth. 27, 5 'abiens laqueo se suspendit' et Act. 1, 18 'et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius'. Confer pag. 600, l. 4 'in tantum autem caesus est, ut eius viscera effunderentur' et lege nostro quoque loco 'effunderentur'. Bene scimus haereticos pessima morte visceribus emissis perire, ut papa Leo, quem commemorat Jacobus, pag. 99, l. 17, et haeresiarcha Arrius, pag. 452, l. 28sqq., cuius mors et apud Gregorium Turonensem, in Historia Francorum, lib. II, cap. 23, lib. III in initio, lib. IX, cap. 15 et sine dubio apud multos alios describitur, quorum auctor est, ut videtur, Eusebius in Historia ecclesiastica, lib. X, cap. 4. VA hic habet 'die furdampnete sele', hoc est anima condemnata vel spiritus condemnatus, quod et praebent Benz et editio Weidingeriana. Post 'os' igitur, si eis fides habenda, menti obversatur spiritus vel anima vel flatus. Voci autem 'viscera' illud 'effundere' magis congruit, et apud Jacobum non invenio 'animam' vel 'spiritum' vel 'flatum effundere'. Qui mala morte moriuntur, saepe dicuntur 'exspirare', 'spiritum exhalare', malus monachus qui tamen poenitentiam egit 'ultimum flatum emittere' videtur (pag. 200, l. 21). Habet autem vox exspirare nihil in se vile, et dicitur etiam de viro bono, pag. 670, l. 18, et de puero parvulo, pag. 673, l. 32. Boni et sancti 'spiritum tradunt', 'spiritum reddunt', 'ultimum spiritum efflant', 'spiritum emittunt'.

Quomodo res se habeat ex loco quem commemorat Reames, apparet. Vide Sherry L. Reames, The Legenda aurea. A Reexamination of its Paradoxical History. Madison, The University of Wisconsin Press 1985, pag. 263. In sermone quodam suo, qui habet numerum 343 S13 secundum Johann Baptist Schneyer, Repertorium der lateinischen Sermones ..., Muenster, Aschendorff 1969-, Jacobus dixit de Arrio: 'nefando ore, quo Christum blasphemavit, viscera sua evomuit.' Quod autem os Christum osculatum erat, non inquinatum est, sed 'ei delatum est' (quod non exstat apud Johannem de Malliaco). 'Deferre ori' eandem fere vim habet ac os vereri, sicut e sequentibus verbis elucet. Confer, sis, etiam pag. 67, l. 36 'nequaquam deferens conditioni vel sexui, ordini vel aetati' et pag. 535, l. 26.

Pag. 204, l. 13sqq. Ut refert Jacobus, vitam Benedicti scripsit Gregorius cognomine Magnus. Vide Gregoire le Grand. Dialogues. T. 2. Texte critique et notes par Adalbert de Vogue. Paris, Cerf 1979 (Sources chretiennes. 260). Infra exhibebo lectiones aliquas quae sunt in textu huius editionis vel saltem in codicibus quibusdam quos adhibet de Vogue, illas lectiones nimirum quas considerandas puto esse. Praeteritis quae exstant apud Gregorium sed omittuntur a Jacobo si solas has narrationes respicis quas ambo praebent, apparet textus Gregorii apud Jacobum hic valde contractus, illic paene ad verbum redditus esse.

Pag. 205, l. 25 'suis illorumque fratrum moribus se convenire non posse praedixit': 'se' om. Gregorius. Confer l. 35 'numquid non dixi vobis, quia vestris ac meis moribus non convenirem': 'conveniret' Gregorius. Mihi videtur priore loco cum Gregorio se omittendum et postea 'conveniret' legendum esse.

Pag. 205, l. 29 'Cumque sibi cum eo adspicerent (sc. mali monachi) illicita non licere et grave esse sedule assueta relinquere ...': 'grave esse' om. editio princeps Theodori Graesse et CM, 'se dolerent' pro 'sedulo' Gregorius et CM. Non mirum quod textum Jacobi secundum Gregorium et CM corrigimus.

Pag. 209, l. 21 '(tormentis afflictus) ... victus poenis rusticus sese et res suas Benedicto Dei famulo commendasse professus est et, dum hoc a torquente creditur, interim crudelitate ad vitam reparatur.' Post 'professus est' haec praebet de Vogue: 'ut, dum hoc a torquente creditur, suspensa interim crudelitate, ad vitam horae raperentur'. Omittitur autem 'horae' in editione quam fecit R. Mittermueller, Ratisbonae 1880, secundum codices Monacenses quosdam; 'raperentur', 'raperetur', 'reparentur', 'repararentur' exstant in codicibus.

Apparet utique apud Jacobum 'suspensa interim crudelitate' legendum esse. '2Horae' mihi videtur ad 'vitam' postea additum esse, ut liqueat vitam rustico sperandam brevem futuram esse. Quae vox falso verbo sequenti coniuncta est ut efficeretur 'horae raperentur'. Omittamus ergo cum Mittermueller 'horae'. Utrum vero Jacobus 'ut' an 'et', utrum 'raperetur' an 'reparetur' an 'repararetur' an 'reparatur' scripserit, Deus scit. Textus Gregorii optimus mihi videtur 'ut ... ad vitam reparetur' esse.

Pag. 209, l. 32 'eo errore quo consueverat, acturum se existimans': 'eo terrore' etc. Gregorius. Non credendum est 'errore' Jacobum scripsisse. Erat quidem homo crudelis, nomine Galla, erroris Arriani, sed saeviit 'terrore', ut elucet ex omnibus quae referuntur.

Pag. 209, l. 37 'tanta celeritate coeperunt alligata brachia lora dissolvere, ut dissolvi tam concite ...': 'tanta se celeritate ... illigata brachiis lora' etc. Gregorius. 'Se' cum Gregorio legendum, vel 'dissolvere' in 'dissolvi' mutandum. Etiam 'brachiis' e Gregorio accipiendum est.

Pag. 210, l. 6 'refectus recedens': 'fractus recedens' Gregorius. Textus Jacobi et textus Gregorii hic plane inter se contrarii sunt. Cum accepisset Galla benedictionem et ad se reductus sana admonitione a viro sancto instructus esset, mihi videtur 'refectus' potius quam 'fractus' recedere. Verba nostrorum duorum auctorum excepto illo refectus/fractus tota in hac de Galla narratione eadem fere sunt. Potest autem fieri ut hic Jacobus melius aliquid proferat.

Pag. 210, l. 21 'quidam habebat filium morbo elephantino correptum, ita ut iam pilis cadentibus cutis intumesceret atque increscentem famem occultare non posset': 'saniem' pro 'famem' recte Gregorius necnon, ut videtur, Roze (sanie) et Ryan (pus).

Notatu dignum est Jacobum vel alium quendam post Gregorium narrationem mutasse. In dialogo Gregorii non agitur de filio sed de puero, id est de famulo, hominis cuiusdam, cuius filius Aptonius Gregorio rem narrat. Itaque postea, l. 24, 'ab eodem patre eius', quod ad verbum e dialogo receptum est, apud Gregorium est pater illius Aptonii, sed hic, apud Jacobum, non potest fieri quin sit pater aegroti. Notandum est etiam quod verba concludentia 'et de hoc immensas gratias Deo obtulerunt et postmodum dictus puer in bonis operibus perseverans in domino feliciter obdormivit' apud Gregorium non sunt. Est, credo, solus locus ubi plus praebet Jacobus quam Gregorius, sed sunt verba quae saepe miracula claudunt. Minus est ineptum puerum, id est famulum, in bonis operibus perseverantem vitam finire quam filium admodum parvum qui adhuc est, ut videtur, sub tutela patris. De erroribus vel mutationibus Jacobi vel alius cuiusdam, vide infra ad pag. 255, l. 7 et 548, l.1.

Pag. 210, l. 37 'Ite et sicut per visionem vidistis, omnia ordinate': 'audistis' de Vogue secundum plerosque codicum. 'Vidistis' est autem varia lectio in editione Benedictina vel Maurina anni 1705 et legitur in versione Graeca quam fecit papa Zacharias saeculo octavo, id est tempore codicum vetustissimorum Gregorii.

Refert Gregorius et Jacobus Benedictum in somnis monachis apparuisse qui procul monasterium construebant, et 'subtiliter designasse', ubi quaeque aedificare deberent. Monachi autem, illa visione non contenti, a Benedicto petierunt ut sibi ostenderet quomodo aedificandum esset. Respondit vir sanctus ut supra videtis. 'Vidistis' verbo 'visionem' congruit et est quodammodo lectio facilior et ideo nescio an reiciendum sit. Visionem et visiones videre invenis multis locis in Sacra Scriptura, et in Vetere et in Novo Testamento. Forsitan autem expectabant monachi non solum videre sed etiam audire quae consilia daret pater monachorum Benedictus ad rem gravem, fidem non habentes illi designationi, quae videtur, etiamsi non plane dicitur, tacita fuisse. Respondet tunc Benedictus satis aspere: 'visionem vidistis'. Potest fieri ut Jacobus contra omnes fere codices Gregorii recta ostendat, sed res haeret.

Forsitan notandum est per visionem interdum nihil oculis apparere sed sola verba audiri. Perspicuum est hoc fieri et aliis locis Sacrae Scripturae et I Reg. 3, 15, ubi Samuel nihil vidit sed verba Domini audivit. Similiter etiam apud Gregorium Magnum, in Dialogis, lib. IV, cap. 49: 3.

Exstat 'visionem audire', pag. 543, l. 8, sed est falsa lectio pro 'iussionem audire'. Vide, sis, adnotationem ad locum.

Pag. 211, l. 1 'praeerat'. Est locus ubi Jacobus plane a Gregorio discedit. Erat enim homo, quem incautis sermonibus feminae sanctimoniales ad iram provocabant, nequaquam iis praepositus, sed earum famulus: Dialogi, lib. II, cap. 23: 2 'quibus quidam religiosus vir ad exterioris vitae usum praebebat obsequium', et paulo post 'qui ad exteriora necessaria eis obsequium praebebat'. Non mihi liquet quomodo e famulo factus sit praepositus vel dominus quidam. Non verisimile est feminas praepositum increpuisse, multo probabilius famulum. Sed contra dici potest quod, si praepositus erat, tanto maius crimen. Non omnino respuendum est 'praebebat obsequium' pro 'praeerat'. Locus est apud Johannem de Malliaco, pag. 160, ubi homo famulus est et appellatur 'le pauvre homme qui les servait'.

Pag. 221, l. 7 'Offert Melchisedech, Ysaac supponitur aris'. Lege 'superponitur aris', quod et e re ipsa et e Gen. 22, 9 perspicuum est. 'Sub-' falso pro 'super-' pag. 291, l. 4; 306, l. 22; 436, l. 23; 524, l. 18; 733, l.1; 739, l. 5 et sine dubio aliis quoque locis.

Pag. 222, l. 25 'ab Antiochia Romam veniens (sc. sanctus Timotheus) sub Melchiade papa a Silvestro presbitero ... susceptus est officio, quod facere tunc temporis etiam ipsi pontifices formidabant. Silvester vero non solum hospitio eum recepisse gaudebat, sed etiam timore abjecto tam vitam quam doctrinam ejus laudabat...'. Verbo 'officio' praeferendum mihi videtur 'hospitio', ut paulo post 'hospitio eum recepisse' legimus. Vel hospitium christiano dare formidabant christiani Romani. De 'officio' non agitur. 'Suscipere (in)' vel 'recipere hospitio' persaepe legitur, ut pag. 446, l. 8 et l. 13 ('suscipere in'); 757, l. 25 ('suscipere'), pag. 410, l. 19; 482, l. 30 ('recipere'). Rarius 'excipere', pag. 381, l. 4.

Pag. 228, l. 34. Locus Augustini est in De trinitate, lib. IV, cap. 14, l. 14sqq. Vide, sis: Corpus Christianorum. Series Latina. T. 50-50A (Aurelii Augustini Opera, Pars 16:1-2). Duae lectiones, quae subsequuntur, considerandae sunt:

Pag. 228, l. 37 'idem ipse unus utriusque mediator': 'verusque' pro 'utriusque' Augustinus. 'Verus mediator' est in De trinitate hoc loco et in lib. IV, cap. 13, l. 29-30 et cap. 17, l. 48. 'Falsus mediator', id est diabolus, est in eodem libro, cap. 12, l. 3 et cap. 13, l. 80. Sed haud scio an 'utriusque' Jacobi vera lectio sit. Nam permultis locis, ut accuratius dicam plus quam tricies, Augustinus in De trinitate se ad verba refert quae sunt in epistula I Tim. 2, 5 'Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus'. Christus est mediator utriusque, Dei et hominis, quod potest fieri ut Jacobus secum cogitaverit et inscius verbum mutaverit nisi iam mutatum apud retractatorem invenerit. Non est utriusque mediator in De trinitate.

Pag. 228, l. 38 'cum ipse maneret': 'unum cum ipso maneret' CM et Augustinus. 'Unum' legamus, nam sic 'unum/unus' rhetorice ter apparet.

Pag. 236, l. 16. Quaeritur cur Christus non statim post mortem sed tertia demum die resurrexerit, et respondetur: 'propter suae potestatis ostensionem, quia si statim resurrexisset, non videretur potestatem habere ponendi animam suam sicut resurgendi'. Lege 'resumendi' pro 'resurgendi', sicut VA. Benz, qui versionem Alsaticam ante oculos habebat, licet non ut nunc accurate editam, hic ut saepe recte. Nam adhibendum est e l. 36: 'potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam', quod e Joh. 10, 18 sumptum est: 'potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam'.

Pag. 240, l. 24 'Quinto apparuit (sc. Dominus) discipulis congregatis in unum et significat religiosos cum quinque foribus sensuum clausos.' Lege cum interpretibus 'clausis'. Religiosis sensuum fores clausae sunt.

Pag. 250, l. 1. Usus est Jacobus vita sancti Ambrosii, quam composuit Paulinus Mediolanensis, vide: Paolino di Milano. Vita di S. Ambrogio. Introd. ... a cura di Michele Pellegrino. Roma, Editrice Studium 1961 (Verba Seniorum. N. S. 1).

Pag. 250, l. 22sq. 'matrem et sororem'. Apud Paulinum agitur de domestica sororis et matris, sicut et pag. 251, l. 19. 'Soror' significantius dicitur quam domestica. Melius narrat Jacobus, verius Paulinus.

Pag. 251, l. 13sq. 'Laetabatur enim probus.' Cum Paulino legendum 'laetabatur etiam Probus'. Et Valentinianus et Probus laetabantur.

Pag. 252, l. 22 'ab Ambrosio se torqueri', sicut et pag. 252, l. 36sq. Apud Paulinum vero qui tormentat est priore loco angelus qui custodiebat Ambrosium.

Pag. 253, l. 33 Maledicebat Ambrosius homini auctori flagitii: 'cum adhuc sermo esset, more eius immundus spiritus discerpere coepit'. Habet Paulinus 'cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis (id est Ambrosii), spiritus immundus' etc., sicut fere CM, qui praebet 'in ore eius', quod est nimirum recipiendum.

Pag. 255, l. 7 'Qui consurgens Mediolanum concitus venit.' VA sicut Graesse. Sed apud Paulinum Honoratus episcopus Vercellensis in eadem domo Mediolani ac Ambrosius morabatur. Postquam textus Paulini contractus erat, explicari quodammodo oportuit quomodo episcopus Vercellensis sacramentum dare posset Ambrosio Mediolani morienti. Cf. adnotationem ad pag. 548, l. 1.

Pag. 259, l. 18 'planitie corporum'. Lege 'camporum' cum CM et interpretibus.

Pag. 278, l. 1 'de sanctitatis mente corporeque corruptis'. Usus est Jacobus, ut docet Zuidweg, pag. 72, vita Petri Martyris a Thoma de Lentino scripta, quae est in collectione quae vocatur Acta sanctorum. Aprilis. T. 3 (totius collectionis T. 12), pag. 694sqq. Lege cum Thoma et CM 'sauciatis' pro 'sanctitatis'. Parentes Petri haeretici erant, id est sauciati mente.

Pag. 282, l. 26 'exemplis' est sine dubio erratum typographi pro 'exemptis', id est de medio sublatis. 'Expulsis' CM.

Pag. 282, l. 28. Lege cum CM 'praedicatorum', id est fratrum quos vulgo dominicanos appellamus, pro 'praedicatores'. 'Qui' ad 'praedicatorum' spectat, nequaquam ad haereticos quosdam conversos. Jacobus laude extollit ordinem suum praedicatorum, ferventissimum persecutorem haereticorum.

Pag. 293, l. 12. Exhibet Graesse cum Roze et Ryan legendam de sancta Apollonia, quae plerumque omittitur in editionibus et codicibus manu scriptis necnon in versionibus. Licet incertum sit, quis scripserit, ego tamen infra auctorem Jacobum voco. Ut monet Roze, de Apollonia narrat Eusebius in Historia ecclesiastica, lib. VI, cap. 41. Historia Eusebii et versio quam fecit Rufinus ineunte saeculo quinto est in Eusebius Werke. Vol. 2:2. Herausgegeben von Eduard Schwarz und Theodor Mommsen. Lipsiae 1908 (Die griechischen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte. 9:2).

Pag. 293, l. 13 'quidam Divinus nomine miser daemonum principalia praevenit edula'. Adhibenda sunt verba Rufini: 'principalia praevenit edicta minister daemonum, qui dicebatur in civitate nostra divinus'. Si Eusebium inspicimus, apparet eum nomen fautoris illius in christianos saevitiae omnino ignorare: 'ho kakon tei polei mantis kai poietes hostis ekeinos en', id est 'malorum urbi propheta (divinus) et perfector (exsecutor), quicumque ille erat'.

Elucet Jacobum Rufini versione quodammodo, vel ipsum vel per alium, usum esse sed contextum multo peiorem factum esse. Rufinus novit vocem 'mantis' Latine esse divinus, sed apud Jacobum inde factum est nomen Divinus, quod, obiter dictum sit, non est in libro qui vocatur Onomasticon totius latinitatis, opera et studio Josephi Perin, 1913. Sed et Rufinus fallitur, nam vox 'kakon', quod est malorum, hic idem est ac malarum rerum, sed potest per se etiam eos significare qui mali sunt, id est daemones, ut voluit Rufinus. E perfectore vel exsecutore daemonum fecit Rufinus illud 'minister daemonum', quod insuper apud Jacobum in 'miser daemonum' corruptum est. 'Ministre des demons' est in versione quam fecit Roze, qui forsitan Rufinum inspexit.

Postea, exstante apud Rufinum 'edicta' et apud Eusebium in eodem contextu 'prostagmatos', perspicuum est quomodo perventum sit ad istud ineptissimum 'edula'.

Restat ut quaeramus quid ante oculos habuerit Jacobus. 'Divinus nomine', quod non offendit, poterat Jacobus et legere et exscribere. De cetero autem in dubio sum. 'Miser daemonum', id est homo miser et daemonibus subiectus, nonne intellegi potest, licet aegre? Forsitan irrepserat iam in textum quem legit Jacobus et est ab eo receptum. 'Edula' mihi videtur tam stultum esse ut vix credam auctorem quemquam sua sponte in textum suum attulisse, sed potius quodammodo evitasse.

Pag. 296. l. 8. Auctor loquitur de Jacobo, Alphaei filio, discipulo et apostolo Christi: 'Dicitur etiam Jacobus minor ad differentiam Jacobi, filii Zebedaei; licet enim Jacobus Zebedaei prior natus sit, fuit tamen vocatione posterior, unde etiam haec consuetudo in plerisque regionibus observatur, ut ille, qui posterior ingreditur, major vocetur, et ille, qui prior, minor, licet sit prior aut aetate major aut sanctitate dignior'. Primo videamus quid pro certo sciamus. Constat Jacobum Alphaei Jacobum minorem vocatum esse. Illud quoque constat, Jacobum Alphaei post Jacobum Zebedaei discipulum vocatum esse, quia illi quattuor, Simon, Andreas frater eius, Jacobus Zebedaei et Johannes frater eius primi vocati sunt, vide Matth. 4, 18-21 et alios locos in evangeliis. Est igitur Jacobus Alphaei post vocatus. Est, fateor, argumentum e silentio, sed quis est qui credat Dominum ante illos quattuor discipulum quendam habuisse, quem evangelistae silentio praetereunt? Etiam Jacobus de Voragine nobis assentitur, vide pag. 422, l. 12: 'Dicitur Jacobus (id est Zebedaei) major ... quoniam primo vocatus est a Christo'. Textum quem proponit Graesse cum Benz maximam partem secundum CM fortiter aggrediamur: 'Dicitur ... Zebedaei; licet enim prior natu sit, fuit tamen vocatione posterior, unde ... observatur, ut ille qui prior ingreditur, major vocetur, et ille, qui posterior, minor, licet sit priore aut aetate major aut sanctitate dignior'. Praebet CM 'licet enim natus sit prior' et alius codex, sc. Latinus Monacensis 14034, 'licet enim Jacobo Zebedei natu sit prior', qui et unus et alter quoad sensum bene se habent. Mea quidem opinione CM recta fere exhibet, fortasse excepto illo 'natus', ubi est 'natu' melius quia verba 'natu' et 'vocatione' inter se congruunt. Postea interpolator explicare verba voluit addendo 'Jacobo Zebedei', quod in 'Jacobus Zebedei' corruptum est et maximam confusionem fecit. Sunt in CM voces 'prior' (ante 'ingreditur') et 'posterior' (ante 'minor') suo loco positae sicut supra scripsi.

Pro 'in plerisque regionibus' legendum est cum CM et aliis codicibus quos adhibet Benz 'in plerisque religionibus'. Sunt, ut scimus, provinciae ordinum, exempli gratia ordinis praedicatorum, sed regio non videtur talem provinciam significare neque talem ordinem neque tale monasterium. Praebet Niemeyer exempla ubi constat religionem idem esse ac ordinem monachorum, sed alios locos quam hunc apud Jacobum non inveni. Bene notum est religionem vitam monasticam significare, ut est apud Jacobum, exempli gratia pag. 732, l. 9 'ad religionem confugit'.

Pag. 301, l. 21 'ex tempore morbum et causam invenit.' E praecedentibus et sequentibus verbis satis elucet causam morbi e tempore primi incursus morbi inveniri posse, si bene scis quid eo ipso tempore acciderit. Potest causa morbi esse perturbatio maxima animi, ut contigit imperatori Tito. Legendum cum Benz et editione Weidingeriana 'morbi' pro 'morbum'.

Pag. 306, l. 21 'Maxentius autem iussit, navibus ad decipulam compositis, fluvium sterni et suppositis pontibus exaequari.' Secundum Graesse habent recentiores 'excaecari' pro 'exaequari', quod statim reiiciendum est. Excaecari dicitur, ut videtur, de aquae vena quae obstruitur vel exsiccatur. Bene res se habebit, modo 'superpositis' pro 'suppositis' cum CM scribamus. Ponit pontes, id est tabulas, super navibus, quodammodo ad decipulam compositis, id est ut considant ubi primum quis conscenderit. Fateor me nescire qua machinatione hoc factum sit. 'Pons' est, ut scimus, quaevis tabula, qua quis super locum depressum vel paludem transit. Hoc modo flumen sternitur et naves exaequantur. De vocibus 'sub' et 'super' saepe inter se confusis vide, sis, supra ad pag. 221, l. 7.

Pag. 318, l. 1. Bonifatius venit Tarsum et ibi solus, nescientibus iis qui cum eo in urbem venerant, martyrium passus est. Sociis eum quaerentibus sed non invenientibus obviam venit 'unus de Commentariensibus'. Mihi quidem luce clarius est 'Tarsensibus' sub voce 'Commentariensibus' latere. Interpretes mea quidem opinione parum bene 'ergastulariis' vel 'custodibus carceris' praebent. Nomina hominum et urbium miris modis corrupta multis locis exstant.

Pag. 322, l. 21sq. 'In eo autem, quod primo inter se conferunt (sc. angeli), demonstrant, quod divinam in se percussionem (processionem CM) non audent praevenire.' Quaestio est quare angelis necesse sit quaerere (l. 8) 'quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra', quod ex Is. 63, l sumptum est. Verba prophetae spectant secundum commentatores Sacrae Scripturae ad ascensionem Domini, ubi angeli illum videntes inter se quaerunt quis sit. Legimus paulo ante, l. 17, 'cum ipsi superiores angeli sint Deo proximi et immediate a Deo illuminentur, quare ab invicem quaerunt' etc. et paulo post, l. 23, 'apud se ergo primo interrogare deliberant, ne forte illuminationem, quae ipsis a Deo fit, nimis festina interrogatione praeveniant'. Angeli inter se deliberant, quia non audent sententiam proferre sed divinam illuminationem exspectant. Nonne 'illuminationem' pro 'in se percussionem/processionem' legendum est? Percutere vim quasi ferocem habet et saepe interficere significat, ut multis locis in Sacra Scriptura sicut et apud Jacobum. Potestne fieri ut hoc loco 'percutio' vim irruptionis repentinae, id est luminis, habeat? Num Deus percutit illuminando? Mihi quidem non arridet. CM est codex magni ponderis et lectio eius non praetereunda, sed nescio quid sibi velit hic 'in se processio', cum agitur toto loco de ascensione, non de processione. Malo 'illuminationem', donec aliquis melius doceat. Interpretum alii aliud: 'die goettliche Auffahrt' et 'la procession divine', minus bene ut mihi videtur. Est autem 'God's communication' apud Ryan ad rem et verbis praecedentibus et sequentibus bene congruit.

Pag. 326, l. 22 'Leo papa in sermone de adscensione domini: hodie natura nostrae humanitatis ultra cunctarum altitudinem potestatum ad Dei patris est provecta consessum, ut mirabilior fieret gratia Dei cum remotis a conspectu hominum, qui merito reverentiam sui sentiebantur indicere, fides non diffideret, spes non fluctuaret, caritas non teperet.' Pro 'qui' legendum est cum interpretibus 'quae', quod etiam exhibet CM et editio sermonis Leonis: vide Leon le Grand. Sermons. T. 3. Trad. et notes de Rene Dolle. Paris, Cerf 1961 (Sources chretiennes. 74), pag. 140. Dixeris et 'remoto ... qui ... sentiebatur' legi posse et verba se ad Christum ascensione sua remotum ab oculis hominum referre. Non autem bene congruit sermoni Leonis, qui loco nostro non de Christo sed generaliter de iis rebus loquitur, quae cum nobis occultae sint, tanto magis iis fidem habere oportet: '... lumen est animarum incunctanter credere quae corporeo non videntur intuitu'.

Pag. 328, l. 27. Textus Jacobi conferendus est cum textu Bernardi qui editus est in volumine quod vocatur Sermones super Cantica Canticorum 36-86. Recensuerunt J. Leclercq et alii. Romae, Editiones Cistercienses 1958 (S. Bernardi Opera. 2). Sermo 74, pag. 242.

Pag. 328, l. 31. Dixit Bernardus de verbo: 'per oculos non intravit, ... neque per aures,' etc. Postea, l. 31: 'neque per tactum corporis, quia illud palpabile non est'. In textu Bernardi est: 'nec tactu comperi illud, quia palpabile non est'.

In codicibus Bernardi, qui hoc loco narrat quod ipse sensit et de se ipso dicit 'comperi', 'noverim', 'intellexi' etc. non est lectio corporis. Videtur ergo Jacobus vel auctor eius textum sibi faciliorem reddidisse. Habet VA 'nut durch die hende', id est non per manus, quod praecedentibus verbis 'nut durch die ogen', id est non per oculos, congruit. Non exstat vestigium vocis 'comperi' in versione, quae hoc loco satis ad verbum facta est.

Pag. 328, l. 33 'ex metu cordis'. VA habet 'us der bewegunge mines herzen', id est ex motu (mei) cordis, sicut CM et editio textus Bernardi. Melius, quia loquitur non de metu sed potius de interiore motu qui manifestus est, ut monet Bernardus, fuga vitiorum, emendatione morum, renovatione spiritus mentis etc.

Pag. 328, l. 35 'redargutione oculorum'. Textus Bernardi 'occultorum' praebet, sicut et VA: 'minre heimelicheit'. Illa vox Germanica 'heimelicheit' reddit 'occulto', 'occulta', pag. 165, l. 19 et 627, l. 9, aliis locis 'secretum', 'secreta', 'misterium'. Adhibendum est Ps.18, 13 'ab occultis meis munda me' et Rom 2, 16 'in die, cum iudicabit Deus occulta hominum'. Secundum Jacobum Ambrosius dixit de evangelista Matthaeo, pag. 627, l. 8 'hic potest auferre cordis mei dolorem et animae pallorem, qui novit occulta (VA: heimelicheit)'.

Pag. 344, l. 15 'Comperto autem iudex, quod Marcellinus et Petrus eos baptizassent, ipsos accersivit.' Videtur mihi 'comperto quod' esse verborum coniunctio saepe ab auctoribus usitata, licet apud Jacobum rarius reperiatur, quae non verbo interiecto mutanda est. Exstat pag. 349, l. 24; 374, l. 9, sicut et 'audito quod' pag. 582, l. 29. Iudex falso additum est ut clarius eveniat quis accersiverit.

Pag. 364, l. 19 'nam quicumque praedictam ecclesiam intrare volebat, quasi a validissimo pugile guttur eius feriebatur et sic subito retro ruebat.' Lege 'quandocumque' pro 'quicumque'. Latroni cuidam maledixit sanctus Johannes Baptista dicens deinde impossibile ei futurum esse ecclesiam suam intrare. Ei soli, videlicet, sed ut speramus non omnibus. Recte interpretes.

Pag. 387, l. 10 Perhibet Jacobus multum ex homiliis Johannis Chrysostomi (infra: Johannes) assumptum, quae vocantur De laudibus S. Pauli apostoli. Sunt septem, et ex una quaque aliquid adduxit. Legit Jacobus vel, ut semper addendum est, auctor eius versionem Latinam quam fecit Anianus. Et textus Graecus et versio Aniani est in Patrologia Graeca, vol. 50, pag. dimidia 473sqq.

Versio, quam fecit Anianus eodem fere tempore ac Rufinus versionem Eusebii Historiae ecclesiasticae, id est ineunte saeculo quinto, ad verbum satis facta est ut monet editor, pag. 471*-472*: 'interpretatio ejus Latina, quam edimus, nec inelegans est, nec accuratione caret: fateorque me in paucos priscae illius vetustatis interpretes incidisse qui diligentius verterent'. Gaudemus cum editore non in versione vestigia inveniri erroris Pelagiani cui favebat Anianus. Proxime ad Anianum Jacobus verba sua adjungit, vel dixeris partes eum homiliarum exsecuisse. Potest igitur fieri ut Anianus Jacobum illustret, sed minime sunt verba Jacobi ad textum Aniani accommodanda, ubicumque meliora praebuerit antiquior ille. Non enim veri simile est Jacobum semper textum optimum ante oculos habuisse. Necesse est eum habuisse aliquando peiora quaedam, quae tamen recepit. Peiora igitur Jacobo attribuenda sunt, pessima vero, ut saepius iam dixi, et ineptissima mea quidem opinione nequaquam. Sunt igitur loci ubi satis sit demonstrare inter se differre Jacobum et Anianum, sunt et loci ubi textum Jacobi adjuvante Aniano reficere satis confidenter audeamus. Praetereo multos locos ubi differunt auctores in parvis rebus quae ad sensum parum afferunt.

Quaeritur utrum textus Aniani secundum Jacobum restitui possit. Fieri quidem potest, sed operae pretium vix est ea quae inveni proferre, cum sint levissima et ad rem parum praebeant. Dixeris me aliquando levissima ad Jacobum adhibere, et utique parvi esse auctores emendare qui minime ea ratione ac via editi sunt quam nunc desideramus. Recte quidem dicis, sed mihi curae est Legendam auream ad tempus saltem legibiliorem reddere.

Et VA adhibenda est, sed est valde contracta. Interdum tamen perspicuum est quid legerit interpres.

Pag. 387, l. 24 'tum in corde tum in corpore mortificationem circumferens': 'cum quotidie moriens, tum in corpore' etc. Anianus, qui sequitur Johannem. 'Quotidie moriens' est e I Cor. 15, 31 sumptum et bene notum. Cur retractator Aniani mutaverit? Est corruptio post-Aniania, forsitan etiam post-Jacobiana.

Pag. 387, l. 30 'pervehens': 'provehens' Anianus. Graeca non adjuvant. Lege et apud Jacobum melius 'provehens'.

Pag. 388, l. 2 'Haec', quod se ad archam refert. Simili modo Anianus, sed Johannes multo meliora praebet: Paulus suscepit homines brutos et eos imitatores angelorum fecit. Hoc Paulus ipse, non sicut est apud Anianum et Jacobum, archa fecit. Est locus ubi minus solliciter egit Anianus.

Pag. 388, l. 5sq. 'hic vero accipitres milvosque suscipiens fecit columbas': 'sed acceptos lupos oves reddidit, accipitres' etc. Anianus secundum Johannem. Iterationis 'acceptos ... accipitres' causa exciderunt verba quae erant ut puto quondam apud Jacobum vel saltem apud retractatorem Aniani. Lupus et ovis est locus quem non amisissent si vidissent. Quis est quin sciat lupum et oves utiles esse ad doctrinam christianam ostendendam? Accipitres milvique raro menti obveniunt, licet columba nobis notissima sit ut imago mansuetudinis. Notandum tamen est VA lupos illos et oves non praebere. Exciderunt, ut opinor, haec verba iam initio traditionis Jacobianae.

Pag. 388, l. 20 'at Paulus vero puteos cernens lapidibus obrutos scilicet proprium corpus': 'at Paulus non puteos cernens lapidibus obrutos, sed proprium corpus' CM et Anianus, qui sequitur Johannem. 'Non' per negligentiam omisso restitutus est textus, mutato 'sed' in 'scilicet'. Comparatio est inter Isaac, qui patiebatur puteos a se factos lapidibus obstrui et Paulum, qui patiebatur proprium corpus lapidari, sed non solum patiebatur sed etiam impugnatores ad salutem convertere conabatur. Legere igitur debemus secundum CM et Anianum.

Pag. 388, l. 22 'patiebatur': 'lapidabatur' Anianus secundum Johannem.

Pag. 388, l. 23 'pluries'. Lege cum Aniano et Johanne 'plures'.

Pag. 388, l. 26 'septem': 'bis septem' Anianus sequens Johannem. Quis ignorat Jacobum patriarcham bis septem annos Laban servisse? Jacobus noster certe novit, sed potuit fieri ut obdormisceret. VA ut Graesse.

Pag. 388, l. 32 'et'. Lege cum Aniano 'at', secundum Johannem, sicut et pag. 389, l. 34. Comparatio facta est inter patriarchas, Iob, Johannem Baptistam et Paulum. Ostenduntur virtutes illorum, postea verbis 'At Paulus' (pag. 388, ll. 15, 20, 37) vel solo at probat auctor apostolum eos virtute superare.

Pag. 388, l. 34 'sed omnia etiam, quae videntur rebus clara ac decora, cernebat, quemadmodum nos favillam cineremque conspicimus': 'sed omnia ita cernebat, quemadmodum' etc. Anianus, qui sequitur Johannem. Raro Jacobus aliquid addit. Non intellego quid sibi velit verbum 'rebus'. Fortasse 'nobis', 'hominibus' vel 'oculis'. Verbum 'oculis', etiam si minus bene explicari potest quomodo corruptum sit, melius congruit vocibus 'cernebat' et 'conspicimus'. Ryan habet 'in material things', fortasse recte, sed haesito.

Pag. 388, l. 39 De Iob dicitur: 'testae gleba saniem carnis radens'. Praebet Johannes 'tekon bolakas ges apo ichoros', hoc est ad verbum liquefaciens glebas terrae (a) sanie. Vulgata, Iob 2, 8, habet 'testa saniem radebat', ut fere Septuaginta. Laborabat Iob morbo sane gravi, sed Johannes immoderate graviorem reddidit. Textus Aniani perturbatus coniungit quodammodo verba Johannis iis quae cognovimus e Sacra Scriptura et praebet 'terrae gleba saniem carnis eradens'. Apud Jacobum tandem invenimus 'testae', quod e Sacra Scriptura sumptum est. Quod ad sensum pertinet, 'terrae gleba' non bene se habet, est autem melius quam 'testae gleba'. Quid voluerit olim Jacobus scribere, Deus scit.

Pag. 388, l. 39 'in ipsius intelligibile os leonis frequenter incurrens': 'in ipsius intelligibilis os leonis' etc. Anianus. Quis non crediderit quosdam interpretum recte 'intelligibile' in 'terribile' mutavisse? Sed profert Johannes 'to noeton stoma', id est os figuratum. Leo figurate dictus est, nam Paulus cum leone proprie dicto numquam dimicabat.

Pag. 389, l. 17 'Quae enim ille (sc. Iob) corpore, haec mente Paulus sustinuit, quem omni moerore molestior de singulis quibuscumque labentibus moestitia consumebat': hic praebet Anianus 'verme' pro 'moerore' secundum Johannem, ut CM, quod multo melius est. Est enim comparatio inter dolores corporis quibus afficiebatur Iob et dolores mentis Pauli. 'Labentibus' ii sunt qui paulo ante vocati sunt 'scandalizatis', id est qui defecerunt.

Pag. 389, l. 32 'ac necessario quidem ibi indulgens cibo': 'ac ne necessario quidem indulgens cibo' bene Anianus secundum Johannem, quod et apud Jacobum restituendum est.

Pag. 389, l. 33 'Herodiadem': 'Herodem' Anianus, qui sequitur Johannem. Sunt in Matth., cap. 14, et Herodes et Herodias. Haec inimicior erat Johanni Baptistae quam Herodes, sed de Herode narratur. Erat enim tyrannus, et comparatio est inter unum tyrannum quem increpuit Baptista et multos quos corripuit Paulus.

Pag. 389, l. 37 'obedivit': 'obediunt' Anianus secundum Johannem, quod et apud Jacobum legendum est. Oboediunt nimirum angeli.

Pag. 390, l. 3 'purgavit orbem': 'percurrit orbem, percurrendoque purgavit' Anianus secundum Johannem, CM fere ut Anianus ('et percurrendo' pro 'percurrendoque'). Exstat in codicibus quibusdam quos cognoverat Graesse 'percutit et percurrendo purgavit'. Sine dubio apud Jacobum legendum est 'percurrit orbem et percurrendo purgavit'.

Pag. 390, l. 11 'Nec vero in illo hoc solum mirabile est quod ... non sensit dolores pro virtute susceptos, sed quod virtutem ipsam pro mercede pensavit. Nam nos quidem propter eam (sc. virtutem) proposita mercede certamus.' Hic habet Anianus secundum Johannem 'non suscepit' pro 'pensavit' et 'pro ea nec proposita mercede' loco verborum 'propter ... mercedem'; editio princeps apud Graesse praebet 'propteria (vocem nihili) ne proposita mercede', CM 'propter eam nec proposita mercede'. Johannes et Anianus docent Paulo ipsam virtutem non esse mercedem et sic eum certare vel sine mercede. Tali enim modo virtutem complectens diligebat, sicut paulo post legimus. Nos autem nec mercede proposita pro virtute certare volumus. Mirum videbatur autem virtutem non esse mercedem et ideo mutatum est in textu Jacobi 'non suscepit' in 'pensavit'. Postea necesse cuidam visum est 'nec' eicere, ut comparatio esset inter nos, qui mercede proposita virtutem quaerimus, et Paulum, qui eam sine praemio diligebat. Sed est haec comparatio nova. Apud Johannem et Anianum vetus et vera comparatio est inter nos, qui, ut iam dixi, nullo modo quid pati pro virtute volumus, et Paulum, qui eam funditus diligebat et pro ea omnia pati paratus erat. Quid legerit Jacobus ignoramus, sed mihi videtur 'ne' et 'nec' monstrare olim apud Jacobum verba fuisse fere eadem ac Aniani.

Pag. 390. l. 17 'mansuetudine': 'magnanimitate' Anianus secundum Johannem.

Pag. 390, l. 18 'claritate': 'alacritate' Anianus, qui sequitur Johannem, 'virtute alacriter' CM. Constat quidem 'claritate' falsum esse, sed inter lectionem Aniani et codicis Monacensis quae praeferenda sit non facile iudicatur. Videtur tamen mihi alacritate recte se habere et virtute in CM additum esse.

Pag. 390, l. 22 'bonorum': 'honorum' Anianus secundum Johannem.

Pag. 390, l. 30 'mercedem et gentes': 'urbes et gentes' Anianus secundum Johannem.

Pag. 390, l. 33 'pro ejus (sc. Christi) amore': 'prae illius dulcedine' Anianus. Habet Johannes 'philtron', quod est potius amor quam dulcedo. Videtur hic Jacobus boni aliquid ad textum Aniani constituendum praebere.

Pag. 390, l. 37 'dominantium': 'dominatuum' Anianus secundum Johannem. Lege aut cum Aniano 'dominatuum' aut cum epistulis Pauli 'dominationum', collatis Eph. 1, 21 et Col. 1, 16. Reddit verbum Graecum 'kyriotes'.

Pag. 391, l. 2 'inter summos honores et sublimes': 'inter summos et honore sublimes' Anianus sequens Johannem.

Pag. 391, l. 18 'Moerore quoque maximo urebatur': 'In moerore enim maximo ille versabatur' Anianus secundum Johannem. 'Urebatur' sumptum videtur esse e verbis quae sequuntur: 'quis scandalizatur, et ego non uror?' qui est locus notissimus (II Cor. 11, 29), sed quis mutaverit nescimus.

Pag. 391, l. 25 'peccatorum': 'Judaeorum' Anianus secundum Johannem.

Pag. 391, l. 37sq. 'videbis aperte Pauli ingens pondus examinis': 'videbis aperte Pauli vergere pondus examinis' Anianus. Habet Johannes ad verbum: 'tunc videbis deprimere (sc. lancem) Pauli animam'. Unde sumptum est 'examinis' Aniani et Jacobi? Examen et examinare saepe dicitur de libra, sed quaeritur num lateat 'animae' sub 'examinis'? Dixeris ridiculum esse animam pondus habere, sed videtur re vera Johannes sic scripsisse.

Pag. 392, l. 10 'visibili' (sc. corpore): 'passibili' Anianus, 'mortali' Johannes.

Pag. 392, l. 13 'velut in corpore labores periculaque contemsit': 'incorporeus' pro 'in corpore' CM et Anianus, qui sequitur Johannem. Paulo infra dicitur de 'incorporeis virtutibus' apostoli. 'Incorporeus' Benz, quem miror alios interpretes non secutos esse.

Pag. 392, l. 27 'Ut enim missum in ignem ferrum totum profecto ignis efficitur, sic Paulus caritate suspensus effectus est totus caritas': 'succensus' pro 'suspensus' CM et Anianus, qui sequitur Johannem. Cf. pag. 341, l. 22 'fuit (sc. Urbanus) enim lumen per conversationem honestam, ignis per caritatem succensam ...'. Dixerit quispiam illo loco 'succensus' legendum esse; illud tamen 'honestam' indicat 'succensam' esse praeferendum.

Pag. 392, l. 30 'cunctos non carnales, verum etiam spirituales patres sollicitudine ac pietate superabat': '... carnali ... spirituali ...' Anianus secundum Johannem. Sed apparet auctorem versionis Alsaticae 'carnales' et 'spirituales' ante oculos habuisse.

Pag. 392, l. 35 'circumferarius': 'circumforaneus' Anianus sequens Johannem.

Pag. 393, l. 5 'adulteri ac fures foveis conduntur et latrones recedunt, homicidae ad antra fugiunt': 'ferae latitant, foveisque conduntur, et latrones recedunt, et homicidae ad antra suffugiunt, et amoventur piratae, ... , et adulteri et fures ... abeunt' Anianus secundum Johannem. Haec male contracta sunt, necnon est ordo verborum mutatus, quod raro vel fere numquam fit. Adulteros ac fures foveis condi tam ridiculum est ut credas hoc negligentia librarii factum esse, verbis quibusdam omissis et in margine additis ubi non oportet denuo illatis.

Pag. 393, l. 13 'videbantur': 'nitebantur' Anianus secundum Johannem.

Pag. 393, l. 23 'nec cum pericula surgerent': 'nec pericula fugere' Anianus, 'nec cum pericula fugeret' CM. Verba quidem Aniani hoc loco paulum contra grammaticam sunt et forsitan leviter corrigenda, - nam invenimus 'cum in pericula irrueret', paulo post vero 'pericula fugere' pro cum pericula fugeret - sed bene opponunt et CM et Anianus praecedente Johanne vocem 'fugere' voci 'irruere', quae oppositio in editione Theodori Graesse interiit. Corruptio vel mutatio ideo facta est quod 'pericula fugere' ignavum videtur et Paulo non dignum. Sequamur CM.

Pag. 393, l. 39sq. 'prorsus laudibus velle decorari': 'propriis laudibus' etc. Anianus et CM, 'tois enkomiois' Johannes pro 'propriis laudibus'. Lege igitur 'propriis'.

Pag. 394, l. 4 'et insolentis seseque jactantis': 'et insolenter sese jactantis' Anianus 'kai alazona' Johannes.

Pag. 394, l. 4 'dicere autem illa, quae praesenti causae tantummodo necessaria sunt, fructum amantis et multorum remedia cogitantis': 'dicere autem illa, quae praesentis rei causa necessaria sunt futura, amantis est multorumque commoda cogitantis' Anianus secundum Johannem. 'Futura' hic ut alibi reddit formam verbi Graeci 'mellein'. 'Futura' certe est apud Jacobum praeferendum.

Pag. 394, l. 7 'a pseudo caperetur': 'a pseudapostolis carperetur' Anianus, qui sequitur Johannem. Nescio an 'caperetur' bona lectio sit. Confer, sis, pag. 395, l. 30: 'viderunt quidam Paulum vulneratum (melius 'verberatum', vide infra) et tamen verberantes ipsos sermone capientem'. Adversarii Pauli dolo capiunt, Paulus persuadet, quod utrumque verbo 'capere' dici potest.

Pag. 394, l. 9 'Veniam, inquit, ad visiones et revelationem de parco etc.' Apud Johannem et Anianum nonnisi 'scio hominem' invenis, id est laudat Johannes visionem Pauli quae est in II Cor. 12 a versu secundo, Jacobus vero a versu primo. Viderunt interpretes sub 'de' verbum 'Domini' latere, quod est in epistula Pauli post 'revelationes' (Jacobus: 'revelationem'). Post descriptionem visionis suae, quae est ascensio in caelos, 'parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me' (II Cor. 12, 6) scripsit apostolus, unde habemus vocem 'parco' apud Jacobum.

Locus tam bene notus est ut Jacobi quidem opinione omnibus appareat de quo auctor loquatur. Satis igitur est pauca tantum verba commemorare. Confer infra ad pag. 470, l. 16 'faciem suscipere', quod intellegi fere non potest, nisi bene tibi noti sunt loci quidam Sacrae Scripturae. Saepe ut hic Jacobus nonnisi principia locorum Sacrae Scripturae praebet, confidens et reliqua lectorem ante oculos mentis statim vocare.

Pag. 394, l. 21 'nec ipsam quidem recusabat (sc. mortem)': 'nec ipsam quidem recusabat gehennam' Anianus secundum Johannem.

Pag. 394, l. 24 'quam si': 'quod si' Anianus. Lege 'quod si' et coniunge verba 'quod si ... separavit' cum verbis sequentibus.

Pag. 395, l. 7 'Ita et Paulus saepe hoc usus est affectu (sc. ira) et immodeste loquentibus melior erat iratus': 'modeste' pro 'immodeste' Anianus, qui sequitur Johannem. Totus locus ostendit necesse esse irasci ubi sermo benignus et modestus non conveniat. Sed quaestio manet num sensum loci viderit Jacobus et quid legerit.

Pag. 395, l. 16. Lege 'quod' pro 'quam'. Quam facile post comparativum maiori irrepsit. Locum non invenio apud Johannem et Anianum.

Pag. 395, l. 30 'vulneratum': 'verberatum' Anianus secundum Johannem. VA quoque profert 'verberatum', quod igitur apud Jacobum legendum.

Pag. 395, l. 37sq. 'Impugnatores ... pabulum spirituale efficiebantur igni': '... spirituali ...' Anianus secundum Johannem.

Pag. 410, l. 2 'Addidit (sc. Maria Magdalena) et minas nisi marito suo persuaderet (sc. uxor principis provinciae), ut sanctorum inopiam revelaret.' 'Relevaret' recte pro 'revelaret' CM. Cf. pag. 93, l.17 'beatae virgini aurum obtulerunt (sc. magi) propter inopiae sublevationem'.

Pag. 422, l. 18 'Sicut ergo dicitur maior alio (sc. Jacobus maior Jacobo minore) ex eo, quod vocatus est ad apostolatus gratiam, ita potest dici maior ex eo, quod prius vocatus est ad aeternitatis gloriam.' Adde 'prius' ante verbum 'vocatus' priore loco dictum. Ambo Jacobi erant apostoli, et ideo differunt inter se tempore vocationis, non ipsa vocatione. Recte plerique interpretum.

Pag. 430, l. 28 'quemcumque dyabolum nominari audiebat (sc. rex et dominus Christophori), protinus in faciem suam crucis signaculum imprimebat ...' et postmodum ad finem paginae 'quemcumque dyabolum nominari audio'. Legendum est 'quandocumque' pro 'quemcumque' cum interpretibus et VA. Et res docet et verbo 'frequenter' ('ioculator ... frequenter dyabolum nominabat') melius congruit.

Pag. 438, l. 28 'Jussit ergo imperator ... omnes episcopos resurrectionem confidentes absolvi.' Lege cum CM 'confitentes'. Aut cum haereticis negas resurrectionem mortuorum (vide, sis, pag. 436, l. 4; 550, l.1), aut confiteris. De confessione, non de confidentia agitur. Johannes de Malliacus, pag. 275, praebet 'enseignaient la resurrection des morts'.

Pag. 470, l. 16. Virgo Maria Christum deprecatur ut furorem suam temperet: 'Cui filius: ecce placatus faciem tuam suscepi'. In Sacra Scriptura exstat faciem vel facies alicuius vel aliquorum suscipere, Iob 42, 8, 9, Mal. 1, 8, 9. Eandem fere vim habet ac preces vel orationem suscipere, quod etiam est in Sacra Scriptura, Gen. 19, 21, Ps. 6, 10.

Pag. 472, l. 14. Sub voce 'exennii' latet 'xenium', id est donum, ut viderunt Roze et Ryan.

Pag. 512, l. 7 De morte virginis Mariae. 'quis illud cogitare sufficiat, quam gloriosa hodie regina mundi processit ('processerit' melius CM), quanto devotionis affectu, tanto ('tota' CM) in eius occursum coelestium legionum prodierit multitudo, quantis ad thronum canticis sit deducta.' Inter se congruunt 'quam gloriosa processit/processerit' et 'quanto affectu prodierit' et 'quantis canticis sit deducta'. Ergo verbum 'tanto' alienum esse videtur. Melius 'tota', deleto signo interpunctionis quod est post affectu. VA nobis consentit: 'alles himelsches her', id est totus coelestis exercitus.

Pag. 517, l. 34 'quae (sc. Maria) ad vitam vocaris perpetuam, ... ad lucem inaccessibilem ...'. Forsitan quaeris quomodo possit Maria luce gaudere, cum inaccessibilis sit? Ad Deum vocatur, nam secundum I Tim. 6:16 'solus habet immortalitatem et lucem inhabitat inacessibilem'.

Pag. 519, l. 29. Mariam alloquitur Petrus: 'gaude coelestium thalamorum sponsa trifidum et ardui luminis candelabrum'. Videtur 'candelabrum' et 'trifidum' et 'ardui luminis' esse. Nonne Maria trifidum candelabrum est quia ferebat Christum et cum eo trinitatem? Quodammodo locus se refert ad Matth. 5:15, Marc. 4:21, Luc. 8:16 et 11:33 ubi de candelabro, lucerna, lumine narratur, necnon ad Joh. 5:35 'lucerna ardens'. Quaeritur num 'ardentis luminis' legamus, sed manet 'trifidum' non bene explicatum. In Sacra Scriptura neque est candelabrum trifidum neque arduum lumen.

Pag. 522, l. 34 'Mors aliorum sanctorum benedicitur eo, quod ipsos beatos exhibet, in te (sc. Maria) autem hoc locum non habet, mors enim tua nec beatitudo tua, nec transmigratio tua, nec profectio tua, sed nec recessus largitur tibi beatitudinis securitatem.' 'Perfectio' pro 'profectio' CM. Sensus loci est, ut credo, hic: morte vita sanctorum perficitur, sed non vita sanctae virginis, quae semper perfecta erat et est; est enim omnium bonorum principium, medium et finis (vide, sis, paulo infra 'omnium enim bonorum' etc.). Mors igitur non facit beatitudinem Mariae, neque transmigratio perfectionem, neque recessus beatitudinis securitatem. Paulo post legitur, ut equidem interpretor, securitatem et veram perfectionem Mariae haec esse: sine semine conceptionem et divinam inhabitationem (quae fiebat Deo in eius corpore habitante). Sine semine conceptio et divina inhabitatio probat et demonstrat securitatem et perfectionem sacrae virginis. Lege igitur 'mors enim tua non beatitudo tua, nec transmigratio tua perfectio tua, sed nec ...'. Benz mea quidem opinione bene interpretatus est. Post legendum est fere: 'tua securitas et vera perfectio est ('est' pro 'et') sine semine conceptio et ('et' addidi) divina inhabitatio', ubi tamen 'est' et alterum 'et' omittere licet, si putas auctorem rhetorica arte usum brevius loqui. Praebet hic quoque CM 'perfectio' pro 'profectio'.

Pag. 523, l. 8 'quomodo, qui ipsam vitam portavit, vitam sine principio, vitam sine fine, non vivet in saeculum sempiternum?' De sempiterna vita Mariae agitur, quae portavit vitam sine principio, id est Deum. Non potest fieri quin 'quae' pro 'qui' legas. Cf. pag. 506, l. 7 'quae Jesum portavit'; 518, l. 7 'vitam genuisti'.

Pag. 525, l. 35 'Numquid non pertinet ad benignitatem domini matris servare honorem, quae legem solvere non venerat, sed adimplere.' Sic Graesse, theologiae ut videtur parum peritus. Peritiores interpretes legerunt 'qui' pro 'quae'. Christus non venit legem solvere sed adimplere, Matth. 5, 17. Jacobus locum evangelii commemorat, pag. 160, l. 28, sed cf. praesertim pag. 511, l. 17 'Qui enim dixit: honora patrem et matrem, et, non veni solvere legem, sed adimplere'. Lex est igitur: 'honora patrem tuum et matrem tuam', et legem implevit Christus dando aeternam vitam matri suae Mariae.

Pag. 543, l. 8. Daemonem alloquitur angelus: 'quoniam visionem apostoli audivisti...'. 'Iussionem' recte CM et interpretes et Johannes de Malliaco. Cf pag. 542, l. 29 'daemoni praecepit'. Iussio multis locis apud Jacobum exstat, aliquot locis in Sacra Scriptura.

Pag. 546, l. 25 Theodorus abbas est Theodorus Studita, cuius sermonem de sancto Bartholomeo interpretatus est Anastasius Bibliothecarius saeculo nono. Operam dedit huic sermoni Ulla Westerbergh in libro qui inscribitur Anastasius Bibliothecarius. Sermo Theodori Studitae de sancto Bartholomeo apostolo. Holmiae (lingua nostra: Stockholm), Almqvist & Wiksell 1963, ubi accurate disserit quomodo inter se connexi sint codices Anastasii. Eadem diligentia Jacobum aggrediens concludit verba Jacobi e codicibus diversarum classium esse sumpta, quod et infra videbis. Nam si lectiones falsas comparaveris, qui post Anastasium in verba Jacobi irrepserunt, videbis 'non intelligibiles' iam esse in ea classi codicum quae est H apud Westerbergh, 'creatori' iam exstare in codice E et classi R, 'doctorem' iam esse in codicibus Df et E.

Sunt loci, quos lector Legendae aureae non facile mente comprehendit, ubi verba Anastasii vel Theodori quoque adhibenda sunt. Quos infra explicare conabor. Sed si accuratius quae sit ratio inter Theodorum, Anastasium et Jacobum cognoscere vis, inspice, sis, librum quem supra commemoravi. Et VA consideranda est, licet valde contracta sit et admodum libere vertat.

Pag. 546, l. 33 'vas ... imple': 'vos ...' implete Anastasius et CM. Vidit Westerbergh, pag. 140, adnot. 9, apud Jacobum olim 'vos ... implete' exstitisse, comparata versione saeculi quarti decimi Italiana: 'voi adempiete'. 'vos ... implete' legit et VA.

Pag. 546, l. 36 'sudoribus'. Male, ut monet Westerbergh, pag. 154 et 172, legit Anastasius qui 'en tois hidrosi' vertit pro 'en tois drosi', id est in (male) facientibus.

Pag. 547, l. 1 'patientia in his, quae pereunt' ('quae perenni' editio princeps): 'qui peremerint' (aut 'peremerunt' aut alia huiusmodi) Anastasius ut Theodorus. Videtur Jacobus secundum Anianum corrigendus esse.

Pag. 547, l. 1 'refutavit'. Monet Graesse quosdam codices 'resultavit' proferre, quod est apud Anastasium et hic legendum est.

Pag. 547, l. 19 'spinas inutiles' Graesse, 'spinas non intelligibilis' editio princeps et CM. Perhibet Theodorus 'akanthas noetas', quod est apud Anastasium 'spinas intelligibiles', sicut legimus 'intelligibile os leonis', pag. 388, l. 39. Mutavit quidam 'intelligibiles' in 'non intelligibiles', quod est in duobus codicibus Anastasii artissime inter se connexis, quidam in 'cruentantes', quod est in codice uno Anastasii, quidam in 'inutiles', quod non est traditum in codicibus Anastasii. 'Spinas non intelligibiles' igitur apud Jacobum legendum.

Pag. 547, l. 21 'creatori': 'curatori' Anastasius, qui sequitur Theodorum. Est autem 'creatori' in duobus codicibus Anastasii traditum. 'Creatori' igitur servandum, licet parum bene iis conveniat quae praemissa sunt, scilicet Bartholomeum figurate rura sulcasse, paradisos plantasse, id est bonum cultorem fuisse. Verbum 'creator' de alio quam Deo dictum non invenio apud Jacobum.

Pag. 547, l. 24 'ab iis': 'ab impiis' Anastasius secundum Theodorum, quod forsitan legendum.

Pag. 547, l. 29 'orbati ('orbi' CM) manuducentem, caeci ductorem' ('doctorem' editio princeps): 'orbi manu ducentem se, caeci lucis datorem' ('doctorem' duo codices) Anastasius, 'hoi typhloi ton cheiragogon, hoi myopazontes ton photodoten' Theodorus. Cum quis pro 'datorem' falso legisset 'doctorem/ductorem', melius erat 'lucis' omittere, quod factum est apud Jacobum, sed non in illis duobus codicibus Anastasii, qui praebent 'doctorem'. Si quaeris quid intersit inter 'orbatos' vel 'orbos' et 'caecos', eamus ad Theodorum: 'typhloi' est caeci, 'myopazontes' est myopes vel oculis non satis prospicientes. Parum bene igitur interpretatus est Anastasius.

Praebet VA 'die blinden ir lieht, die lammen iren ufenthalter', id est caeci lucem, claudi (pedibus debiles) sustinentem. Mutans ordinem membrorum sententiae interpres voce 'die blinden' vocem 'caeci', voce 'die lammen' vocem 'orbati/orbi' reddit, ignorans, ut videtur, orbatos sicut et orbos absolute dictum nonnisi oculorum lumine privatos significare, nequaquam aliis membris debiles. Licet sit versio confusa, perspicuum tamen est interpretem ante oculos habuisse verbum lux, quod est in 'lucis datorem' Anastasii. Potest et fieri, ut 'lieht' reddat 'lucis datorem'. Non enim verbum e verbo vertit interpres; exempli gratia in VA 'mortui vivificatorem' sic redditur: 'die doden ir leben', id est mortui vitam. Certe non scimus, sed credere licet 'lucis datorem' apud Jacobum olim fuisse. Non autem nimis confidendum est, nam est versio Alsatica hic admodum fallax. Pag. 547, l. 30 e 'naufragi gubernatorem' (ut Anastasius quoque et Theodorus praebent) fit in VA 'die forthsamen iren leiter', id est perterriti ducem. Forthsam vel forhtsam est in versione et terribilis et, ut hoc loco, perterritus. Nonne ignorabat ruricola Alsaticus quid sint naufragus et gubernator? Potest autem fieri ut non sine arte rhetorica verba addat. Pag. 548, l. 10 'susceptus est igitur cum multis hymnis, laudibus et candelis et templum sibi magnifice fabricatur' est in VA: 'Hie wart er mit lobe und mit eren enphangen der dort mit schanden wart us geworfen. Hie wart ime eine grosse kirche gebuwen dem man dort nut der erden gunde', id est Hic susceptus est hymnis et laudibus, qui illic ignominiose eiectus est, hic ei magnum templum fabricatum est cui illic terra interdicebant.

Pag. 548, l. 1 'sicut episcopo Hostiensi, qui tunc praesens erat, revelatum fuit': 'per revelationem sanctissimi Agathonis, qui illic erat episcopus, ostensae' (sc. arcae) Anastasius secundum Theodorum. 'Ostensae' bene traditum est, sed sunt in codicibus et alia, ut 'ostensis', 'ostiensis', 'ordinatus'. Apud Jacobum, postquam 'Ostiensi' vel 'Hostiensi' bonam lectionem 'ostensae' eiecerat, necesse erat 'qui illic erat episcopus' in 'qui tunc praesens erat mutare'.

Pag. 548, l. 16 'qui es divinae lucis splendor, sanctae ecclesiae piscator, rationabilium piscium perite capturae': 'Ave qui es divinae lucis splendor sanctae ecclesiae! (Ave qui es ...) Ave qui es peritae capturae piscator rationabilium piscium!' Sic Anastasius, qui sequitur Theodorum. Est igitur 'piscator' non vocibus praecedentibus sed sequentibus adiungendum. 'Peritae capturae piscator' est in texto Graeco 'empeirotheratos halieus'. Genitivo usus est Anastasius ut vertat adiectiva composita. Exempli gratia e 'theophegges aglaisma' factum est 'divinae lucis splendor' et e 'sophoreithros potamos' ventum est ad 'sapientiae fluentis flumen'.

Olim verba Anastasii contracta erat, ut fieret: 'qui es divinae lucis splendor sanctae ecclesia, piscator rationabilium piscium peritae capturae'. Quis autem postea perturbaverit, prorsus ignoramus. Pag. 550, l. 16 'Econtra illa (scilicet Monica mater Augustini) dicebat: non, fili, mihi dictum est: ubi ille, ibi tu, sed non: ubi tu, ibi ille.' Quis est quin videat alterum 'non' omittendum esse ut verba Jacobi et rei ipsi et verbis Augustini, Conf. lib. III, cap. 11(20), consentiant? Mater est ubi filius erit, sicut Monica audivit, id est christianus filius erit ut mater. Recte CM, incunabula quae sunt apud Zuidweg, VA, interpretes.

Pag. 550, l. 29. Certe legendum 'Mediolanenses' pro 'Athenienses', ut est in CM et incunabulis supra laudatis et VA, necnon paulo post 'Mediolanensium' pro 'Mediolanum'.

Pag. 587, l. 7 'genus electum et regale sacerdotium appellamur.' Editio princeps Theodori Graesse omisit 'regale', sed legendum est collato I Petr. 2, 9.

Pag. 627, l. 34 'emunda (sc. Domine) omne, quod foetidum est, peregrino lavacro.' De peccatore sanando et mundando agitur, sed quid sit 'peregrinum lavacrum' non satis liquet. Ryan 'peregrinum' approbat, vel saltem non respuit, sed alii interpretes habent 'heilsames Bad' et 'bain salutaire', VA idem praebet ac Graesse; 'mit dinem froemeden influsse', ubi 'froemeden' idem est ac 'peregrino', quod est lingua Germanica nostri temporis 'fremden'. Exstat lavacrum ter in Sacra Scriptura, sed unus solus locus hic considerandus est, Pauli epistula ad Titum, 3, 5 'salvos nos fecit per lavacrum regenerationis'. An latet 'regenerationis' sub voce 'peregrino', quae e 'peregrinationis' iam corrupto etiam plus corrupta est, scilicet in 'peregrino'? Hoc autem muta, sis, in melius! Est 'lavacrum regenerationis' in Augustini De civitate Dei, lib. I, cap. 27 et multis aliis locis: lib. XIII, cap. 4 et 7; lib. XX, cap.8, 17, 26; lib. 21, cap. 14; lib. XXII, cap. 8. Est etiam in De doctrina christiana, lib. III, cap. 34(48). Locus igitur notissimus.

Pag. 647, l. 30 'in deserto superiori'. Lege in 'deserto superioris Aegypti'. Jacobo bis Tob. 8, 3 brevi spatio commemorante, scilicet hic et pag. 645, l. 24, miror quod soli Ryan prior locus auxilio erat.

Pag. 650, l. 30 'exsilio'. Lege cum CM 'auxilio'.

Pag. 655, l. 15 'Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum conscientiam pertimescebam.' In editione Epistulae ad Eustachium, vide Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, vol. 54, pag. 154, l. 1, 'consciam' cum editore legere debemus. Est autem in codicibus huius epistulae et 'conscientiam', quod praebet unus ex iis quos adhibet editor. Idem codex cum aliis habet 'horrebant/horrebat sacco membra deformia' ut Jacobus supra l. 5, aliis codicibus cum editore epistulae 'horrebam sacco membra deformis' praebentibus. Est autem 'conscientiam' levissimum mendum quod ubique invenias. Nihil ergo adiuvat ad codices inter se coniungendos, neque auxilio sunt 'horrebam/horrebant/horrebat' et 'deformis/deformia' ut sunt terminationes vocum parvi ponderis.

Pag. 655, l. 17 'et ut mihi testis est dominus, post multas lacrymas et nonnumquam videbar interesse agminibus angelorum.' 'Et' alterum ut superfluum omittendum est. Confer editionem Epistulae ad Eustochium (vide supra), pag. 154, l. 5 '... post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnumquam videbar mihi interesse agminibus angelorum'.

Pag. 666, l. 36 'daemones sunt Castaldi (sed lege 'castaldi') domini nostri, quos destinat ipse ad puniendos excessus.' Quis sit ille 'Castaldus' fortasse requiris. Roze rem ad du Cange detulit, qui docet castaldum apud Longobardos esse praefectum, procuratorem, villicum. Paulo post igitur legendum cum CM 'forte ideo castaldos ('Castaldus' Graesse) suos in me permisit (sc. Dominus) irruere'. Et alii interpretes recta viderunt.

Pag. 681, l. 20. Agitur de eclipsi quae ad mortem salvatoris facta est. 'Non fuit enim naturalis eclipsis solis, tum quia luna fere erat e regione ad solem, eclipsis vero fieri solet tantum in synodo solis et lunae, luna autem tunc erat quinta decima et ita in perfecta distantia a sole, tum quia ...'. Videamus quid hoc loco discere liceat. Bene monstrat Jacobus quomodo fiat eclipsis vel ut paulo post dicitur defectus et apud alios defectio solis. Fieri non potest nisi in coniunctione vel synodo sunt sol et luna, id est, ut videntur a terra, eodem loco exstant; eodem loco dico et quod ad caeli partem et quod ad altitudinem pertinet. Tunc, nonnisi tunc, incedit luna soli et postmodum orbem solis totum vel partem abscondit. Erat autem dies mortis Domini XV dies mensis lunaris, qui est XXX fere dierum, et aberat igitur quam longissime luna a sole. Confer, sis, Augustini De civitate Dei, lib. III, cap. 15: 'nam plena luna sollemniter agitur (sc. pascha Iudaeorum), regularis autem defectio non nisi lunae fine contingit'.

Notandum est illud 'luna fere erat e regione ad solem' eandem vim habere ac luna fere opposita erat soli, cuius generis dicendi multa exempla exstant, quorum unum est Ez. 46, 9: 'qui ingreditur per viam portae meridianae (sc. templi Hierosolymis construendi), egrediatur per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur'.

Pag. 682, l. 7 'Denique notatum feriae diem et annum annuntiationis, quam Paulus nostris auribus suspensis intonuit, signis acclamantibus recordari expertus ...'. Secundum Jacobum loquitur Dionysius Areopagita, sed est epistula quae commemoratur sane spuria. Ut videtur, non exstat textus Graecus, sed est Latinus in Patrologia Graeca, vol. 3, pag. dimidia 1119sqq., ubi profertur: 'Denique, cum diem annumque adnotassem, et tempus illud cum eo, quod Paulus mihi quondam ab ore suo pendenti annuntiaverat, signis conclamantibus concordare sensissem ...'.

'Feria' fere semper numerum habet, e.g. feria quarta, quinta. Sunt et loci ubi feria idem est ac dies, sed videtur rarum esse (inspice, sis, Thesaurum Linguae Latinae). Hoc loco credo interpolatorem 'feriam' addidisse, propterea quod tanti interest scire quota feria sit, scilicet quinta.

Auctor, quem vocemus Dionysium, et diem et annum defectionis mirabilis bene notavit. Similem in modum et aliis locis apud Jacobum factum est, exempli gratia pag. 538, l. 20 'Ille autem diem notavit et tunc virum Dei Bernardum de corpore migrasse invenit', pag. 749, l. 13 'Archidyaconus igitur diem et horam notavit et tunc Martinum migrasse cognovit' et eadem pagina, l. 31, ubi tamen legendum est 'diem et horam' pro 'diem ex hora'. Confer etiam pag. 212, l. 25; 479, ll. 9 et 18. Exstat et alicubi hic modus diem notandi et postea ad comparationem adhibendi, ut in Dialogis Gregorii Magni (vide ad pag. 204, l. 13sqq.), lib. II, cap. 35: 4 ubi editor de Vogue alios locos commemorat. Vide et lib. IV, cap. 9: 2, cap. 10, cap. 31: 4 (de morte regis Theoderici).

Apud Jacobum vero textus miro modo mutatus est. Videtur in textu quem ante oculos habemus notatum esse non diem et annum defectionis, sed annuntiationis quam fecit Paulus Atheniensibus, et invenimus vocem 'recordari' pro 'concordare'. Puto diem et annum annotatos fuisse ut assolet diem et annum rei mirabilis, id est defectionis quae contra naturam facta est, et deinde perspicuum fuisse illum diem et annum tempori mortis cuiusdam, hic salvatoris, convenire. Nonne erant olim verba 'denique notatum diem et annum annuntiationi, quam Paulus ... intonuit, ... concordare expertus ...'? Postea autem irrepsit falsa lectio 'annuntiationis' et confusione oborta non mirum est si de recordatione agi visum est. Est tamen hic 'recordari' satis ineptum.

Pag. 682, l. 13 'inopinabiliter soli lunam incedentem videbamus; non enim erat conveniens tempus, et rursum ipsam a nona hora usque ad vesperam ad solis diametrum supernaturaliter restitutam.' Sumptum est ex epistula spuria Dionysii Areopagitae, cuius textus Graecus est in Patrologia Graeca, vol. 3, pag. dimidia 1077sqq. Est versio a Johanne Scoto Erigena facta, quae exstat in Patrologia Latina, vol. 122, pag. dimidia 1179sqq. Licet sit textus Jacobi non ad verbum idem, est tamen versio illa Scoti fons e quo hausit, ut e comparatione plane apparet. Agitur de voce 'restitutam'. Johannes Scotus praebet 'e contrario consistentem', quod Graecum 'antikatastasan' ad verbum reddit. Graecum 'anti-' verbis 'e contrario' vertit. Textus Graecus vero significat lunam ad oppositam partem (id est anti-) poni, id est regredi, quod postea 'anapodisasan', id est resilientem, regredientem, dicitur. Describitur ergo motus lunae. 'E contrario consistentem', quod praebet Johannes Scotus, mihi videtur significare lunam in opposita parte manere. Inest enim in voce 'consistentem' stabilitas quaedam, et describit versio Scoti immobilitatem potius quam motum lunae. Reddit igitur illo verbo 'restitutam' Jacobus textum Graecum melius quam Johannes, sed non quod Graeca legisset sed quia meminit aut Jacobus aut alius tenebras ad mortem Christi factas esse non a nona hora usque ad vesperam sed a hora sexta usque ad nonam, ut est in Evangeliis. Sequitur lunam a hora nona usque ad vesperam a sole regredi et lucem solis magis magisque revenire.

Pag. 687, l. 22. Pone, sis, signum interpunctionis vel adde 'et' post 'viro suo', cum VA et interpretibus. Nomen Simplicio non erat viro feminae nuper sanatae, qui miles fuit, sed senatori cuidam supra dicto.

Pag. 688, l. 13 'habet (sc. leo) timorem in corde, quia (secundum Ysidorum) diu timet, scilicet strepitum rotarum et ignem accensum.' Lege cum CM et interpretibus 'duo' pro 'diu'. 'Rotarum' omittit et editio princeps quam adhibet Graesse et VA. Est autem 'rotarum' apud Isidorum, in Etymologiarum lib. XII, cap. 1, et, si Benz non fallitur, in CM.

Pag. 734, l. 9. Ante dicuntur viri iniusti pontem post mortem transire ad loca amoena conantes in fluvium foetidum labi, iusti vero securo gressu pervenire. 'Alter ..., dum transire voluisset, eius pes lapsus est ex medio corpore et jam extra pontem dejectus est. Tunc a quibusdam teterrimis viris ex flumine surgentibus per coxas deorsum atque a quibusdam albatis ... viris coepit per brachia trahi sursum.' Res perspicua est, et nemo est quin videat legendum esse cum CM 'lapsus est et ex medio corpore jam extra pontem dejectus est', sicut ad verbum dicit Gregorius Magnus (vide adnotationem ad pag. 204, l. 13sqq.) in Dialogis, lib. IV, cap. 37: 12.

Pag. 738, l. 29sq. Lege cum CM 'relevationem' et 'relevari' pro 'revelationem' et 'revelari'. Animae quae sunt in purgatorio relevantur a poenis, si pro iis alii satisfactionem assumunt. Cf. supra ad pag. 410, l. 2 et pag. 750, l. 23 'laborantes ... salutis remedio sublevavit'.

Pag. 754, l. 20 'fructum perceptura tricesimum, quae fidem trinitatis servavit cum decalogo praeceptorum'. Est apud Matthaeum 13, 8 et Marcum 4, 8 locus notissimus de fructu tricesimo, sexagesimo, centesimo. Personae trinitatis sunt nimirum tres, praecepta sunt decem, ter dena sunt triginta, unde fructum tricesimum sancta Elizabeth obtinuit. Eandem rationem computandi invenis et pag. 152, l. 15 'cur in abstinentia quadragenarius numerus custoditur (id est: cur est abstinentia quadraginta dierum), nisi quia virtus decalogi per libros quattuor sancti evangelii impletur?' Similiter pag. 148, l. 22; 151, l. 29; 158, l. 26; 738, l. 2. Est etiam apud Augustinum, exempli gratia in De doctrina christiana, lib. II, cap. 16(25), et procul dubio multis locis apud patres et doctores. Hic ergo nulla quaestio.Videamus deinde quid nobis praebeat Jacobus auctoritate Sacrae Scripturae motus.

Pag. 758, 2l. 28. Et sic ipsa vidualem statum cum devotione amplectitur, ne vidualis continentiae praemio fraudaretur, sed fructum sexagesimum sic perciperet, utpote quae decalogum praeceptorum cum septem misericordiae operibus observaret.' Sic Graesse, qui docet editionem principem 'sexagesimum' omisisse et alios codices, nescimus quos, 'sex' pro 'septem' praebere. Est sex in CM. Hic luce clarius est legendum nobis esse 'fructum sexagesimum', minime 'sexagesimum' omittentibus, quod et pag. 754, l. 20 'fructum perceptura tricesimum' et pag. 760, l. 2 'ne fructum centesimum perderet' docent. Habemus igitur seriem tricesimum, sexagesimum, centesimum. Deinde, ut iam perspicuum est, 'sex' pro 'septem'. Tricesimum fructum habet Elizabeth ut bona coniunx, sexagesimum ut vidua, centesimum cum vitae religiosae totam se dedisset.

Sed fortasse requiris utrum opera misericordiae septem sint an sex? Primum haec opera exstant apud Matthaeum, 25, 35: 'esurivi enim, et dedistis mihi manducare (1): sitivi, et dedistis mihi bibere (2): hospes eram, et collegistis me (3): nudus, et cooperuistis me (4): infirmus, et visitastis me (5): in carcere eram, et venistis ad me (6)'. Sed Jacobus (pag. 756, ima linea et sqq.), ubi virtutes sanctae Elizabeth illis operibus adhibitis illuminat, de eis qui in carcere sunt non loquitur. Potest fieri ut visitationes vinctorum et visitationes infirmorum, de quibus multa loquitur, ei unum et idem sint opus. Sic pervenit ad quinque, sed addit sepulturam pauperum ut opus misericordiae. Enumerante Jacobo bona opera sanctae Elizabeth vox 'ipsa' sexies recurrit: 'ipsa nudos vestiebat, ipsa esurientes pascebat, ... ipsa sepulturas pauperum frequentabat'. Ideo, credo, pag. 756, l. 34 'sex' legendum est. Si autem illis sex operibus quae a Matthaeo summo auctore laudantur sepultura additur, habemus septem. Hinc confusio orta est et loco supra laudato omissa est vox 'sexagesimum', postquam sex in septem mutavit aliquis. Cf. et pag. 752, l. 18, ubi Jacobus de septem operibus misericordiae loquitur, sed non sine causa: nomen Elizabeth significat 'Dei mei septima', et sic nomen se ad septem opera refert. Jacobus spiritualem interpretationem non omittit, etiamsi iis quae subsequuntur non bene congruit.

Ipse Jacobus de sepultura martyrum saepe narrat, utpote quos carnifices canibus relinquissent vel in fluvios deiecissent et qui a piis christianis non sine periculo sepelirentur. E Sacra Scriptura apparet quanti ponderis sit mortuos ut oportet sepeliri. Imitandus est Tobias, qui filios Israel a rege Assyriae occisos sollicitus sepelivit, quapropter rex eum odio habuit, Tob. 1, 20-22.

Pag. 765, l. 36. 'Manifestum est quarto, quantae fuit misericordiae et pietatis, et hoc quo ad olei emanationem. De ejus enim corpore oleum emanavit, quia in vita misericordiae operibus tota redundavit, O quantus pietatis visceribus ejus nunc affluit spiritus, cuius profundi oleo inventum est in pulvere jacens corpus.' Quid sibi vult istud nunc, quod solus interpretum Ryan convertit? Estne post mortem vel in caelis? Num viscera sunt in caelis? Re vera nequaquam ibi sunt ante resurrectionem mortuorum, quae fit in consummatione dierum. Jacobus perhibet, ut puto, rationem quae est inter spiritum et corpus. Vile corpus, in pulvere iacens, oleo abundat et perfunditur; spiritus, qui est in caelis, pietatis virtute abundat.

Haesitans propono: 'O quantis pietatis meritis ejus nunc affluit spiritus'. Merita Sanctae Elizabeth, quae hominibus adhuc in terris viventibus auxilio sunt, saepe laudantur, ut pag. 767, l. 39; 768, l. 15, 32; 769, l. 17, 22, 25. 'Affluit' idem fere est ac abundat, ut pag. 811, l. 14 'multis divitiis affluere'. Saepe apud Jacobum 'affluentia', id est abundantia, exstat. Adhibe et, si vis, Eccl. 2, 25 'quis ... deliciis affluet ut ego?'

Pro 'profundi' legendum, ut opinor, 'perfundi'. Corpus perfunditur, aroma profunditur. 'Perfundere' multis locis exstat, e. g. pag. 31, l. 38; 352, l. 21; 771, l. 6sqq.; 812, l. 37. Vocis 'profundere' non novi nisi unum exemplum, pag. 279, l. 15.

Pag. 772, l. 3 'nox, in qua suscepit una cum sponso suo cubiculi secreta silentia.' Mira ratione loquendi utitur Jacobus noster, sed eadem ac pag. 403, l. 23 'nox, in qua cum sponsa sua suscepit secreta silentia'. Omnes res 'suscipiuntur', et bonae et malae, ut benedictio, maledictio, gaudium, baptisma, patibulum, terminus vitae. Confer etiam adnotationes quae factae sunt ad pag. 222, l. 25 et ad pag. 470, l. 16.

Pag. 845, l. 16 'scripto'. Jacobus loquitur de crucifixi imagine et aliis imaginibus quae sunt in ecclesia quasi libri laicorum (l. 19). Passio est imaginibus figurata (l. 16) vel descripta (l. 25). Legendum est 'descripto' pro 'scripto'. De eo quod scriptum est in Sacra Scriptura non agitur. Auctor docet imaginem descriptam videri, verbum audiri, sacramentum gustari.

Bengt Alexanderson
e-mail: Bengt.Alexanderson@rd.riksdagen.400net.tip.net

COPYRIGHT NOTE: Copyright remains with authors, but due reference should be made to this journal if any part of the above is later published elsewhere.

Electronic Antiquity Vol. 3 Issue 1 - June 1995
edited by Peter Toohey and Ian Worthington
antiquity-editor@classics.utas.edu.au
ISSN 1320-3606