[Electronic Antiquity]

ELECTRONIC ANTIQUITY:
COMMUNICATING THE CLASSICS

Current Editor
Terry Papillon, Terry.Papillon@gmail.com
Volume 4, Number 2
April 1998


DLA Ejournal Home | Electronic Antiquity Home | Table of Contents for this issue | Search ElAnt and other ejournals

ADNOTATIONES CRITICAE IN LIBROS DE TRINITATE AUGUSTINI


Bengt Alexanderson,
Innegaardsaengen 5,
423 54 Torslanda,
Sweden.
Tel. and fax + 46 31 925245

ABBREVIATIONES

Bibl. Aug. Editio corporis quod vocatur Bibliotheque Augustinienne, vide infra.

CC: Corpus Christianorum, Series Latina.

CSEL: Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum.

Ed. Maur. Editio Benedictinorum Maurinorum, vide infra.

Ioh. Tract.: Sancti Aurelii Augustini In Iohannis evangelium tractatus CXXIV. Curavit Radbodus Willems. (Turnholti, 1954). (CC 36).

PL: Patrologiae cursus completus. Series Latina.

TLL: Thesaurus Linguae Latinae.


OPERA ADHIBITA

Textum librorum De trinitate adhibeo secundum editionem quae est in Corpore Christianorum (CC), indicans librum, caput, lineam. Haec editio sola est nostri temporis. Praebet et Bibliotheque Augustinienne (Bibl. Aug.) textum Latinum, sed est textus Benedictinorum Maurinorum (Ed. Maur.) saeculi XVII et Patrologiae (PL) saeculi XIX.

Sancti Aurelii Augustini De trinitate libri XV. Cura et studio W. J. Mountain et Fr. Gloire. (Turnholti, 1968). (CC 50, 50 A).

Des heiligen Kirchenvaters Aurelius Augustinus fuenfzehn Buecher ueber die Dreieinigkeit. Uebersetzt von M. Schmaus. Bd. 1-2. (Muenchen, 1935). (Bibliothek der Kirchenvaeter. Reihe 2. 13-14).

La Trinite. Texte de l'edition benedictine. Livres I-VII. Trad. et notes par M. Mellet et Th. Camelot. Livres VIII-XV. Trad. par P. Agaesse, notes en collaboration avec J. Moingt. (Paris, 1955). (Bibliotheque Augustinienne. Oeuvres de saint Augustin. 15-16).

St. Augustine. The Trinity. Translated by Stephen McKenna. (Washington, 1963). (The Fathers of the Church. 45). McKenna utitur textu Benedictinorum Maurinorum (Ed. Maur.) et Patrologiae (PL).

H.-I. Marrou, 'La divison en chapitres des livres de La Cite de Dieu', Melanges Joseph de Ghellinck, Tome 1, Antiquite, (1951), pp. 235-249. (Museum Lessianum. Section historique. No 13).

W. H. Shewring, 'Adversaria Augustiniana', Revue benedictine 44 (1932), pp. 263-264.

DE RATIONE QUAE EST VEL NON EST INTER CODICES

In stemmate constituendo exordium ducunt editores textus Corporis Christianorum Mountain et Glorie ab iis verbis quae in multis codicibus inveniuntur in lib. I, cap. 8, l. 36-41, in codicibus autem A, B, C aliisque desunt. Magni momenti sunt etiam breviculi duo, quorum unum, qui est in fere omnibus codicibus, videtur iam Prosper Aquitanus tempore Augustini vidisse, alterum habent codices A, B, C (et maximam partem etiam R). Sunt igitur secundum Mountain et Glorie duae classes codicum: altera, cuius veterrimi codices sunt N, O, S, V, habet verba illa primi libri et breviculum saepe exscriptum, in altera, cuius codices sunt A, B, C, desunt illa verba et alius breviculus praebetur.

Si tibi ut mihi persuasum est falsas lectiones aliquid in stemmate constituendo dicere posse, rectas autem fere nihil, videbis falsas lectiones, quas infra proferam, non secundum has duas classes distribServer esse. Quod dicere non vult falli Mountain et Glorie sed codices inter se magnopere interpolatos esse, forsitan magis quam crediderunt editores. Sine dubio fieri potest ut opinio editorum bona sit, qua ego quidem non meliorem praebeo, sed ad locos singulos optima quae videtur lectio eligenda est.

Si mihi credis, sunt in textu librorum De trinitate loci ubi falsa praebent omnes codices. Hic brevius, deinde ad eosdem locos fusius dicam:

Lib. X, cap. 1, l. 55. Falso 'profecto' pro 'perfecte'.

Lib. XV, cap. 7, l. 32. Omiserunt post 'patris' verba 'nec spiritus sancti', quibus opus est.

Lib. XV, cap. 23. l. 41 et 43. Addiderunt falso et 'non' et 'mutabitur'.

Sunt alii loci ubi multi vel fere omnes prava exhibent, sicut infra in meis adnotationibus ad hos locos invenies:

Lib. II, in prooem., l. 21. 'oculum' falso A, C, N, F, K, P, T.

Lib. IV, cap. 3, l. 66. 'non' falso praebent B, N, O, F, J, K, P, T.

Lib. XII, cap. 12, l. 12. 'appetitus' falso codices A, B, N, O, S, F, J, P, T.

Lib. XV, cap. 6, l. 51. Habent permulti falso 'inter' pro 'iter', scilicet A, N, F, J, K, P, T.

Sin autem credis me his locis falli et recta et falsa confundere, mihi tamen persuasum est te apparatu critico inspecto inventurum esse et multis locis multos codices falsa praebere, quae vel de codice in codicem descripta vel inter codices interpolata sunt, et series codicum qui falsa habent inter se valde differre. Inspice, sis, exempli gratia:

Lib. I, cap. 3, l. 31. Addiderunt 'arguat' J, K, P. Videtur fortasse opus esse tali verbo, sed non est et corrumpit magis quam adiuvat. Sic enim intellegendum est: 'Secum agat ut proficiat, non mecum (scilicet: agat) ut taceam'.

Lib. VII, cap. 3, l. 29. 'lumen dei de lumine' falso pro 'lumen de lumine' A, C, S, F, K, T. 'Lumen de lumine' e Symbolo Nicaeno sumptum saepe adhibet Augustinus et certe non mutavit verbum 'dei' stulte adiciens.

Lib. IX, cap. 4, l. 28. Cum de involutis agitur quae evolvi debent, irrepsit non mirum verbum 'voluntas' in codices C, N, P, T, J.

Lib. XIV, cap. 9, l. 8. 'cum' falso pro 'quam' praebent N, O, K, P, T. 'Cum' est lectio facilior post 'tunc', sed sensus, si 'tunc' legimus, mutatur et labitur.

Saepe manifestae sunt interpolationes. Multotiens alia manus lectionem addidit quam postea, in codice descripto, iam eadem manu scriptam exstare dubitandum non est. Sine numero sunt loci ubi explicationes longiores vel breviores adhibuit aliquis, quae in his vel illis codicibus exstant. Infra ostendo aliquot explicationes longiores quae in varios codices illatae sunt:

Lib. I, cap. 12, l. 39-40. Addiderunt eandem explicationem, sed non eodem loco, S et F.

Lib. II, cap. 13, l. 54. N, O, S, F, J.

Lib. III, cap. 10, l. 181. F, J, K, P.

Lib. IV, cap. 20, l. 105. O(3), F, K, P.

Lib. X, cap. 11, l. 22. N(2), S, F, P.

Lib. XII, cap. 5, l. 12. N, O.

DE RATIONE INTERPUNGENDI ET DISTINGUENDI

Satis constat Augustinum libros totos composuisse, quorum initia et fines magna cura elaboravit. Quod ad contextionem uniuscuiusque libri attinet, sunt breviculi qui ad tempus Augustini redeunt. Capitula enim breviculi librorum De trinitate iam Prospero Aquitano nota erant, qui libros De trinitate circa annum 429 in manibus habebat, ut ostendit praefatio editionis Corporis Christianorum, pag. LXXII. Adde quod scimus breviculum librorum De civitate Dei veterrimum esse et neque quidquam obstare quin ab Augustino ipso compositus sit, ut monet Marrou. Sed non est concludendum incisiones et intervalla secundum capitula breviculi semper fieri oportere. Notant enim breviculi res magni momenti, inter quas levibus passibus transit auctor noster.

Infra multa, fortasse nimis, de locis affero qui mea quidem opinione aliter interpungendi sunt. Fieri enim non potest ut flumen orationis Augustini nostris signis et intervallis bene intercidamus, sed nihilominus necesse est quodammodo adiuvet editor lectorem. Nolim equidem textum Augustini sine signis et intervallis legere, sed cavendum est ne capitulis breviculi neve signis posterioris temporis nimis confidamus. Lectoris enim semper est verba contexere sicut ei videtur auctor sensisse. Sic progrediens saepenumero aliud sentiet lector atque editor, sed saepenumero videbitur res haerere et concludendum esse vel sic vel ita nostris signis distingui posse. Multa quae mihi dubia videntur esse praetereo, ea tantum exhibens ubi mihi persuasum est editorem potius impedire quominus intellegamus quam docere quomodo incedat sermo Augustini. Invenies etiam locos ubi mihi videtur nefas esse sermonem profluentem antequam ad finem perveniat intercidere. Ut paucis dicam, melius distinguit qui rarius distinguit, et raro distinguens fieri potest ut ignorantiam suam minus ostendat. Quod mihi videtur sapientis esse.

LOCI

Lib. I, cap. 2, l. 6 'ut non quasi nostris excusationibus inludantur'. Omnino non mihi placet 'excusationibus' omnium codicum et eorum quos vidi interpretum. Exspectes 'excogitationibus' vel simile aliquid.


Ibid., l. 18. Ab 'Atque' non incipit alia sententia, sed ex 'ut', l. 15, pendet non solum 'inveniant' et 'conquerantur', sed etiam 'ad initium fidei et ordinem redeant' etc., adiecto deinde quod semper ad proficiendum necesse est: mentem pietate sanari. Est pulchra periodus, quam usque ad finem currere oportet.


Ibid., cap. 5, l. 21 'ut' deleatur. Est enim per errorem in textum Corporis Christianorum illatum.


Ibid., l. 24sqq. Sic interpungendum est: 'Si dicimus nos nihil de talibus rebus cogitare solere, mentimur; si autem fatemur habitare ista in cogitationibus nostris quoniam rapimur amore indagandae veritatis, flagitant iure caritatis ut eis indicemus quid hinc excogitare potuerimus, non quia iam acceperim aut iam perfectus sim (nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius pedes iacens non me arbitror apprehendisse?), sed pro modulo meo; si ea quae retro sunt obliviscor et in anteriora me extendo et secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis, quantum eiusdem viae peregerim et quo pervenerim unde mihi in fine reliquus cursus est ut aperiam desideratur a me illis desiderantibus quibus me servire cogit libera caritas.' Adhibet Augustinus hoc loco verba e Phil. 3, 12-14 sumpta.

Sunt tres sententiae, quae a 'si' coeperunt. Prima brevis, duae sequentes satis longae et concinnitate quadam, non tamen perfecta, compositae: 1a) si fatemur habitare ista in cogitationibus nostris, 1b) flagitant ut eis indicemus 1c) quid hinc excogitare potuerimus; 2a) si ea quae retro sunt obliciscor et sequor ad palmam supernae vocationis, 2c) quantum viae peregerim 2b) ut aperiam desideratur.


Ibid., cap. 12, l. 79sq. 'Fortassis enim ita hoc dixit ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi non est meum dare.' Praebent codices librorum De trinitate et codices Excerptorum Eugippii et 'hoc' et 'hic'. Melius 'hic' cum interpretibus legendum, nam verbo sequenti 'ibi' convenit.


Ibid., l. 95. Non tam fortiter ante 'Pater' distinguendum est. Sunt duae protases, 'si ergo non iudicat filius sed verbum' etc. et '(si) ideo autem iudicat verbum quod locutus est filius' etc. Sequitur apodosis: 'pater utique iudicat' etc. Iudicat pater verbo suo quod est Christus, et sic et pater et filius uterque iudicat.


Lib. II, in prooemio, l. 1sqq. 'Cum homines deum quaerunt et ad intellegentiam trinitatis ...animum intendunt, experti difficultates laboriosas sive in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem (e I Tim. 6, 16 sumptum) sive in ipsa multiplici et multimoda locutione litterarum sacrarum' etc. 'Conantes' codices A, C(2), K, P, melius mea quidem opinione. Nam si 'conantes' scribimus, habemus concinnitatem, quam amat auctor noster. Homines conantur intueri inaccessibilem lucem duobus modis, 'in ipsa acie mentis' et 'in ipsa multiplici et multimoda locutione litterarum sacrarum'. 'Conantis' post 'mentis' neglegenter scriptum est.


Ibid., l. 19sqq. 'Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam in qua magis amabo inspici a rectis quam timebo morderi a perversis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum vel evitat cautissima humilitas vel retundit solidissima veritas.' Praebent 'oculum' multi codices et collatio excerptorum quae est in codice Parisino saeculi noni; 'osculum' est in N(2), O, S, J.

Ab ore aliorum accipimus et oscula et morsus. Opposita sunt 'osculum columbinum' et 'morsus caninus'. Inspectus a rectis accipit auctor noster in caritate osculum columbinum, sed mordetur a perversis dente canino. Vide, sis, Ioh. Tract. VI, cap. 4, l. 2sqq. '... ut intellegat unusquisque, si habet spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam: habere cum fratribus veram pacem, quam significant oscula columbarum' et ibid., cap. 12, l. 4sq. '... si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non saeva in unguibus'.


Ibid., cap. 6, l. 31sqq. Quaeritur quomodo spiritus sanctus dicatur et significetur. L. 31 legimus 'non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et deum et columbam aut et deum et ignem sicut dicimus filium et deum et hominem'; sequitur, l. 34, 'nec sicut dicimus filium agnum dei'. Multo post invenimus, l. 52, 'Nec sicut dicimus filium petram ..., ita possumus dicere spiritum columbam vel ignem.' A l. 39 'Columbam vero illam et ignem' usque ad l. 52 'quod oculis visa sit' exponitur quomodo hominibus apparuerit spiritus sanctus, praesertim quomodo visus sit in forma ignis, utrum foris oculis corporeis an intus in spiritu. Digressio est admodum longa, quam melius distinxit McKenna quam editor noster. Mihi videtur Augustinus 'Nec sicut', l. 52, tempore consulto intermisso graviter enuntiasse, ut revocetur intentio audientis ad alterum 'nec sicut' longe praecedens.


Ibid., cap. 17, l. 6sqq. Cur faciem Dei nemo possit videre et vivere duobus modis explicatur: l. 8 'sive quia' et l. 18 'sive quod'. A l. 11 'De hac enim vita' usque ad l. 18 'receperimus' est digressio longior, quae melius indicatur a McKenna et a Schmaus quam ab editore nostro. Similiter paulo ante duobus modis exponitur quomodo caro Iesu Christi posterioribus Dei, quae vidit Moyses, praefiguretur: l. 4sq. 'sive propter' et 'sive quod'.


Ibid., l. 103. Verba 'Sed quoniam cum transisset' etc. consequuntur, l. 108, 'propterea cum dictum esset'. Periodus igitur non magno signo interpunctionis ante 'propterea' posito diripienda est.


Lib. III, in prooemio, l. 19sqq. Sic distinguas velim: '... serviam, egoque ... confitear;' Postea incipit apodosis, quae est: 'non debet ... superfluus' etc. Sic verba contexta sunt: (l. 9) Quod si fratribus non valeam resistere flagitantibus, egoque multa scribendo didicisse confitear; non debet ... . Melius hic Bibl. Aug. quam CC.


Ibid., cap. 8, l. 26sqq. 'Quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur, et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari non creant?' 'Haec' sunt talia unde ranae serpentesque nascantur, ut e l. 39 elucet.

Verba 'non creant' quomodo sermoni praecedenti cohaereant, videat perspicacior; ego quidem non video. Augustinus exponit quemadmodum magi malis angelis adiuvantibus miracula faciant, ut fecerunt exempli gratia magi Pharaonis, qui serpentes et ranas creare videbantur (vide, sis, huius libri cap. 7, l. 3 et confer Ex. 7, 11-12 et 8,7). Putat autem Augustinus magos et malos angelos re vera non creare sed quae Dei iussu iam insunt creaturae artibus occultis rapide incrementum capere (confer, sis, l. 34) et educi, adhibitis a magis 'aliqua operatione' (l. 4) et 'temperationum opportunitatibus' (l. 30-31). Nam dicit noster, l. 1sqq., 'Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod qui facit solus creator est Deus (quod videtur ex Eccli. 1, 8 sumptum esse); aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere ut tunc vel tunc sic vel sic exeat quod creatur.' Hic est ultimum verbum 'creatur' idem ac 'erumpit quodam modo et foris creatur', ut fere legitur l. 14sq., quod fieri potest operationibus magorum. Habet igitur hic verbum 'creare' duos sensus: Deus re vera creat, sed artibus forinsecus adhibitis etiam magi creant, velt potius educunt quod Deus in intima creatura condidit.

Dixerit aliquis 'non creant' in margine vel supra lineam additum esse ne quis crederet magos vere creare, sicut Agustinus ipse, cap. 7, l. 30sq. asserit: 'non enim eas (id est: ranas et serpentes) ipsi (id est: magi) creaverunt', et ideo delendum esse. Sed elegantius 'non creantes' scribimus.


Ibid., cap. 10, l. 1. Verba 'Quapropter' etc. sunt, ut vidit McKenna, complexio vel conclusio praecedentium propositionum, id est, cap. 9, l. 113 et 115: 'Quoniam sunt ...' et 'visibile autem ...'. Ergo ab eis minime distinguenda sunt. Loquitur breviculus de 'essentia trinitatis', quod librarios et editores fefellit. Sed breviculi magna commendant, omnia non percurrunt. Hic ut semper intercisionibus quas in sermone invenimus libere utamur et textum nobis constituamus perinde ac si omnino non sint.


Lib. IV, cap. 3, l. 63sqq. 'Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur in qua nos non relinquit deus.'

'Non' omiserunt codices A, C, S, Ed. Maur., Schmaus, recte ut mihi videtur. Omisit in textu, sed interpretans praebet Bibl. Aug. negationem.

In morte impietatis, id est in morte interioris hominis impii, nos relinquit Deus ut cruciemur, sicut Christum, clamantem, l. 60sq., 'Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?' in cruce reliquit. Cruciatus et mors exterioris hominis Christi significant dolores et mortem interioris hominis nostri impii. Sic exponere potest Augustinus cur dixerit Christus se a Deo derelictum esse. Haec enim verba Christi pium forte offendunt, quia non sine causa quaeri potest num Deus quemquam relinquat. Reliquit olim Iesum et relinquit hominem in salubri cruciatu et in morte impietatis eius. Voces 'in qua (id est: morte) nos relinquit deus' artissime verbis Christi 'Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti' cohaerent et se ad ea referunt.


Ibid., cap. 6, l. 26. Post 'quadraginta diebus' intervallo non intercidendum est, sed potius post l. 30 'quadraginta', ubi mystica significatione numeri quadraginta exposita numerum triginta sex explicare coepit auctor.


Ibid., cap. 13, l. 113 - cap. 14, l. 4. A vocibus 'Et cum de mortibus' usque ad voces 'possit offerri' est una periodus, quae sine intervallo et sine intercisione maiore legenda est. Protasis complectitur verba 'cum de mortibus' usque ad l. 117sq. 'reditus nostri', apodosis exordium ducit a verbis 'non intellegunt' et divisa est in partes aliquot: 'non intellegunt (1) ne ipsos quidem superbissimos spiritus ... gaudere potuisse nisi ..., (2) neque id posse rite offerri nisi ..., (3) nec (posse rite offerri) nisi (a) ab eis accipiatur quod ..., (b) atque id (quod offertur) sine vitio sit ...'. Quid haec omnia sibi velint e sequentibus elucet: necesse est ut Deo uni et vero offeratur, ut rite offeratur per sacerdotem sanctum et iustum, id est per Christum, ut accipiatur offertum ab eis pro quibus offertur, id est a Christianis, ut offertum sine vitio sit, sicut Christus sine vitio est.

Et hic breviculus fefellit, nam loquitur 'de sacrificio perfecto et vero quod ipse pro nobis salvator effectus est'. Ubi igitur primum de sacrificio per Christum effecto locutus est textus noster, ibi statim distinguitur.


Ibid., cap. 17, l. 8sqq. '(sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, l. 3sqq.) ... an vero iam ventura praecesserint et longe visa venientia nuntientur pro acuto sensu videntium, ... tamquam si quisquam de montis vertice aliquem longe videat venientem et proxime in campo habitantibus ante nuntiet' etc. 'Processerint' vel 'processerunt' est in codicibus A, B, C, T et in Ed. Maur., recte.

'Iam ventura praecesserint' secum pugnat. Quod venturum est, non praecessit, sed ita processit ut acutis oculis e longinquo videri et aliis nuntiari possit. De 'praenuntiare' et 'praevidere' agitur, unde factum est ut illud 'praecesserint' pro 'processerint' irreperet.


Lib. V, cap. 4, l. 28sqq. 'Omnia enim accidunt eis, quae vel amitti possunt vel minui et magnitudines et qualitates, et quod dicitur ad aliquid sicut amicitiae, propinquitates, servitutes' etc. Lege nimirum cum codice S(2) 'ut' pro primo 'et', collato 'sicut amicitiae' etc. McKenna et Schmaus verterunt perinde ac si 'ut' legerent.


Lib. VI, cap. 1, l. 46. 'Itane'. '-ne' eras. codex B, 'ita' codices N, O, J, T, Ed. Maur., Schmaus. 'Ita' legendum est, sine signo interrogationis in fine posito. Affirmat auctor rem sic se habere et concludit disputationem.


Lib. VII, cap. 2, l. 20 'quoniam et ad se dicitur' etc. 'Et' omiserunt codices duo admodum veteres: I saeculi X et V qui est saeculi VIII-IX. Omiserunt, ut videtur, McKenna et Schmaus, legit sed non vertit Bibl. Aug.

Agitur de sapientia, quae tantummodo ad se, non ad aliud aliquid dicitur, id est essentialiter, numquam relative dicitur. Quam falsum sit credere sapientiam relative dici posse et alia et sequentia demonstrant. Est igitur 'et' delendum.


Ibid., cap. 3, l. 50sq. 'cum pronuntiatur in scripturis aut enarratur aliquid de sapientia' etc. Sapientia est Filius. De filio scripturae aut praenuntiant quae ventura sunt aut narrant quae iam facta sunt, illa Vetus Testamentum, haec Novum. Vide, sis, exempli gratia l. 6 'vel illud scripturis praenuntiantibus aut narrantibus quod verbum caro factum est et habitavit in nobis'. Lege igitur, quaeso, 'praenuntiatur' pro 'pronuntiatur' in l. 50.

'Praenuntiatur' non est in codicibus, sed nihil minus curandum puto. Praebent enim, ut bene vel iam nimis scimus, codices 'prae-', 'pro-', 'per-' maxima confusione. Est in codice T, l. 7, 'pronuntiantibus' pro 'prae-'.


Lib. IX, cap. 3, l. 8sqq. 'Per oculos enim corporis corpora videmus quia radios, qui per eos emicant et quidquid cernimus tangunt, refringere ac retorquere in ipsos non possumus nisi cum specula intuemur.' Shewring putavit ita legendum esse: 'per oculos enim corporis corpora videmus, ipsos oculos non videmus, quia' etc., id est inter 'videmus' et 'quia' aliquot verba excidisse. Acute quidem disserit et de re recte sentit, sed ut mihi videtur possumus ad eandem sententiam sine insertione pervenire. Nam vocibus 'corporis corpora' graviter enuntiatis inculcat auctor nos oculis res tantum externas videre; postea, 'in ipsos' vi quadam enuntiato, ipsos oculos non videri subaudiendum est. Miror quod paucis adnotationibus ad textum librorum De trinitate factis editores acumen Shewringii ita contempserunt ut ne commemorarent quidem.


Lib. X, cap. 1, l. 54sqq. 'Sed in eo quod scire studet quid amet inquirimus, quod profecto nondum novit, et propterea miramur cur amet quoniam firmisssime novimus amari nisi nota non posse.'

Legas velim 'perfecte' pro 'profecto'. Agitur de amore earum rerum cognoscendarum quae iam notae quodammodo sunt sed nondum plene atque perfecte. Confer, sis, l. 41sqq. 'Quo igitur amplius notum est sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est' et l. 46sqq. 'Quia verum non solum esse vocem sed et signum esse iam novit, perfecte id nosse vult; neque ullum perfecte signum noscitur nisi cuius rei signum sit cognoscatur.' Quod prorsus autem non novimus, non amamus, sicut e l. 109sqq. elucet: 'Quamobrem omnis amor studentis animi, hoc est volentis scire quod nescit, non est amor eius rei quam nescit sed eius quam scit propter quam vult scire quod nescit.' Adhibe etiam, sis, Ioh. Tract. XCVI, cap. 4, l. 9sqq. 'Non enim diligitur quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius cognoscatur.'


Ibid., cap. 4, l. 13sqq. Sic interpungendum et cum McKenna et Schmaus intellegendum est: 'Sed ecce non se noverit (sc. mens) esse mentem; cum autem se quaerit, hoc tantummodo noverit quod se quaerat.'


Lib. XI, cap. 1, l. 20sqq. 'tanta facta est in corporibus consuetudo et ita in haec miro modo relabens foras se nostra proicit intentio ut cum ab incerto corporum ablata fuerit, ut in spiritu multo certiore ac stabiliore cognitione figatur, refugiat ad ista' etc. 'Incerta' praebent codex L et secunda manus codicis A, 'spiritum' habent codex S et Ed. Maur. Shewring vult 'spirituum', adferens 'omnem incorpoream naturam spiritum in Scripturis appellari', ut dixit Augustinus in Epistulae 238,15 (CSEL, vol. 57, p. 544, l. 4sq.). Sed hic modus loquendi Scripturae non continuo est modus Augustini, et 'spiritum' idem esse ac 'spiritalia' cuinam adridet? Sed quin 'incerta' pro 'incerto' scribimus? Sic habemus et 'incerta corporum (id est: cognitione)' et 'in spiritu multo certiore ac stabiliore cognitione'.


Ibid., cap. 2, l. 152sqq. Loquitur Augustinus de fetibus quorum matres aliquid cupide conspexerunt, cuius imago fetui impressa manet. Sequitur: 'Sunt exempla quae copiose commemorari possint, sed unum sufficit de fidelissimis libris quod fecit Iacob ut oves et caprae varios coloribus parerent supponendo eis variata virgulta in canalibus aquarum quae potantes intuerentur eo tempore quo conceperant.' Est in codicibus tribus vel quattuor 'conciperent', sunt etiam peiores lectiones 'coeperant' et 'ceperant'.

Quis est quin videat 'conciperent' legendum esse? Necesse quippe erat viderent matres virgulta eo ipso tempore quo conciperent, ut in Gen., 30, 37-41, legimus, ubi est 'ut ... in aspectu earum (scilicet: virgarum) conciperent' et 'ut in earum contemplatione conciperent'. Ecce res ipsa, quae falsa lectione 'conceperant' prorsus perit. Didicimus enim paulo ante teneriora et formabiliora quaeque melius sequi phantasiam matris. Et quid, quaeso, tenerius est fetu momento conceptionis? Est locus ubi editores potius numerum codicum considerabant quam cogitabant quid sibi vellet res ipsa. Plures sunt enim qui 'conceperant' quam qui bonam lectionem habent.


Ibid., l. 157-165. Est una periodus; igitur ante 'quia', l. 161, non distinguendum est, vel saltem non nimis. Sunt codices qui aliud capitulum a 'quia' incipere faciunt, quod minime nos fallere oportet. Nam ut scimus et ut saepissime apparet, intervalla et distinctiones quae sunt in editionibus adiuvare possunt, sed saepe nobis necesse est nostro iudicio rem reficere. Confer, sis, cap. 5, l. 12sqq, ubi eodem modo de eadem re disserit auctor.


Lib. XII, cap. 5, l. 1sqq. 'Proinde non mihi videntur probabilem afferre sententiam qui sic arbitrantur trinitatem imaginis dei in tribus personis quod attinet ad humanam naturam posse reperiri ut in coniugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur' etc.

Quaestio est quomodo reperiatur in homine imago Dei et trinitatis. Fecit enim Deus hominem ad imaginem suam, et cum sit Deus trinitas, est etiam in homine trinitas, sed certe inferioris naturae. Conferas velim Gen. 1, 26-27 sed praesertim quod cap. 4 et postea cap. 6, l. 6-15 perhibet auctor.

Quae cum ita sint, sunt qui arbitrentur, Augustino non assentiente, 'trinitatis imaginem' in coniugio masculi et feminae atque in eorum prole posse reperiri. Nam statim legendum est 'trinitatis imaginem' pro 'trinitatem imaginis', quod mea quidem opinione sensu caret. Conferas velim cap. 6, l. 63 'si eandem trinitatis imaginem non in uno sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio', ubi eadem tractat.

Quod ad 'imaginem complere' attinet, ut est nostro loco, conferas velim eodem capite 6, l. 81sq. 'Ad implendam quippe imaginem trinitatis' et cap. 7, l. 8 'Si pro sua persona mulier adimplet imaginem trinitatis'.

Si 'trinitatis imago Dei' mire dictum ideo videtur, quia ibi est et 'trinitas' et 'Deus', commemorare oportet Augustinum saepe 'trinitatem Deum' dicere, et alibi et lib. II, cap. 10, l. 17, ibid., l. 113, ibid., cap. 15, l. 44, De vera religione (CC, vol. 32) XVIII 35, l. 4sq.: 'Quis hic est? Deus incommutabilis trinitas'. Potest autem factum esse ut aut 'trinitatis' aut 'Dei' supra scriberetur ut clarius eveniret imaginem et trinitatis et Dei esse et postea falso in textum insereretur. Habet codex K alium ordinem vocum, id est 'imaginis dei trinitatem', quod tamen parvi vel potius nullius momenti est.


Ibid., cap. 9, l. 16sq. 'tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior' etc. Lege, quaeso, 'dedita'. Agitur de anima, quae delectatur formis et motibus corporalibus (l. 11sq.) et corporalia et temporalia per corporis sensus quaerit (l. 15sq.). Aliis animis excelsior esse vult, sed num hae quoque animae corporeis sensibus deditae sint nihil est ad rem.


Ibid., cap. 10, l. 18sqq. Hic bene ostenditur nobis quidem usui esse posse capita inter se distingui, oportere autem sententiis quae sunt et ante et post intervallum studere ut contextio sermonis gradibus progredientis appareat. Quod in fine capitis 10 dictum est, animam non semel sed paulatim decidere, initio capitis 11 exponitur colubris imagine adhibita: 'Quomodo enim coluber non apertis passibus sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus neglegentes minutatim occupat', ubi 'minutissimis nisibus' et 'minutatim' verbum 'paulatim' paulo ante dictum revocat.

Iam diximus Augustinum totos libros composuisse, in quorum breviculis res maximi momenti commendantur; intercisiones autem et intervalla non indicantur. Hic breviculus ostendit hominem deminutionibus quibusdam ab imagine Dei in similitudinem pecoris delabi (confer cap. 11, l. 4).


Ibid., cap. 12, l. 12sqq. 'Rationi autem scientiae appetitus vicinus est quandoquidem de ipsis corporalibus quae sensu corporis sentiuntur ratiocinatur ea quae scientia dicitur actionis' etc. 'Appetitus' omiserunt codices A, C, K, post 'est' add. 'sensus' codices C, T.

Neque 'appetitus' neque 'sensus' in textu ponendum est, sed 'carnalis vel sensualis animae motus' mente addendum est, quod e praecedentibus sumimus. Carnalis vel sensualis motus seclusus est a ratione sapientiae, vide l. 7sqq. Sequitur explicatio, quam si libet uncis includas: 'Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur; aeterna vero et incommutabilia spiritalia ratione sapientiae intelleguntur'; deinde reditur ad carnalem animae motum, qui scientiae vicinus est.

Contraria enim ponit Augustinus 'seclusus est a ratione sapientiae', l. 9, et 'rationi autem scientiae vicinus', l. 12. Nota distinctionem quam et hic et alibi facit inter sapientiam et scientiam, exempli gratia cap. 14, l. 7sqq., ubi discernit sapientiam, quae est aeternorum contemplatio, a scientia temporalium rerum.


Ibid., cap. 13, l. 31 'conformetur', id est : vita. 'Conformemur' codices tres, PL, interpretes, mea quidem opinione recte. Nam sumptum est e Rom. 12, 2 'Et nolite conformari huic saeculo', ubi de nobis hominibus agitur. 'Conformemur' cum vocibus 'vivimus' (l. 27), 'facimus' (l. 34), 'faciamus' (l. 35) congruit. Etiam 'constituendo' (l. 32), id est fere 'constituentes', melius voci 'conformemur' convenit.


Lib. XIV, cap. 3, l. 38sq. 'in contuitu recordationis'. Nonne legendum est 'in contuitu recordantis'? Loquitur auctor de duabus trinitatibus, exteriore et interiore. Si lineas huius capitis 21sqq. consideramus, apparet in una trinitate esse corpus quod videtur et aciem videntis et voluntatem quae utrumque coniungit, in altera esse memoriam et cogitationem recordantis et hic quoque voluntatem quae utramque coniungit. Quod ad priorem trinitatem attinet, dicitur 'acies videntis', 'acies intuentis', 'cernentis aspectus', quod ad alteram 'acies recordantis', 'cogitatio recordantis', 'cogitantis obtutus'. Mihi videtur 'in contuitu recordationis', quod est in omnibus codicibus, vix intellegi posse. Potest fieri ut Schmaus 'recordantis' legendum esse putaverit: 'dem Blicke des sich Erinnernden'.


Ibid., cap. 5, l. 15sqq. 'Ita et in alios corporis sensus quantum sinit illa aetas intentione se quasi coartant animae parvulorum' etc. Sic omnes codices. Sed rogo legas 'quanta', collato l. 7 'Quanta porro intentione in ista quae foris sunt sensibilia feratur (id est: infantis mens)', cap. 19, l. 4 'quanta potuimus investigatione comprehendimus' et De vera religione (CC, vol. 32) LV 107, l. 3sq. 'quanta possumus celeritate curramus'.


Ibid., cap. 8, l. 52sqq. Coniunctae sunt duae sententiae: 'Quae omnia et quando discuntur quandam faciunt trinitatem ..., et cum cognita fuerint alia trinitas ... fit'. Sic igitur intercidendum.


Ibid., cap. 14, l. 65sqq. 'Sed de thesauris quid loquor quod eius quilibet hominum si talis optio proponatur mavult carere quam mente cum eos nemo praeponat, nemo comparet luminibus corporis' etc. Pro 'eius', quod non video quid sibi velit, habent 'eis' codices O, S, Ed. Maur., sine dubio recte. 'Eis', id est thesauris, homo mavult carere quam mente, et non modo mens, quae est spiritualis, thesauris plus valet, sed etiam lumina oculorum, quae sunt corporalia tantum, eis praeponimus.


Lib. XV, cap. 5, l. 35sqq. 'Et haec vita eademque virtus sive potentia, eademque species qua potens atque speciosus (sic legendum pro perperam scripto 'speciosius') dicitur.' Lege, sis, 'eadem quae virtus', 'eadem quae species'. Sic non legunt sed interpretantur et Bibl. Aug. et McKenna. Conferas velim l. 25 'idemque sensus qui intellectus est illi (id est: deo)'. Deo est sensus idem ac vel idem qui intellectus. Sic et lib. VI, cap. 1, l. 45sqq. 'Eadem quippe virtus quae sapientia et eadem sapientia quae virtus.' Similem in modum nostro loco: Deus est vivens et sapiens, sed est etiam sapientia ac vita. Haec vita est eadem quae virtus sive potentia, est etiam eadem quae species. Quia vita eadem est quae potentia et species, propterea est Deus potens et speciosus, confer l. 37 'potentius et speciosius', l. 46 'potens, speciosus', l. 62 'potens, speciosus'. Alius locus qui sensum ostendit est cap. 7, l. 112sqq. 'Et putamus nos utrum dei providentia eadem sit quae memoria et intellegentia .. tanta mentis infirmitate posse comprehendere?'

Praebet quidem codex C lectionem 'eadem quae', sed nihil est ad rem; scribit enim ille codex saepissime 'quae' pro '-que'.


Ibid., cap. 6, l. 50sqq. 'reficiendae laborantis intentionis causa inter coeptum dispositumque refleximus'. 'Iter' pro 'inter' praebent codices B, C, O, S et sic recte vertit McKenna.

'Iter' sine dubio legendum est. 'Iter reflectere' non invenio, sed est 'iter flectere' et 'iter coepisse' aliquotiens in scriptoribus, ut e TLL apparet, cui addi possunt Martianus Capella, lib. II, 208 (p. 77, l. 15 ed. Dick 1925) 'iter in Galaxium (sic) flectit' et Judic. 18, 26 'et sic coepto itinere perrexerunt'. 'Iter disponere' non invenio, sed quid mirum si dicitur? Est Prov. 16, 9 'cor hominis disponit viam suam'.

Coeptum est iter et sic dispositum ut post multas disputationes libro octavo coepisset trinitas divina apparere (l. 32sq.). Antequam autem ad summam trinitatem conspiciendam lector mentis intentionem erigere possit, ad eam imaginem Dei quae est homo iter reflectere oportet ut intentio laborans reficiatur. Sic a nono libro usque ad decimum quartum in creatura, praecipue in homine Dei imagine, versatur auctor.


Ibid., cap. 7, l. 27sqq. 'At vero in illa trinitate quis audeat dicere ... (l. 31) filium nec sui nec patris meminisse nisi per patrem'. Adde, sis, 'nec spiritus sancti' post 'patris'. Totus enim sermo sic compositus est ut necesse sit hoc loco etiam spiritum sanctum commemorare. Num, quaerit Augustinus, pater (qui quodammodo similis est memoriae) per se meminit quidem et sui et filii et spiritus sancti, intellegit autem non per se sed per filium (qui intellectui similis est) et se et filium et spiritum sanctum, diligitque eodem modo non per se sed per spiritum sanctum (qui est amori similis)? Nonne hoc absurdum? Nonne pater per se et meminit et intellegit et diligit? Nonne eodem modo absurdum est filium non per se sed per patrem meminisse et sui et patris et spiritus sancti? In eis quae sequuntur etiam de spiritu sancto eodem modo copiose disserens auctor id agit ut nullam personam trinitatis praetereat.

Dixerit aliquis Augustinum hominem esse et hic et illic et oblivisci et neglegenter componere posse. Potuit, sed non hic. Totus enim in absurditate ab omni parte accurate demonstranda versatur. Sic et cap. 17, l. 28sqq. copiose et diligenter disputat de unitate trinitatis, nihil omittens, nihil obliviscens cum de memoria, intellegentia, caritate et uniuscuiusque personae et totius trinitatis agit. Sic et cap. 22, ubi ostendit memoriam habere intellegentiam et amorem, intellegentiam habere memoriam et amorem, amorem habere memoriam et intellegentiam. Unitatem trinitatis ostendere vult. De his rebus disserens nihil omittit, nam si quid omittit, omnia labuntur.


Ibid., cap. 12, l. 18sqq. Quaeritur quid dicat academicus, quem loquentem profert Augustinus, et quid ei respondeat Augustinus ipse. Editor noster et interpretes alius aliter verba disputantibus attribuunt.

Textus noster sic se habet, l. 19sqq: 'Fortasse dormis et nescis et in somnis vides. Visa quippe somniantium simillima esse visis vigilantium quis ignorat?'

Dicit ergo secundum editorem nostrum academicus Fortasse ... vides, Augustinus 'visa quippe ... ignorat?'. Sine dubio recte academico hoc attribuit, illud autem et Augustini potest esse et academici. Pro eis academico attribuendis loquitur id quod paulo post dicit (l. 26sq.): Furis fortassis et nescis quia sanorum visis simillima sunt etiam visa furentium, ubi explicatio quae verbis 'quia' etc. adhibitur ostendit hic academicum loqui. Propterea mihi videtur et prior explicatio, 'Visa quippe' etc., melius academico dari. Sed verba post alterum dictum academici sequentia, id est l. 27 'sed qui furit vivit', quae editor academico attribuit, sine dubio Augustini sunt. Respondet enim Augustinus academico et eum qui fallitur vivere (l. 12), et dormientem vivere (l. 23), et furentem vivere.


Ibid., cap. 23. l. 39sqq. Loquitur Augustinus de tribus quae sunt in homine, qui est impar imago Dei: memoria, intellegentia, amore, quae inter se in hac vita magnitudine separantur. Videmus enim in alio maiorem esse memoriam, in alio amorem. Sed cum perfecta erunt, aequalia erunt, sicut iam didicimus, verbi gratia e lib. IX, cap. 4, l. 1-26. Sequitur et dicit, l. 39sqq.: 'Et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutatur quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur mutabitur.' Variae lectiones parvi momenti sunt, excepto 'non mutabitur' pro 'non mutatur', quod est in aliquibus codicibus et librorum De trinitate et Excerptorum Eugippii.

Contraria sunt apud Augustinum saepe Deus immutabilis et mens hominis mutabilis. Vide, sis, exempli gratia Ioh . Tract. XXXIX, cap. 8, ubi disserens de anima et Deo concludit, l. 12sq: 'Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis'. Deus est qui supra vocatur 'res natura immutabilis'. Necesse autem est ut homo mutetur et renovetur paulatim proficiens quod fieri non potest nisi divinitus adiuvatur. Vide exempli gratia lib. XIV, cap. 15, l. 1sqq. 'Se ipsam vero nunc quando videt (id est: mens) non aliquid immutabile videt ... Nam si mutabilis non esset, sicut ex beata misera sic ex misera beata esse non posset. ... Et quid eam faciet beatam nisi meritum suum et praemium domini sui? Sed et meritum eius gratia est illius cuius praemium erit beatitudo eius.' Sequitur, l. 18sq. 'sentit ... non nisi eius (id est: Domini) gratuito effectu posse se surgere'. Vide et lib. XIV, cap. 17, l. 8sqq.: 'Ita prima curatio est causam removere languoris, quod per omnium fit indulgentiam peccatorum; secunda ipsum sanare languorem, quod fit paulatim proficiendo in renovatione huius imaginis.' In sequentibus, l. 13sq., profert verbatim locum de Psalmis, 102, 3, cuius et nostro capite meminit: 'qui sanat omnes languores tuos' et adhibet ut saepissime evangelistam, l. 24sqq.: 'Tantum autem facit quantum divinitus adiuvatur. Dei quippe sententia est (Ioh. 15, 5): Sine me nihil potestis facere.'

Nonne ergo homo mutatur per gratiam, divinitus adiutus a spiritu sancto et mediatore Iesu Christo? Si hoc modo res se habet, quomodo dici potest 'per gratiam non mutatur'? Mihi videtur 'non' tollendum esse.

Vox quoque ultima, 'mutabitur', mea opinione delenda est. Augustinus enim hoc loco dicit creaturam, etiam quando perfecta erit, creatori non aequari, vel ut aliter idem dicamus: etiam sanatam creaturam Deo imparem esse. Confer paulo ante positum 'nec tunc aequabitur'. Est enim nostro loco 'et' idem ac etiam, sed putaverit aliquis ab 'et' aliam sententiam incipere; tum videtur aliquid excidisse, exempli gratia 'mutabitur'.

Quaeritur autem num etiam alio modo legi et intellegi possit, id est cum codicibus quibusdam 'non mutabitur' pro 'non mutatur'. Sic intellegimus imagini Dei quae est homo, cum sanata per gratiam fuerit et ad vitam aeternam pervenerit, mutatione opus iam non fore. Mihi autem videtur Deum immutabilem et animam hominis mutabilem Augustino quasi fundamentum esse, quod movere non oporteat. Sunt mea quidem opinione tempus futurum 'mutabitur', sicut et 'iam', quod secunda manus codicis N ante 'non' inseruit, potius coniecturae et explicationes theologiam nimis subtilem redolentes quam verae lectiones.


Ibid., cap. 26, l. 76sqq.: 'Numquid ergo possumus quaerere utrum iam processerat de patre spiritus sanctus quando natus est filius, an nondum processerat et illo nato de utroque processit ubi nulla sunt tempora sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora voluntatem prius de humana mente procedere ut quaeratur quod inventum proles vocetur, quia iam parta seu genita voluntas illa perficitur eo fine requiescens ut qui fuerat appetitus quaerentis sit amor fruentis qui iam de utroque, id est de gignente mente et de genita notione, tamquam de parente ac prole procedat?'

Comparatio fit de consecutione temporum apud trinitatem divinam et apud eam trinitatem quae est in homine. Haec trinitas nostro loco est mens, notio, voluntas, sed potest alicubi aliter appellari, sicut breviter infra commemorabo.

Quaestio est utrum spiritus sanctus iam processerit ante filium natum an illo iam nato processerit; nam spiritus sanctus procedit, non nascitur vel gignitur, quod de solo filio dici potest. Sed indicat Augustinus quomodo respondendum sit, et voce 'numquid', post quam negantes respondemus, et paulo post verbis 'ubi nulla sunt tempora'. Quaestio nimirum inanis est, ut postea etiam clarius apparebit, l. 85sqq.: 'Non possunt prorsus ista ibi (id est: in ea trinitate qui est Deus) quaeri ubi nihil ex tempore inchoatur ut consequenti perficiatur in tempore.' Confer, sis, etiam l. 100sqq.: 'Sed nulla ibi tempora cogitentur quae habent prius et posterius quia ibi omnino nulla sunt.'

In Deo igitur trinitate quaerere non possumus 'sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora voluntatem prius de humana mente procedere' etc. Sed haec verba male inter se conveniunt. Invenire tempora non continuo respuendum est: ibi, in Deo, neque sunt tempora neque temporis intervalla, sed hic, in homine, inveniuntur; nam voluntas prius de humana mente procedit et postea perficitur (l. 80sqq.). Sunt igitur in homine prius et posterius, ut loquitur Augustinus, l. 101. Ut vero congruant verba, mihi legendum esse videtur 'tempore'. Est iam in codex S. Potest coniectura esse, sed recipienda.

Voluntas procedit 'ut quaeratur' aliquid. Quaerit id 'quod inventum proles vocetur', id est notionem, quae pro modulo humano imago filii est. Illa inventa vel prole parta seu genita voluntas perficitur et ex appetitu quaerentis fit amor fruentis. Puto iam apparuisse 'qua iam parta seu genita' pro 'quia' etc. legendum esse. 'Qua' est in multis codicibus et in Ed. Maur.

Sunt hoc loco et in his quae sequuntur multa quae Augustini sunt: non est tempus apud Deum, qui erat, est, erit; pater genuit filium, qui tamen coaeternus ei est; spiritus sanctus et de patre et de filio procedit, sed est ambobus coaeternus; Deus trinitas est, sed cum fecerit hominem ad imaginem suam, necesse est et in homine esse imaginem quandam trinitatis, ubi tamen sunt temporis intervalla; frui, id est Deo frui, finis est quaerentis hominis. Eam trinitatem humanam variis modis Augustinus intellegit et vocat: mens vel memoria imago patris est; notitia vel notio vel intellectus vel intellegentia imago filii; voluntas vel dilectio vel caritas imago spiritus sancti, si subtilissima Augustini simplicissime complecti licet.


Ibid., l. 94sq. '(qui potest intellegere) ... intellegat sicut habet pater in semetipso ut et de illo procedat spiritus sanctus sic dedisse filio ut de illo procedat idem spiritus sanctus' etc. 'Et' omiserunt codices multi et Ed. Maur.; post 'dedisse filio ut' add. 'et' codices aliquot.

Quaestio non est quomodo possit de patre procedere spiritus sanctus, sed quomodo et de filio procedat. Tolle igitur, quaeso, 'et' editionis nostrae et adde altero loco. Etiam vel et de filio procedere spiritum sanctum asserit Augustinus l. 98sqq. Longe vero a me absit quaestio illa spinosissima quae vocatur filioque, quam libenter theologiae studiosis committo. Similem in modum quaestio non est quomodo pater habeat vitam sine tempore, sed quomodo filius habeat vitam coaeternam vitae patris (l. 89-94).

Bengt Alexanderson

Electronic Antiquity Vol. 4 Issue 2 - April 1998 edited by Peter Toohey and Ian Worthington antiquity-editor@classics.Server.edu.au ISSN 1320-3606

DLA Ejournal Home | Electronic Antiquity Home | Table of Contents for this issue | Search ElAnt and other ejournals