[Electronic Antiquity]

ELECTRONIC ANTIQUITY:
COMMUNICATING THE CLASSICS

Current Editor
Terry Papillon, Terry.Papillon@gmail.com
Volume 5, Number 1
February 1999


DLA Ejournal Home | Electronic Antiquity Home | Table of Contents for this issue | Search ElAnt and other ejournals

ADNOTATIONES CRITICAE IN AUGUSTINI *IN IOHANNIS EVANGELIUM TRACTATUS*

Bengt Alexanderson
Innegaardsaengen 5
423 54 Torslanda, Sweden/Suecia
Tel. et fax: + 46 31 925245
E-mail: Bengt.Alexanderson@swipnet.se


ABBREVIATIONES

Bibl. Aug.: vide infra Homelies sur l'Evangile de S. Jean.

CC: Corpus Christianorum. Series Latina.

Gibb et Innes: vide infra St. Augustine. Homilies on the Gospel of John.

Enarr. in Ps.: vide infra Sancti Aurelii Augustini Enarrationes in Psalmos.

PL: Patrologiae cursus completus. Series Latina.

Rettig: vide infra St. Augustine. Tractates on the Gospel of John.

Specht: vide infra Des heiligen Kirchenvaters Aurelius Augustinus Vortraege ueber das Evangelium des hl. Johannes.

Tract.: vide infra Sancti Aurelii Augustini In Ioannis evangelium tractatus.

OPERA ADHIBITA

St. Augustine. Homilies on the Gospel of John. Homilies on the First Epistle of John. Soliloquies. Edinburgh, T. et T. Clark sine anno (1848?). Repr. Grand Rapids, Mich., Wm B. Eerdmans 1986. (A Select Library of the Nicene and Post-Nicene Fathers of the Christian Church. Vol. 7.) Verterunt John Gibb et James Innes.

Des heiligen Kirchenvaters Aurelius Augustinus Vortraege ueber das Evangelium des hl. Johannes. Uebersetzt und mit einer Einleitung versehen von Thomas Specht. Bd 1-3. Kempten und Muenchen, Kösel 1913-1914. (Des heiligen Kirchenvaters Aurelius Augustinus ausgewaehlte Schriften aus dem Lateinischen uebersetzt. Bd 4-6.) (Bibliothek der Kirchenvaeter. Bd 8, 11, 19.)

Sancti Aurelii Augustini In Ioannis evangelium tractatus CXXIV. Turnholti, Brepols 1954. (Corpus Christianorum. Series Latina. 36.) Edidit Radbodus Willems.

Sancti Aurelii Augustini Enarrationes in Psalmos. Turnholti, Brepols 1956. (Corpus Christianorum. Series Latina. 38-40.) Ediderunt Eligius Dekkers et Ioannes Fraipont.

Homelies sur l'Evangile de Saint Jean. Traduction, introd. et notes par M.-F. Berrouard. Paris, Desclee de Brouwer 1969-. (Bibliotheque Augustinienne. Vol. 71, 72, 73A, 73B, 74A, tractatus 1-79 continentia, hucusque edita sunt.)

St. Augustine. Tractates on the Gospel of John. Tractates on the First Epistle of John. Transl. by John W. Rettig. Washington, D.C., Catholic University Press 1988-1995. (The Fathers of the Church. 78, 79, 88, 90, 92.)

Catalogus verborum quae in operibus Sancti Augustini inveniuntur. 1. Tractatus in Evangelium Ioannis. Corpus Christianorum 36. Eindhoven 1976.

Thesaurus Augustinianus. Turnhout, Brepols 1989. (Corpus Christianorum. Thesaurus patrum Latinorum)

ERRATA QUAE SUNT IN EDITIONE CORPORIS CHRISTIANORUM

Nonnulli errores, qui sunt in CC, notantur in Catalogo verborum, p. 4-6. Sunt autem et alii loci ubi inspecta PL apparet CC falsa praebere, quae infra notavi. Falsa invenies ante signum : posita, recta post.

III, cap. 15, l. 2 'quid' : 'quis'; V, cap. 4, l. 7 'An' : 'Ab'; ibidem, cap. 15, l. 32 'lapidem canaleum' : 'lapideum canalem'; VI, cap. 6, l. 2 'cum' (hic error et in PL) : 'eum'; IX, cap. 4, l. 14 'ipse' : 'ipsi'; XVI, cap. 2, l. 18 'qui' : 'quid'; XIX, cap. 8, l. 6 'te' : 'se'; XXI, cap. 5, l. 28 'seorsum' : 'deorsum'; XXIX, cap. 3, l. 6 'sua' : 'tua'; ibidem, cap. 8, l. 8 'quo' : 'qui'; ibidem, l. 35 'non' : 'nos'; XXXII, cap. 8, l. 27 'membrorum.' : 'membrorum,'; ibidem l. 28 'cepit' : 'coepit'; XXXV, cap. 4, l. 26 'illa' : 'ille'; XXXVI, cap. 3, l. 15 'laudat' : 'laudet'; XL, cap. 1, l. 2 'non' : 'nos'; XLIV, cap. 2, l. 15 'respondit' : 'respondet'; LIV, cap. 2, l. 15 'Pater.' : 'Pater,'; LVII in titulo 'Quoniam' : 'Quonam'; LXXX, cap. 1, l. 6 'nos' : 'non'; XCIV, cap. 2, l. 15 'persecutionem' : 'persecutionum'; XCVI, cap. 1, l. 4 'dixit' : 'dixerit'; CIX in titulo 'corum' : 'eorum'; CX, cap. 1, l. 11 'nos' : 'non'; CXV, cap. 1, l. 41 'tradideris' : 'tradereris'; CXXI, cap. 3, l. 43 'est' : 'es'; CXXII, cap. 2, l. 22 'oblatum' : 'oblatam'.

PAUCA DE EDITIONE ET VERSIONIBUS

Textum quem adhibui et a quo proficiscor est Corporis Christianorum (CC), qui sequitur Maurinorum textum, discedens quidem locis quibusdam sed non nisi prorsus necessarium videbatur, ut pag. XIII editionis CC monet editor. Etiam editio quae est in Bibliotheque augustinienne (Bibl. Aug.) paucis mutatis textum Maurinorum profert. Legunt itaque et fere in omne tempus legent studiosi textum illum. Quae cum ita sint conari saltem volo meliora hic et illic praebere et e versionibus bona adhibere, quorum neque textus vestigium praebet neque apparatus criticus mentionem facit. Vidisti supra quibus versionibus usus sim, sed animadvertendum est interpretes illos me non consuluisse nisi ad locos ubi mihi visum est CC quae non acceptanda sint praestare. Nolo equidem mihi adtribuere quod alienum est, sed saepe certo sciri non potest quid legerit interpres. Sine dubio multae bonae lectiones in versionibus latent. Meum autem putavi non versiones comparare, sed de locis qui mea quidem opinione difficiles sunt tractare.

LOCI

II, cap. 4, l. 18sq. 'Hi ergo de quibus dixit : *Qui cum cognovissent Deum*' etc. Legendum est 'Quia cum' pro 'Qui cum' ut est ante, l. 6, et in textu Graeco ('dioti'). 'Hi' sunt 'philosophi huius mundi', ut paulo ante, l. 1, vocantur.


III, cap. 7, l. 3sqq. Sic velim cum plerisque interpretibus coniungas et distinguas: 'Quid est *ante me factus est*? Praecessit me, non factus est antequam factus essem ego, sed antepositus est mihi; hoc est *ante me factus est*.'


V, cap. 5, l. 28 'ipse'. Lege, sis, 'ipsi', scilicet Christo, collato quod sequitur: 'Illi (id est Christo) nullus baptismus erat necessarius', etc. Nec aliis, l. 22, nec Christo baptismus Ioannis erat necessarius.


VI, cap. 5, l. 12sqq. 'In ista Trinitate quo missi sunt apostoli, videamus quod videmus, et quod mirum est quia illi non vident; non enim vere non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos claudunt. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ab illo de quo dictum est: *Hic est qui baptizat*.' Sic mihi videtur intercidendum esse: 'In ista Trinitate quo missi sunt apostoli? Videamus quod videmus, et quod ... claudunt. Quo missi sunt ... *Hic est qui baptizat*?' Sic fere Bibl. Aug. et Specht.

Quid videre 'illi', id est Donatistae, nolunt? Nolunt nosse quo missi sint apostoli, quod, ut apparebit, magni momenti est. Iterat quaestionem auctor cap. 9, l. 3sqq. In capitibus 6-8, quae inter has duas quaestiones ponuntur, asserit Augustinus unum baptisma esse et hoc a Christo datum esse, qui potestatem baptizandi in ministros suos non transmisit; sic enim baptisma unum esse et idem valere, non, sicut credunt Donatistae, diversa baptismata esse secundum merita eorum qui baptizant. Baptizant apostoli ut ministri, sed baptisma Christi est.

Hoc non vident illi haeretici quia videre nolunt quo missi sint apostoli. Revertitur ad quaestionem et asserit, cap. 9, ad omnes gentes baptizandas missos esse apostolos tamquam ministros; necesse esse ut unitas ecclesiae in multitudine gentium et linguarum servetur et baptisma unum atque idem maneat; unitatem columbam significare. Sic demonstrat auctor Donatistas errare, qui diversa baptismata esse putant et unitatem in diversitate non vident. Sed sermo ex ore viva voce profluens quomodo signis nostris et intervallis distinguendus sit, vix videri potest.


VII, cap. 22, l. 16sq. 'Quid est hoc maius? Quando vidimus angelos adscendentes et descendentes super Filium hominis?' Explicans, non interrogans 'Quando' etc. dicit Augustinus. Tolle igitur signum interrogationis. Interrogatur quid maius sit quam videre Nathanael sub arbore sedentem, id est secundum Augustinum sub umbra mortis sedentem et dominum non videntem. Nathanael enim divina vi, non oculis carnis viderat dominus. Respondetur: hoc vidisse mirabile quidem est, sed non nobis multum prodest; maius aliquid fit quando vidimus angelos, etc., quo significatur, ut in consequenti capite demonstrat Augustinus, bonos praedicatores mente adscendere in caelum et denuo descendere ad homines ut praedicent Christum. Saepe auctor noster asserit Christum miracula quidem fecisse, ad salutem autem hominum valere quod homo factus sit et animas redemerit. Confer, sis, infra, ad XVIII, cap. 2, l. 6sqq.

'Quando' post quaestionem explicat, sicut est in *Enarr. in Ps.*, LVIII, serm. 1, cap. 10, l. 60sqq. 'Sed quid est quod ascendit ad Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri.'


X, cap. 9, l. 39sq. ' ... nolite quiescere lucrari Christo, quam lucrati estis a Christo.' Scribamus 'quia' pro 'quam' cum codice R saec. VIII-IX et PL. Est 'lucrati' passivum, sicut et in *Sermone* 174, PL, vol. 38, pag. 941, l. 1sq. 'In fide catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis'. Bene plerique interpretes.


XV, cap. 8, l. 9sqq. 'Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse; ossa enim in carne firmiora sunt.' Velim deleas 'in' ante 'carne'. Est comparatio inter ossa firmiora et carnem infirmiorem.


XVIII, cap. 2, l. 6sqq. 'Non ergo Iesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos.' Agit Augustinus de *Joh.* 5, 18 '(Iesus) aequalem se faciens Deo'. More Augustini scribamus 'non quod factus est propter nos', scilicet homo. Conferas velim *Tract.* XVII, cap. 1, l. 2sqq. 'Magis gaudere quam mirari debemus, quia Dominus noster et salvator Iesus Christus homo factus est, quam quod divina inter homines Deus fecit. Plus est enim ad salutem nostram quod factus est propter homines quam quod fecit inter homines'. Inter homines mirabilia fecit, sed plus ad salutem nostram valet quod factus est, id est homo. Loco nostro Iesus humanitatem, servitutem, carnem suam patri non aequabat, sed divinitatem suam divinitati patris. 'Quod factus est propter nos' dicere vult: homo; 'quod erat quando fecit nos' dicere vult: Deus. Fecit enim, ut scimus, verbum, id est filius Deus, nos et omnia secundum *Joh.* 1, 3. Confer, sis, et hoc capite, l. 15sq. '(pater) aequalis Verbo (id est filio Deo), maior carne (id est filio homine); aequalis ei per quem fecit nos, maior eo qui factus est propter nos.' Conferas velim etiam *Tract.* LII, cap. 3, l. 6sqq. ' .... creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit; homo enim factus est qui hominem fecit' etc., sicut et *Enarr. in Ps.*, LVI, cap. 1, l. 13sqq. 'etsi non sumus quod ille secundum id quod creavit nos, quod ille tamen sumus secundum id quod factus est propter nos' et similiter ibidem, LVIII, serm. 1, cap. 10, l. 31sqq.


Ibidem, cap. 5, l. 27sq. '(Pater) vult ut adtendat eum Filius et talia et ipse faciat, per quem facit?' Legendum est 'ut' pro priore 'et'. Praebet 'et' Bibl. Aug., sed vertit 'ut': 'afin que'. Confer, sis, paulo ante 'intendit enim (filius) quodammodo in manus Patris, ut quomodo viderit eum fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet' et paulo post 'Verbum adtendentem (nonne 'adtendens'?), ut cum fecerit Deus faciat et Verbum.' De eadem re disserit Augustinus, *Tract.* XX, cap. 9, l. 5sqq., ubi invenies 'attendere ut', et XXI, cap. 10, l. 5sqq.


Ibidem, cap. 7, l. 27sqq. 'Si autem ... tam immundum cor audet dicere: Explica mihi quodammodo videt Verbum; etiam si possim, etiam si ego iam videam.' Legas velim 'Etiam, si possim, etiam, si iam videam.' Respondetur affirmative verbo 'etiam': explicabo, si possim, si iam videam.


XXII, cap. 1, l. 22sq. 'Sed si non possumus, praestat intellectum rogatus, qui verbum praestitit non rogatus.' Legas, quaeso, 'praestet', collatis *Tract.* IV, cap. 16, l. 29; XXXVIII, cap. 9, l. 12, XLI, cap. 3, l. 6. Confer etiam hoc tractatu, cap. 2, l. 18sq.: 'capi se vult (id est Christus), faciat capaces; videri se vult, aperiat oculos.' Semper Augustinus Deum orat ut auxilium ad sacras scripturas aperiendas praestet.


Ibidem, cap. 5, l. 41sqq. 'Sunt ergo secundum poenam qui iudicantur hic, ut parcatur illis ibi; sunt quibus parcitur hic, ut abundantius torqueantur ibi; sunt autem quibus distribuuntur ipsae poenae sine flagello poenae, si flagello Dei correcti non fuerint; ut cum hic contemserint patrem verberantem, ibi sentiant iudicem punientem.'

'Flagellis' Deus homines in hac vita corripit ut corrigantur. 'Poena' dici potest et de correptione huius vitae et de poenis aeternis quibus post novissimum diem damnati affliguntur. Paulo ante fuse demonstravit Augustinus 'iudicare' etiam dicere posse 'punire'.

Primo apparent hoc loco duo genera peccatorum: sunt qui hic iudicentur, id est puniantur, ut die novissimo eis parcatur; sunt etiam quibus hic parcatur ut in aeternum abundantius torqueantur. Sed est et tertium genus. Elucet eos et hic et illic puniri, nam audimus eos Deum et hic ad tempus verberare et illic aeternis poenis afficere. Sunt tres sententiae eodem modo compositae: sunt qui, ut; sunt quibus, ut; sunt autem quibus, ut. Quae cum ita sint, quomodo bene se habere potest 'distribuuntur ipsae poenae sine flagello poenae', cum re vera et in hac vita verberentur? Videtur necesse esse contrarium dici, id est 'non sine flagello poenae' vel simile aliquid. Sed alio modo et meliore corrigat sententiam perspicacior.

Saepe Augustinus quaerit et exponit qua de causa iustus, qui est ut omnis homo peccator sed 'tolerabiliter peccat' (vide infra), in hac vita puniatur, cum impius et multo peior divitiis, honoribus, familia impune floreat. Haec est magna quaestio, quam sibi sine dubio crebro posuerunt christiani. Videtur mihi non tam saepe asserere homines et in hac vita puniri ut corrigantur et, nisi corrigantur, in aeternum damnari. Sed exstat *Tract.* V, cap. 12, l. 5sqq. 'Et vides illos (id est: haereticos) invidiam nobis facere, quasi de persecutionibus, quas passi sunt. Corporales quidem passi sunt persecutiones, cum essent flagella Domini manifeste dantis disciplinam ad tempus, ne damnet in aeternum, si eam non cognoverint seque correxerint.'; *Enarr. in Ps.* LXXXVIII, serm. 1, cap. 3, l. 8sqq. 'Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: *Destrues eos et non aedificabis illos*', similiter ibidem, CIX, cap. 19, l. 18sqq.; ibidem, LXXXVIII, serm. 2, cap. 4, l. 8sqq. 'multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur et emendantur et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem recusantes, habentes tamen signa Christi, eunt in tales iniquitates ut non possit nisi recitari contra eos: *Quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt*.' Ibidem, CIX, cap. 18, l. 41sqq. invenis lapidem offensionis, qui est Christus, in humilitate peccatorem conquassare, in iudicio contriturum esse.


Ibidem, cap. 6, l. 1sqq. Quomodo intercidendum est ut sententia eluceat? Quid tibi persuaderi non oportet (ne ... diceres tibi)? Id sine dubio quod post 'ne ... diceres tibi' usque ad 'moriturus', l. 5, sequitur, ut est apud interpretes. Protasis est hoc totum: 'ne diceres tibi: Dominus meus mihi dixit: *Qui audit verba mea et credit ei qui misit me, transiit a morte ad vitam*, ergo ego credidi, non sum moriturus'. Post 'moriturus' sequitur apodosis: 'scias te mortem quam debes supplicio Adam persoluturum'. Ne dixeris igitur: ego credidi, ergo moriturus non sum, sed scito te mortem carnis persoluturum esse.


Ibidem, cap. 9, l. 13sqq. 'Quantum homines mortui ut reviviscant et ad verbum tuum credendo transeant, cum transierint, non in te habebunt vitam?' Muta, sis, 'Quantum' in 'Quanti'. 'Quanti' idem apud posteriores esse ac 'quot' novimus. Est in his tractatibus, *Tract.* VII, cap. 14, l. 34; XI, cap. 10, l. 19. Incertius est XXVII, cap. 10, l. 35, ubi fieri potest ut de magnis martyribus, non de multis loquatur Augustinus.


XXIII, cap. 11, l. 47sqq. 'sed faciendam (scilicet creaturam) Pater monstravit, faciendam Filius vidit, et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit.' Haec exponit Augustinus cap. 7 huius tractatus. Quod pater demonstrat, filius eodem tempore videt et hoc per filium eodem tempore creatum est. 'Quia' hic magis confundit quam explicat. Confer cap. 7, l. 20 '(Pater) demonstrando facit per Filium' et paulo infra: 'ut ex hoc intellegatur (Pater) per filium videntem omnia facere.' Velim igitur legas 'qui' pro 'quia'.


Ibidem, cap. 13, l. 1sqq. Proficiscimur et nos et Augustinus a versibus ex euangelio Ioannis sumptis (5, 21sqq.): 'Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.'

Agitur, ut putat Augustinus, et de resurrectione animarum, quae fit quandocumque ex infideli ac mortuo fuerit homo fidelis et vivus, et de resurrectione corporum, quae fiet cum revenerit Christus ad iudicium. Animas suscitat Deus, id est pater cum filio divinitate induto, iudicium vero post corpora resurrecta faciet solus filius humanitate indutus, ne appareat sinistris Deus, qui non nisi dextris apparebit. De iisdem rebus agit Augustinus in *De civitate Dei*, lib. XX, cap. 6 et alibi.

Sic ergo de his rebus secum deliberans Augustinus verba 'Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat' ad resurrectionem animarum referre vult, illa vero 'Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio' ad resurrectionem corporum. Verba 'ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem' dedit resurrectioni animarum, 'Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum' ad resurrectionem corporum pertinere putat.

Est autem unus locus difficilis, l. 16sqq.: 'de resurrectione autem animarum: *Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.* Illud (id est quod praecedit) ergo simul Pater et Filius; hoc (id est quod sequitur) autem de resurrectione corporum: *Non iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.* Hoc redditum est resurrectioni animarum.' Sequitur, l. 22, '*Ut omnes honorificent Filium.* Quomodo? *sicut honorificant Patrem.*'

Hic velim coniungas 'Non iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium dedit Filio' praecedentibus; pertinet enim evidenter ad resurrectionem corporum. Postea tace paululum, precor, et sic progredere: '*Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem*, hoc redditum est resurrectioni animarum.' Melius Specht quam editor, optime Bibl. Aug., quae intervallo ante 'ut omnes' posito inde novam partem sermonis incipiendam curavit.

Verba 'Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem' evidenter ad resurrectionem animarum pertinent, sed sequuntur continuo post verba 'Non iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium dedit Filio', quae non minus evidenter ad corpora pertinent. Potest fieri ut omittendum sit 'Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem', quod forsitan sumpsit aliquis ex euangelio, sed mihi videtur, ut supra indicavi, orator tacuisse et deinde 'Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem' cum sequentibus 'hoc redditum est resurrectioni animarum' uno tenore protulisse. Si hoc praeferimus, l. 22sq. *Ut omnes honorificent Filium* repetitio est, sed nihil obstat. Saepe iterum praebet auctor verba euangelii ut animo infigat, vel ut inde exordium ducat. In sermone scribae dictato et auditoribus viva voce prolato orator multo melius distinguit et coniungit quam in libro nostris signis fieri potest.


XXVII, cap. 2, l. 7sqq. 'non crediderunt aliquid magnum dicentem (id est Iesum), et verbis illis aliquam gratiam cooperientem'. 'Credere' cum accusativo mihi videtur recipi posse; confer, sis, *Enarr. in Ps.*, XL, cap. 14, l. 28 'Itaque tenemus redditorem, ut credamus debitorem', licet illo loco 'tenere redditorem' aliquam vim ad 'credere' cum 'debitorem' coniungendum habeat.

Paulo post, l. 10sqq., invenimus 'carnem quia indutum erat Verbum veluti concisam distribuere credentibus in se.' Quis est quin videat 'carnem qua indutum erat Verbum' legendum esse? Sic plerique interpretum.


XXIX, cap. 6, l. 18sq. 'Cum ergo ad possibilitatem intellegendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim ...'. Neque mihi liquet quomodo vox 'obedientiam' aliis vocibus conveniat neque mihi videtur suo loco posita esse. Ad possibilitatem intellegendi itur consilio credendi accepto, l. 13sqq. 'Quid est hoc: *Si quis voluerit voluntatem eius facere*? Sed ego dixeram si quis crediderit (id est: pro *si quis voluerit voluntatem eius facere* dico ego *si quis crediderit*, nam unum et idem dicere vult, ut infra, l. 23, apparebit), et hoc consilium dederam: si non intellexisti, inquam, crede'; l. 17 'crede ut intellegas', quod saepissime apud Augustinum legimus. De 'obedientia' utique non agitur, sed tantum de 'fide' et de 'intellectu'. Eicerem si explicare possem quomodo irrepserit. Fortasse 'obedienter' vel simile aliquid.


Ibidem, l. 23sq. 'Quod est autem: *Si quis voluerit voluntatem eius facere*, hoc est credere.' Lege, sis, cum quibusdam interpretibus 'Quid', sicut paulo ante legimus: 'Quid est: *cognoscet*? hoc est intelleget.' Quaestiones et responsa sunt.


XLIII, cap. 1, l. 2sq. 'Quid enim sumus servi ad Dominum, peccatores ad iustum, creatura ad Creatorem?' Lege 'Quid enim sumus? Servi ad Dominum, peccatores ad iustum, creatura ad Creatorem.'


Ibidem, cap. 10, l. 19sq. 'Sed *videbit* dictum est et *gustabit*, pro eo quod est, experietur.' Si intercidere vis, fac, precor, sed post 'eo', non post 'est'. Dicere vult 'videbit' et 'gustabit' (scilicet mortem) idem esse ac 'experietur (mortem)'. Bene vertunt plerique interpretes. Confer, sis, *De civitate Dei*, lib. XVI, cap. 32, l. 54sqq. 'Sicut dictum est: *Nunc scivi (scilicet Deus)*, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic *Dominus vidit*, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est videri se fecit.'

Si forte miraris 'scire' idem esse ac 'sciri facere' cum de Deo agitur, meminisse oportet sic Augustinum saepe sacram scripturam intellegere. Vide, sis, hoc tractatu, cap. 6, l. 6sq. 'Non ergo Deus nescit; sed dictum est *ut sciat*, quod est, ut scire vos faciat.' Sic etiam *De civitate Dei*, lib. XXII, cap. 2, l. 19sq., ubi alios locos commemorat Augustinus et indicant editores, exempli gratia lib. XVI, cap. 5, l. 8sq. 'nec videndo discit ad tempus, qui numquam potest aliquid ignorare, sed ad tempus videre et cognoscere dicitur, quod videri et cognosci facit.' Ratio interpretandi ex *Enarr. in Ps.*, XXXVI, serm. 1, cap. 1, l. 17sqq. illustrari potest: 'nescire dicitur (id est filius) quod nescire nos facit, quomodo quotidie loquimur, modo quodam locutionis, ut dixi. Laetum enim diem dicimus, quia laetos nos facit; et tristem diem, quia tristes nos facit; et frigus pigrum, quia pigros nos facit.' Similem in modum hanc rationem dicendi exposuit in *Enarr. in Ps.*, XLIII, cap. 20.


Ibidem, cap. 12, l. 19sqq. 'Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi: Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non.' Quid sibi vult 'sed et si non'? Verba sunt e *Dan.* 3, 17sq. libere exhibita, quae haec sunt in Vulgata: 'Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis, rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.' Mox pergit Augustinus, l. 22: 'Sed et si noluerit aperte liberare, potest in occulto coronare', ubi 'potest in occulto coronare' de suo adicit, licet non longe absit a Daniele. Nam qui colere non vult, corona martyris coronatur. Est igitur 'et si non' sententia contracta, quod quodammodo in textu notandum est, sicut viderunt et fecerunt Rettig et Bibl. Aug.

Protulit certe Augustinus praedicans et exponens totam sententiam, quam non credo audientibus tam bene notam fuisse ut sufficeret eam compendio praebere. Sunt in *Enarr. in Ps.* XCI, cap. 9 et 10 loci ubi breviter verbis 'quoniam ecce' e psalmi versu 10 adhibitis ipse se admonere videtur ut amplius exponat quomodo peccatoribus punitis iusti salvi sint. Potest igitur fieri ut textus scriptus quem videmus et oratio voce prolata inter se differant, textu neglegentia quadam tempore Augustini edito et vulgato.


XLV, cap. 7, l. 8sqq. 'Cum enim duo audiunt verba evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intellegant, unus dicit ..., alius dicit ...' Legas velim 'et talia' pro 'et alia', sicunt habent Bibl. Aug. et Specht.


LIII, cap. 1, l. 1. 'Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se' etc. Num hoc ferri potest? Lege, sis, 'praenuntians ... passionem suam et mortem fructuosam' etc. 'Passionem suam et mortem fructuosam' facile in 'passione' etc. corrumpitur, quod post se traxit et mutavit 'praenuntians'.


Ibidem, cap. 5, l. 16sqq. 'Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod *excaecavit oculos eorum, et cor obduravit*, laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur: *non poterant credere*.'

Ex *Is.* 6, 10 sumptum est 'excaecavit' etc. Quaerebant quidam quae culpa esset Iudaeorum, si Deus ipse oculos eorum excaecavisset et cor obdurasset. Si de diabolo id dictum esset, quod excaecavisset et obdurasset, culpam facile intellegimus: culpa est diabolo confidere, sicut fecerunt primi homines in paradiso, qui diabolo plus quam Deo crediderunt et contra praeceptum Dei agentes male libero arbitrio usi sunt. Quod saepe adhibet Augustinus, exempli gratia *Enarr. in Ps.*, XXIX, serm. 2, cap. 17, l. 11sqq.; LXXIII, cap. 25, l. 64sqq.; *De vera religione* XXXVII 68, l. 5. Legendum igitur est: 'non laborandum est', id est si diabolus fecit, nulla est quaestio; nunc autem, cum videtur Deus ipse populum illum incredulum fecisse, quaerendum est quid sibi velit. Ideo re vera laborat Augustinus in sequentibus ut exponat. Conferas velim *Tract.* LIV, cap. 7, l. 6sq.: 'Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus' etc., quod dicere vult: nulla esset quaestio, si ... 'Laborare' et 'non laborare' dicitur de locis sacrae scripturae indagandis et intellegendis etiam *Tract.* XXVIII, cap. 2, l. 2; XLIII, cap. 6, l. 16sq.; LXIII, cap. 1, l. 34. Bene ostendit vim verbi *Enarr. in Ps.*, XLIV, cap. 8, l. 2 'Laboratur ut hoc possit intellegi adhuc a Deo patre dici: *Propterea benedixit te Deus in aeternum*. Adcommodatius videtur hoc accipi ex persona prophetae.' Nam secundum Augustinum mutationes personarum saepe fiunt in *Psalmis*, nunc filio Deo, nunc filio homine, nunc propheta et eodem psalmista loquente.


LIV, cap. 7, l. 24sq. 'Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo.' Filius nascendo accepit, pater gignendo dedit. Lege igitur, quaeso, 'ille', id est pater, pro 'illi'. Confer, sis, l. 28sq. 'Filius accepit vitam, dante Patre a quo est.'


Ibidem, cap. 8. l. 9sqq. 'Quid est autem: *sicut dixit mihi, sic loquor*, nisi *Verum loquor*? Ita ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas.' Legas velim 'iste' pro 'ista'. 'Ille' est pater, 'iste' est filius. Pater verax est et genuit filium veritatem. Adhibe, precor, *Tract.* XXXIX, cap. 7-8, ubi de his rebus disserit auctor. Recte Rettig, qui hanc lectionem ex editione ab A. Caillau et aliis facta et Parisiis 1842 impressa adhibet. Bibl. Aug. 'ista' in textu praebet, vertit tamen 'l'un .. l'autre', id est 'iste'.


LVII, cap. 2, l. 19. Tolle signum interrogationis. Minime est quaestio, sed sententia affirmativa, sicut et duae sequentes. Recte plerique interpretes et Bibl. Aug.


LXX, cap. 2, l. 22sqq. 'His ergo qui Filium iam noverant, etiam illud de Patre dictum est: *Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum*.' Res ipsa indicat et hic et l. 52 'cognoscitis' legendum esse, sicut est in l. 4. Non cognoscent, sed iam cognoscunt quidam discipulorum, tardiores autem etiam ignorant.


XCV, cap. 1, l. 15sqq. Sic interpungendum est: 'An forte, quia Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intellegatur argui qui audit arguentem, Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis non unam gentem intellegitur arguisse, sed mundum?' Quaestio est quomodo intellegi possit spiritus sancti proprium esse de peccato mundum arguere, ut est *Joh.* 16,8, cum etiam Christus videatur hoc fecisse. Quid igitur proprii facit spiritus sanctus? An forte, inquit, intellegendum est Christum solos Iudaeos arguisse, spiritum autem sanctum per discipulos omnem mundum? Bene Specht.


XCVI, cap. 1, l. 35sqq. Ante exposuit auctor multos martyrio coronatos esse et portare potuisse quod tempore passionis Christi Petrus et alii discipuli nondum portare poterant. Numquid, inquit (l. 29sqq.), debuit iis martyribus dici: quis vestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui Petrus idoneus nondum erat? Similem in modum subiungit, l. 35sqq.: 'Sic itaque dixerit aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus Dominus tunc dicebat: *Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo*: si apostoli nondum poterant, multo minus vos potestis'. Quod dixerit aliquis Christianis dici non debere sunt igitur verba 'si apostoli ... potestis', quod hic conatus sum melius quam editio nostra signis indicare. Nam post quaedam inserta e 'dici' pendent, quod sine dubio optime voce expressit orator. Bene Rettig et Specht.


XCVII, cap. 1, l. 10sqq. 'ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea vita quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit.' Lege, sis, 'quae' pro 'quam'. Locus e *I Cor.* 2, 9 sumptus est, quem saepe adhibet Augustinus: 'Quod oculus non videt, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum.' 'Quam' igitur non se ad 'vitam' refert sed ad paulo antea positum 'ea quoque ipsa'. Mihi videtur tamen 'adscendit' servandum esse, nam fieri potest ut Augustinus ad locum scripturae rediens 'quod' potius quam 'quae' in mente haberet.


XCVIII, cap. 2, l. 3 'ipsa vero caro eius' etc. Legas velim 'vera', collato cap. 6, l. 11sqq. 'ipse homo Christus, qui vera carne, vera cruce, vera morte, vera resurrectione' etc. Sic non necesse erit, ut fecerunt veteres editores, post l. 2 'crucifixus' addere 'est'. Nam 'Christus crucifixus' verbis 'ipsa vera caro eius' commemoratur et exponitur, et sic sententia usque ad l. 6 'amplius' pergit. Manichaei negabant carnem Christi veram carnem esse, quod hic et alibi Augustinus respuit, exempli gratia *Tract.* C, cap. 3, l. 7sq. 'Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum.' Rettig docet 'vera' iam Browne proposuisse in versione patrum quae vocatur *A Library of the Fathers of the Holy Catholic Church*, Oxonii 1837-1861, Specht 'vera' vertit.


C, cap. 4, l. 16. Legendum nimirum est cum interpretibus 'filio' littera minuscula scriptum pro 'Filio'. Non enim agitur de Dei filio sed de fratre filii prodigi.


CXXIV, cap. 5, l. 42 'ambularent ad conspectum eius, viam tenentes, quod eis factus est Christus.' Lege, sis, 'viam tenentes quae eis factus est Christus.' Christus Deus est, quo itur, et via factus est, qua itur ad Deum. Conferas velim *Tract.* II, cap. 4, l. 34 et V, cap. 15, l. 42 'ipse factus est via'; XIII, cap. 4, l. 10sqq. 'Si veritatem quaeris, viam tene; nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; ... per Christum ad Christum venis .'; XXXIV, cap. 9, l. 28sq. 'induens se carnem, factus est via.'; *Enarr. in Ps.* XC, S. 2, cap. 1, l. 47 'Ipse rex descendit, et factus est nobis via in peregrinatione'. Bene Specht.

Electronic Antiquity Vol. 5 Issue 1 - February 1999
Technical Editor, Terry Papillon: Terry.Papillon@vt.edu
ISSN 1320-3606


DLA Ejournal Home | Electronic Antiquity Home | Table of Contents for this issue | Search ElAnt and other ejournals