[Electronic Antiquity]

ELECTRONIC ANTIQUITY:
COMMUNICATING THE CLASSICS

Current Editor
Terry Papillon, Terry.Papillon@gmail.com
Volume 5, Number 3
November 2000


DLA Ejournal Home | Electronic Antiquity Home | Table of Contents for this issue | Search ElAnt and other ejournals

ADNOTATIONES CRITICAE ET INTERPRETATIONES IN LIBROS ALIQUOT AUGUSTINI CONTRA DONATISTAS

Bengt Alexanderson
Innegaardsaengen 5
423 54 Torslanda, Sweden/Suecia
Tel. et fax: + 46 31 925245
E-mail: Bengt.Alexanderson@swipnet.se

Abbreviationes

Bibl. Aug.: Bibliothèque Augustinienne

CAG: Corpus Augustinianum Gissense a Cornelio Mayer editum. Basel, Schwabe 1996. Opus utilissimum vi electronica factum.

CCL: Corpus christianorum. Series Latina

CSEL: Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum

Editio maurina vel maurini: Sancti Aurelii Augustini Hipponensis episcopi operum tomus primus - undecimus. Opera et studio monachorum ordinis S. Benedicti e congregatione S. Mauri. Parisiis 1679-1700. Opera adversus donatistas polemica sunt in tomo IX.

Petschenig: vide infra, Sancti Aureli Augustini scripta adversus Donatistas ...

PL: Patrologiae cursus completus. Series Latina. Opera contra donatistas polemica sunt in tomo XLIII.

Opera adhibita

Sancti Aureli Augustini scripta contra Donatistas. Recensuit M. Petschenig. Vindobonae, Lipsiae. (CSEL)
Pars 1: Psalmus contra partem Donati, Contra epistulam Parmeniani libri tres, De baptismo libri septem. 1908. (CSEL 51).
Pars 2: Contra litteras Petiliani libri tres, Epistula ad Catholicos de secta Donatistarum, Contra Cresconium libri quattuor. 1909. (CSEL 52).
Pars 3: Liber de unico baptismo, Breviculus collationis cum Donatistis, Contra partem Donati post gesta, Sermo ad Caesariensis ecclesiae plebem, Gesta cum Emerito Donatistarum episcopo, Contra Gaudentium Donatistarum episcopum libri II, appendix, indices. 1910. (CSEL 53).

Oeuvres de Saint Augustin. 28-32. Quatrième série: Traités anti-donatistes. Paris. (Bibliothèque Augustinienne).
Vol. 1. Psalmus contra partem Donati, Contra epistulam Parmeniani libri tres, Epistula ad Catholicos de secta Donatistarum. Traduction de G. Finaert, introduction et notes par Yves M.-J. Congar. 1963. (Oeuvres de Saint Augustin 28).
Vol. 2. De baptismo libri VII. Traduction de G. Finaert, introduction et notes par G. Bavaud. 1964. (Oeuvres de Saint Augustin 29).
Vol 3. Contra litteras Petiliani libri tres. Traduction de G. Finaert, introduction et notes par B. Quinot.1967. (Oeuvres de Saint Augustin 30).
Vol. 4. Contra Cresconium libri IV, De unico baptismo. Traduction de G. Finaert, introduction et notes par A. C. De Veer. 1968. (Oeuvres de Saint Augustin 31).
Vol. 5. Breviculus collationis cum Donatistis, Ad Donatistas post collationem, Sermo ad Caesariensis ecclesiae plebem, Gesta cum Emerito Donatistarum episcopo, Contra Gadentium Donatistarum episcopum libri duo. Traduction de G. Finaert, introduction et notes par E. Lamirande. 1965. (Oeuvres de Saint Augustin 32).

Optat de Milève, Traité contre les donatistes. T. 1-2. Introduction, texte critique, traduction, notes et index par Mireille Labrousse. Paris 1995-1996. (Sources chrétiennes 412-413),

CONTRA EPISTULAM PARMENIANI (CSEL 51)

Et hic et infra paginas et lineas editionum CSEL adhibeo. Hae paginae et in Bibl. Aug. indicatae sunt.

1, 1 (1), p. 19, l. 18 (Suscepit Tychonius demonstrare) 'nullius hominis quamvis sceleratum et immane peccatum praescribere promissis dei nec id agere quorumlibet intra ecclesiam constitutorum et quamlibet impietatem, ut' etc. 'Et' quod est ante 'quamlibet' omiserunt nonnulli codices et editio maurina, recte. Videmus enim 'nullius hominis quamvis ... peccatum' et 'nec quorumlibet ... quamlibet impietatem' convenire, voce 'nec' membra iungente.

*

1, 4 (6), p. 25, l. 15 'Frustra itaque dicit Parmenianus damnatos in Africa traditores in consortium sanctitatis acceptos a provinciis transmarinis.' 'Damnationis' pro 'sanctitatis' plerique codices et editio maurina, recte. Nam secundum donatistas ecclesia catholica erat ecclesia traditorum, ipsi autem donatistae soli boni christiani. Vide, sis, et alios locos et 1, 3 (5), p. 24, l. 23 'ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani (id est: episcopi catholici qui erat secundum donatistas traditor) nomen audissent'. Hic et aliis locis apparet donatistas asserere alias ecclesias transmarinas et utique omnes orbis terrarum inquinatas esse consentientes traditoribus afris, id est ecclesiae catholicae africanae, Augustinum autem contendere neque vera esse quae obiciunt donatistae, neque, si vera essent, alias ecclesias consentire, neque multas et magnas et longinquas ecclesias orbis terrarum inquinatas esse, donatistis tantum in terra africana puris et sanctis manentibus. Putabant igitur donatistae traditores afros in consortio aliorum traditorum esse, quod est consortium damnationis, non consortium sanctitatis, et sic ecclesias longe lateque inquinatas esse. 'Damnati', 'damnatio', 'traditores' sunt nomina quae dabant donatistae catholicis, sed saepe isdem utitur Augustinus sententias adversariorum refutans. Putavit autem mea quidem opinione aliquis 'damnatos in Africa traditores' esse donatistas, nunc victos et damnatos, quos Parmenianus donatista qua erat insania dicebat sanctos et a provinciis transmarinis acceptos. Mutavit ergo 'damnationis' in 'sanctitatis'.

Quod ad locutiones donatistarum attinet, quibus adversus eos ipsos utitur Augustinus, vide, sis, infra adnotationem ad libros *Contra Cresconium*, 4, 13 (15), p. 516, l. 7.

*

2, 1 (2), p. 45, l. 8 'itane lux erat Optatus et eum tota Africa tenebras appellabat, an eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat et isti eum lucem vocabant, qui non ponunt lucem tenebras et tenebras lucem?' Est in duobus vel tribus codicibus et in editione maurina prorsus alius textus: 'Itane lux erat Optatus, cum totum orbem tenebras appellabat? An eum potius esse tenebras tota Africa sentiebat et isti eum lucem vocabant, qui ponunt lucem tenebras, et tenebras lucem?' Praetereuntes interim illud 'et eum tota Africa tenebras appellabat' et variam lectionem primo quaeramus quinam sint 'isti' et quinam sint 'qui ponunt (vel non ponunt) lucem tenebras et tenebras lucem'. Nonne luce clarius est 'istos' esse donatistas, qui omnia subvertunt? Sufficit ut praecedentia legas: 'Exclament itaque quantum possunt: *vae his qui dicunt quod nequam est bonum et quod bonum est nequam* (*Is.* 5, 20), respondemus: hoc verum est et addimus: *vae his qui perdiderunt sustinentiam* (*Ecclesiasticus* 2,16), dum ponunt lucem tenebras et tenebras lucem.' Eiciamus igitur 'non', quod est ante 'ponunt'. Potest fieri ut istud 'non' e paulo post dicto 'non ergo eum (scilicet: Optatum) lucem vocabatis' irrepserit, ubi est autem alius modus arguendi. Concludens enim Augustinus in angustias compellit adversarios: dicitis Optatum re vera bonis displicuisse et lucem non fuisse; ei tamen communicabatis; ergo tolerandus est malus in ecclesia et schisma evitandum.

'Itane lux erat Optatus cum totum orbem tenebras appellabat' mihi videtur sermo mordacior et acutior esse: ecce unus homo qui totum orbem tenebras appellabat. Contendunt enim donatistae, ut saepe profert Augustinus, superbia pleni veram ecclesiam non esse nisi suam et nusquam esse nisi in parva parte Africae, toto autem orbe terrarum alias ecclesias errare. Sic exempli gratia 2, 22 (42), p. 97, l. 16 'qui totum orbem terrarum peccatis Afrorum (id est: eorum qui donatistae non erant) fermentatum esse criminarentur'; confer, sis, etiam infra ad 3, 3 (18), ubi purgata massa quae est in Africa sunt donatistae, qui sunt soli purgati toto orbe palea tecto. Post opinionem quam de se habebat Optatus sequitur quod alii de eo sentiebant, et reliqua Africa tota quae recte iudicabat et isti pauci qui tenebras lucem ponebant.

*

2, 7 (14), p. 59, l. 24 'nam cum episcopo intus est populus et orat cum illo et quasi subscribens ad eius verba respondet 'amen'.' Habent hic aliquot codices et editio maurina 'cum episcopus' vel 'cum episcopus solus' pro 'cum episcopo', quod admodum bene demonstrat quomodo textus corrumpatur, quem volunt lectores vel scribae meliorem facere. Credebant enim episcopum a populo separatum esse et sic cum sacerdote iudaeorum comparandum, qui solus intrabat in sancta sanctorum. Augustinus vero contendit sacerdotem iudaeorum Christum praefigurare, episcopum autem sicut alios fideles intra ecclesiam manere et tale membrum ecclesiae esse quale alii sunt, quorum omnium caput est Christus; donatistas superbos populo audere se pro sponso, id est pro Christo, ostentare, ut est in consequentibus; Parmenianum mediatorem episcopum inter Deum et populum posuisse, quod certe contra fidem christianam est, ut legimus 2, 8 (15), p. 61, l. 13.

*

2, 8 (15), p. 61, l. 5 'si ita sequeretur ut diceret:' et reliqua. 'Et' pro 'ut' duo codices et editio maurina, certe recte. Innumerabiles sunt loci, ubi 'sequitur et dicit' invenimus apud Augustinum, sicut et 'secutus dicit'.

*

2, 21 (41), p. 96, l. 9 '*quid enim prodest, inquit (scilicet: Parmenianus donatista), innocentiam custodisse, si cum reis mixtus es et obnoxius?* sane, si ita est, non innocentiam custodisse non prodest, sed innocentia custodita non est.' 'Es' scripsit Petschenig, sed habent omnes codices et editio maurina 'est', quod ferre possumus; habent plerique codices et editio maurina 'obnoxiis' sicut et paulo post, l. 12, ubi legunt 'mixtus enim reis et obnoxiis'; omiserunt plerique codices et editio maurina 'non' ante 'innocentiam'.

Innocentiam non custodisse non mihi videtur umquam prodesse, sed quaestio est quomodo innocentiam custodisse non prosit. Ante 'innocentiam' igitur omittendum est 'non'. 'Quid ... prodest' quaestio rhetorica est quae idem fere dicere vult quod 'non prodest'. Sunt ergo 'quid ... obnoxius' et 'sane ... prodest' duae sententiae quae sibi respondent; idem dicunt, sed altera fortius.

Mihi videtur quaestio esse utrum mixti reis et obnoxiis etiam ii qui ante innocentes erant pereant, et ideo puto Parmenianum fortasse olim 'obnoxiis' dixisse. Sed credo Augustinum 'obnoxius' utroque loco legisse, ea de causa quod dixit 'sane, si ita est'. Nam 'si ita est' melius intellegitur si 'si est obnoxius' praecedit: si iam obnoxius est ipse nihil mali faciens eo ipso quod reis mixtus est, non ei prodest innocentiam custodisse. 'Si ita (id est: reis mixtus et obnoxiis) est' minus bene se habet, nam iam constat innocentes malis mixtos esse et 'si' nihil agit. Est in libro qui inscribitur *Contra Iulianum opus imperfectum*, lib. 5, col. 1460, l. 21 (PL, vol. 45) 'si ergo natura vituperetur, et obnoxia diabolo reaque credatur, coniugium quoque …, et fecunditas, et substantia tota damnabitur', ubi 'rea' et 'obnoxia' coniuncta sunt, sed nostro loco non Augustinus sed Parmenianus loquitur, altero loco Iulianus, de quorum modis dicendi parum scimus.

Credebant Parmenianus et alii donatistae malis misceri iam funestum esse et etiam innocentem non innocentem manere sed inquinari, Augustinus autem negabat hominem cum malis vivendo inquinari, sed contendebat hoc non fieri nisi malis consentiendo. Ergo donatistae quidem existimabant ex ecclesia malis inquinata exeundum esse, sed Augustinus volebat in ecclesia cum malis bonos manere, dum omnes iudicio supremo diiudicarentur.

Ecce quod Augustinus dicere vult: si non ipse peccat sed malis consentit, quodammodo innocens est non peccando, sed iam obnoxius est consentiendo; talem innocentiam custodisse non prodest, nam innocentia vera non est. Licet hoc non secundum regulam artis logicae dictum sit, sed fieri potest ut male conveniat ars logica impetui rhetorico.

*

2, 22, (42), p. 97, l. 13 'et Tychonius quidem multa dixit /per/ quae illis temporibus et, sicut interior noverat, quam non modico sed multo fermento suo totam suam massam nollent (scilicet: donatistae) fateri corruptam' etc. Tychonius erat, ut scimus, donatista. 'Per' addidit Petschenig e coniectura, qua omnino non mihi videtur opus esse sed quae potius contextum conturbet. Tychonius multa dixit quae illis praeteritis temporibus noverat et sicut interior noverat.

*

3, 3, (18), p. 122, l. 15 '(an) Africa electa est ubi purgata massa consisteret, cetera autem omnem terram palea separata vestiret?' 'Ceteram' plerique codices et editio maurina, recte. Contendebant enim donatistae Africam suam purgatum frumentum esse, ceteram terram palea peccatorum tectam esse.

*

3, 4, (23), p. 128, l. 7. Sic locutus est propheta Ieremias 'quid paleis ad triticum?' increpans populum suum a falsis prophetis seductum. Sequitur et dicit Augustinus: '/num/ ipse recederet a paleis populi sui in quas tanta illa vera dicebat?' 'Num' de suo addidit Petschenig. Est in nonnullis codicibus 'ut ipse' pro 'ipse', in uno codice et in editione maurina 'non ut ipse'. 'Ut' addito mihi videtur aliquis explicare velle quare auctor noster modo coniunctivo vel subiunctivo utatur.

Utebantur donatistae hoc dicto Ieremiae ut probarent paleam et triticum, id est malos et bonos, separanda esse, sed Scriptura, ut vidit Petschenig, ostendit prophetam a malis non secessisse. Sententia est exclamatio rhetorica, cui coniectura non opus est. 'Recederet' enim 'oportuit recedere' intellegi debet. Sunt multa exempla talium locutionum, quarum aliqua sunt: *Enarrationum in Psalmos* 66, 3, l. 60 'Non est imitatus formicam; non sibi collegit grana ... Imitaretur formicam, si audiret verbum Dei; colligeret grana, et intus reconderet'; ibidem 38, 5, l. 4 et 75, 7, l. 8, et 101, serm. 1, 7, l. 21 e *Matth.* 25, 26-27 sumpta: 'serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis'; ibidem 103, serm. 2, 1, l. 22 'si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent'; ibidem 103, serm. 3, 4, l. 33 'Confirmavit compedem; ... prius ageret ne ligaretur'; *De Genesi ad litteram* (CSEL 28:1), 11, 7 (9), p. 340, l. 'Talem, inquiunt, faceret (scilicet: Deus) hominem, qui nollet omnino peccare'. Vide etiam, precor, infra adnotationem ad *Contra litteras Petiliani* 2, 8 (10), p. 32: 'traderetis'.

*

3, 6, (29), p. 139, l. 5 '(donatistae) excitant adversum se potestatum severitatem per animosam perversitatem, nec illi qui ab eis seducuntur et eos propterea iustos putant, quia poenas iniquitatis exsolvunt, redeunt ad cor et considerant, quare patiantur quae se pati gloriantur.' 'Ne' pro 'nec', 'redeant', 'considerent' praebent plerique codices et editio maurina, recte mea quidem sententia. Nam est voluntas donatistarum. Animosa enim perversitate volunt seductos homines severitate poenarum commotos poenas quas patiuntur donatistae iniustas putare et passos martyres credere. Ecce desiderium donatistarum: utinam ne redeant ad cor, utinam ne considerent utrum iuste an iniuste patiamur.

*

3, 6 (29), p. 139, l. 14 'Salvius, cui tantas Abitinenses plagas et contumelias intulerunt, per quos isti meruerant ut de ecclesia pelleretur, ut eius cervici etiam mortuorum canum cadavera colligarent' etc. Ita editiones. 'Pellerentur' est in multis codicibus. 'Isti' saepissime sunt donatistae, sed, si 'pelleretur' legimus, miro modo dicuntur donatistae meruisse ut Salvius expelleretur. Iste autem, id est Salvius, meruerat ut per Abitinenses ex ecclesia pelleretur. Si 'pellerentur' legimus, donatistae meruerant ut per Abitinenses, homines durissimos, ex ecclesia pellerentur, sed narrat Augustinus de expulsione unius hominis ex una ecclesia quae erat Membressae. De expulsione omnium donatistarum non mihi videtur agi. Legendum ergo 'iste meruerat' et 'pelleretur'.

DE BAPTISMO (CSEL 51)

1, 12 (18), p. 162, l. 25 'sicut enim in illo qui fictus accesserat fit ut non denuo baptizetur, sed ipsa pia correctione et veraci confessione purgetur, quod non posset sine baptismo, sed ut quod ante datum est tunc valere incipiat ad salutem…' Alterum 'sed' omiserunt maurini, recte. Additum est ab aliquo qui putabat duas sententias ab 'ut' incipientes sibi contrarias esse. Re vera autem altera sententia a priore pendet: ut purgetur, ut tunc quod ante datum est (id est: baptismus) valere incipiat.

*

1, 18 (28), p. 172, l. 19 'dicit et apostolus: *fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas …* quae omnia incipiunt a caritate et per ceteram iuncturam quasi botrum mirabilem faciunt.' Nonne 'per ceterorum iuncturam', id est 'ceteris iuncta'?

*

4, 12 (18), p. 244, l. 19 'et si quisque per hominem perversum id accipiens non accipiat tamen ministri perversitatem'. 'Quis' pro 'quisque' duo codices et maurini. Nonne 'quisquam'? Quaeritur an omnino 'si quisque' in Augustino inveniatur. Est quater 'si quisquam' in *De baptismo*, uno nostro loco 'si quisque' invenitur. In toto opere Augustini est terdecies 'si quisque', centies sexagies novies 'si quisquam', ex quibus in hac forma nominativi centies quadragies quinquies. Forsitan semper et illis tredecim locis 'si quisquam' legendum est?

*

4, 21 (28), p. 255, l. 7. Putaverat Cyprianus catechumenos martyrium passos etiam sine baptismo regnum dei habere, sed erant qui contra sentirent. Augustinus: '… quid ad rem pertineat, non satis intellego, nisi forte quia dicebant (id est: adversarii Cypriani) multo magis haereticos cum baptismo Christi posse ad regnum eius admitti quo catechumeni admitterentur, cum ipse dixerit (*Ioh.* 3, 5): *nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum*.' Lege, sis, 'quam' pro 'quo'. Forte 'quo' intellegi potest: quo (id est: in regnum dei) secundum Cyprianum catechumeni admittendi essent. Sed hic comparantur haeretici, qui baptismum Christi habent, et catechumeni, qui nondum habent: asserunt adversarii haereticos magis quam catechumenos intrare, quia Christus ipse monuisset ut necesse esset baptismo renasci.

*

6, 1 (2), p. 299, l. 8 'ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano visum est ab haereticis venientes denuo baptizare oportere' etc. In libris *De baptismo* semper agitur de haereticis, qui ab unitate praecisi sunt, utrum in ecclesiam catholicam redeuntes rebaptizandi sint annon. 'Rebaptizare' non est nisi eos denuo baptizare qui ab ecclesia recesserant, id est eam reliquerant, sed denuo redire desiderabant. Dixerit aliquis et ab unitate praecisum rebaptizare posse, id est catholicos iam baptizatos in haeresi iterum baptizare, sed de tali baptismo, in his libris saltem, numquam loquitur Augustinus. Lege igitur, sis, 'ab unitate praecisos' et considera quam bene sibi congruant 'ab unitate praecisos rebaptizare' et 'ab haereticos venientes denuo baptizare'. Haeretici et schismatici sunt 'praecisi ab unitate', 'praecisi ab ecclesia', ut est 7, 1 (1), p. 342, l. 18; p. 343, l. 1.

*

6, 22 (39), p. 319, l. 5 'vidit enim (scilicet: episcopus Dativus) plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne violaretur unitas, se isti separare non possent' etc. 'Haec sententia', cui plures aut consentirent aut, ut videbimus, forte non consentirent, erat haereticis non esse communicandum. Cyprianus autem ipse censuit haereticis communicandum esse, ut et multis locis apparet et 2, 2 (3), p. 177, l. 17, ubi ipsius verbis legitur: 'neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diversum senserit amoventes'. Vidit Dativus plures, inter quos Cyprianum, huic sententiae, quae statuit communicandum non esse, /non/ consentire, sed tamen isti, qui id quod Dativus sentiebant, se ab eorum consortio separare non potebant, ne violaretur unitas ecclesiae. Tolerabant adversarios, sicut et, l. 10, 'illi faciebant, qui istos (id est: Dativum et socios) non recte facere sentiebant et illud tenebant, quod postea melius declarata consuetudo docuit (id est: communicandum esse)' etc. 'Illi' sunt qui communicare volebant, inter quos Cyprianus, 'isti' adversarii eorum, inter quos Dativus. Legendum igitur est 'non consentire'. Persaepe 'isti' sunt donatistae vel alii adversarii Augustini.

*

7, 2 (3), p. 343, l. 25 'si quis existat vel Iudaeus vel paganus, qui lecto isto concilio et nos et ipsos (id est: donatistas) secundum eorum (scilicet: donatistarum) regulas unitatis appellet praevaricatores' etc. 'Veritatis' codex Escorialensis saec. VI et maurini pro 'unitatis', recte. Namque se refert ad sententiam episcopi Marci a Mactari, 7, 2 (2), p. 343, l. 10: 'quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur'.

CONTRA LITTERAS PETILIANI (CSEL 52)

1, 27 (29), p. 22, l. 14 'sed cum /sacrilegium schismatis crimen superet traditionis, Maximianistas/ sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.' '/Sacrilegio…Maximianistas/' e coniectura supplevit Petschenig, sine causa. Quaeritur autem utrum 'quod' pro 'cum' legere oporteat. Est hic contextus, ut e sermone praecedenti apparet: quod maiores donatistarum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur; sed quod maximianistas receperunt, hoc certe occultare non possunt. Ante igitur 'hoc certe' noli graviter intercidere. Dixerat Augustinus donatistas omnia mala catholicis obicere posse, traditionem, persecutionem, falsum baptisma; sed sufficere catholicis maximianistas proferre ut os istorum claudatur: rem enim cum eis pessime donatistas gessisse ut nihil haberent quod aliis obicerent.

*

2, 8 (20), p. 32, l. 5 'non tamen insultamus, non invehimur in vos nec sanctarum paginarum cineres in vestris manibus plangimus nec Machabaeorum (*II Macch.*, 7) tormenta flagrantia sacrilegio vestri tumoris opponimus dicentes: vestra potius membra quam dei eloquia ignibus traderetis.' Dicebant donatistae maiores suos numquam sacros libros tradidisse, catholicos vero timore permotos potestati saeculari cedentes hoc fecisse. Ostenderat autem iam Augustinus donatistarum principes potius quam catholicorum tradidisse. Sunt igitur contraria macchabaeorum virtus, qui membra ignibus tradere maluerunt quam patrias leges violare, et timor donatistarum. Quam ob rem mihi videtur 'timoris' cum omnibus codicibus et maurinis pro 'tumoris' Erasmi et lovaniensium et editorum nostri fere saeculi legendum esse. Certe 'dicentes' cum praecedenti 'opponimus' coniungendum est et se ad catholicos refert: nos catholici non dicimus membra vestra ignibus tradenda fuisse, nam vanum est vobis obicere quod maiores quidem vestri olim fecerunt tradentes, vos autem nunc post multum tempus ignoratis et improbatis. 'Dicentes' Bibl. Aug. cum voce 'vos' multo ante posita coniungit et 'quand vous dites' vertit. Et contextus et ratio dicendi, si bene video, contra loquitur.

*

2, 26 (60), p. 55, l. 28. Hic Petilianus miris modis loquitur, ut bene sermonem se habere credere non possim: 'Nam si veris falsa permisceas, isdem saepe vestigiis verum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura verumque coloribus exprimit falsa facies veritatis. sic sic speculi nitor vultum rapit, ut revocet oculis intuentis; sic sic offert proprios venientibus vultus, ut ipsa sibimet invicem facies venientis occurrat, tantumque valet munda fallacia, ut ipsi se qui pervident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio dividens unitatem.' Sic Petschenig et Bibl. Aug. Praebent autem codices 'umbra' pro 'umbrae' et 'imagines' pro 'imago, res'.

'Sic sic hominem simulat naturae pictura' non bene intellegitur. Manifesta emendatio esset 'hominis' et 'naturam', vereor autem ne tam manifesta sit ut nemo accipiat. 'Natura' varia et falsa lectio pro 'pictura' esse potest, primo supra lineam addita et postea in linea inserta et in formam genitivi mutata.

'Falsa facies veritatis' credo 'falsitatem' significare modo turgido auctoris.

Quid sibi vult 'munda fallacia'? Dixeris in 'immunda fallacia' facile corrigi posse, sed mihi videtur 'immunda' hic nimis graviter dici. Non loquitur de immunditate adversariorum, sed de fallacia humana vel hominis, quae est etiam apud Augustinum (vide, sis, p. 56, l. 26, l. 30). Fortasse legendum 'humana', melius forsitan 'mundana'. Sunt 'virgines mundanae' apud Petilianum 2, 18 (40), p. 41, l. 29.

'Ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio dividens unitatem' non bene intellego. Disserit Petilianus de vero et falso. Pictura et speculum et umbra sunt res quae verum imitantur. Non male 'res geminat' Petschenig, nam umbra res, non imagines, ut volunt codices, geminat. Sed quid dicere vult 'magna ex parte'? 'Mendacio dividens unitatem' se refert, credo, ad baptismum potius quam ad umbram. Urget Petilianus unitatem baptismi, ut vides 2, 27 (62), p. 57, l. 8, et catholicos reprehendit quod imagines baptismi quaererent, 2, 28 (64), p. 57, l. 21.

Forsitan scripta difficulter legi poterant et male descripta sunt. Restituat qui valet.

*

2, 26 ( 61), p. 56, l. 30 'porro si et fallaces habent baptismum verum, qui hoc habet /quamvis a fallacissimo baptizatore acceptum, idem habet/ quod veraces habent.' Inseruit Petschenig verba quaedam, quae mihi superflua esse videntur. 'Habet' e duobus codicibus sumptum scripserunt Petschenig et Bibl. Aug., est autem 'habent' in uno codice horum trium, quos adhibet Petschenig. Pro 'quod' praebent duo codices 'quod non', quod mihi videtur sensu carere.

Loquitur Augustinus non de eis qui baptismum acceperant se de eis qui baptizabant, qui, sive veraces sive fallaces, habebant et dabant verum baptismum Christi. Iam ea de causa apparet falsa Petschenig inseruisse. Primo velim omittas 'qui' et legas 'habent': hoc habent fallaces quod et veraces habent. Sed mihi videtur melius legi posse: 'qui hoc habent (subaudiendum: id) quod veraces habent'.

'Sic' pro 'si' legere non displicet, sed credo 'porro si' aptissimum esse si quis ut hoc loco argumentatur ideoque non mutandum. Est 'porro si' quater in libris contra Petilianum.

*

2, 39 (94), p. 77, l. 25 'dicat autem domus Israhel: *pars mea dominus* (*Ps.* 72, 26), dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: *dominus pars hereditatis meae* (*Ps.* 15, 5). novit enim quomodo dicat /Caiphas/ in evangelio gloriae beati dei (*1 Tim.* 1, 11). nam et vos per sacramentum quod in vobis est, sicut Caiphas domini persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece makarios, Latine 'beatus' est. Ita plane de parte Macarii sumus.' Sic editores nostri temporis, sed /Caiphas/ e coniectura a Petschenig introductum est. De Caipha qui nesciens prophetavit legimus in *Ioh.* 11, 49-51.

Longe mihi videtur abesse ut coniectura opus sit. Sic locus intellegendus est. Ecclesia vera, quae est domus Israhel et semen Abrahae, vere dicat partem suam dominum esse. Novit enim ecclesia quomodo dicat, propterea quod habet, ut est in *I Tim.* 1, 5-11, sanam doctrinam, quae est secundum evangelium gloriae beati Dei. Nam etiam vos, donatistae, qui quidem ab ecclesia vera abestis, tamen sicut ecclesia vera catholica prophetare et verum dicere potestis, quia idem sacramentum habetis. Prophetatis ergo, sed velut Caiphas nescientes quid dicatis. Dixistis enim nos 'partem Macarii' esse, quod est latine 'partem Beati'. Igitur sumus pars Christi, quo nihil beatius, ut est in sermone consequenti. Petilianus catholicos partem Macarii appellavit, vide, sis, 2, 39 (92) p. 76, l. 6. Erat Macarius, ut scimus, legatus imperatoris in Africam anno 347 missus, ut pacem faceret sicut dicebant catholici, ut nos opprimeret sicut dicebant donatistae.

*

2, 64 (144), p. 97, l. 26 'quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis.' Nonne opus est negatione? Propono: 'quasi non ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis.' Videri potest nos non ista dicere, id est de circumcellionum crudelitate loqui, nisi ut hoc respondeatis. 'Hoc' dicere vult 'quid ad nos pertinet?', quod semper in ore habebant donatistae negantes crudelitates circumcellionum ad se pertinere. Sed plane vana non dicimus: vos enim peccata circumcellionum ad vos pertinere negatis, nobis autem peccata eademque non probata aliena, id est maiorum nostrorum, obicitis.

*

2, 84 (186), p. 116, l. 13 'sic vos autem alloquitur, quasi /indigna pro iustitia patiamini. quasi/ vero aliquid dignum vestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis et in tanta impunitate regnetis'. 'Sic vos autem alloquitur' de Deo cum Petschenig arbitror dictum esse. Bibl. Aug. scribit 'alloquitur' sed vertit 'alloquor', quod est in codice P et editione maurina. Deus est qui alloquitur ante hominem ponens bonum et malum ad eligendum, ut est in 2, 84 (185), p. 115, l. 13, ex *Ecclesiastico* 15, 17 depromptum. Ad hoc Augustinus se refert ante locum nostrum dicens, l. 11: 'sed vos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti vivere in pace an in malitia perseverantes falsi martyrii nomine vera supplicia sustinere'. Sed non bene video quid sibi velit illud 'autem'. Maluerim ergo 'autem' in 'enim' mutare, cum saepissime in codicibus hae voces confundantur.

Addidit Petschenig '/indigna pro iustitia patiamini. quasi/' ut sint contraria 'digna iniquitate pasci' et 'indigna pro iustitia pasci'. Sed inserta non necesse est ponamus. Est enim 'quasi vero aliquid dignum vestra iniquitate patiamini' sic intellegendum: nequaquam vero digna vestris criminibus patimini, nam multa et gravia commisistis, leniter autem vos leges puniunt. Voce 'quasi' exclamatio incipit, ut multi loci ostendunt, exempli gratia:

*De Genesi contra Manichaeos* (CSEL 91) 2, 17 (25), l. 14 'Quasi aut ille (scilicet: Adam) sic acceperat uxorem, ut ei obtemperaret et non potius ut ipsam sibi obtemperaret faceret, aut illa non poterat dei praeceptum potius custodire quam verba serpentis admittere'; *Enarrationes in Psalmos* (CCL 39) 67, 15, l. 17 'quasi alius sit Moyses cui praecepit et alius Moyses qui fecit'; ibidem 68, serm. 1, 4, l. 25 'quasi modo aliquid de divitiis ageretur'; ibidem 82, 6, l. 2 'quasi possent esse fortiores (scilicet: inimici Dei)'; *De Genesi ad litteram* (CSEL 28:1) 8, 1, p. 230, l. 9 'quasi vero usitatum nobis sit, vel quod tot annos vixerunt vel quod Enoch translatus est vel quod et grandaeva et sterilis peperit et cetera eiusmodi'; *De baptismo* (CSEL 51) 6, 14 (23), p. 312, l. 9 'quasi nos dicamus homines ipsos foras proiectos valere aliquid vel ad suam vel ad aliorum salutem'; *Epistula ad catholicos* (CSEL 52) 9 (23), p. 257, l. 19 'quasi vero nescierit spiritus dei futuras hominum voluntates'; ibidem 19 (52), p. 300, l. 29 'quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus nisi ne triticum simul eradicetur'.

*

2, 87 (193), p. 119, l. 21 'in illa persecutione evangelium Christi ab aliis saevientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur'. 'Eruentibus' e coniectura a Petschenig positum est, codicibus praebentibus 'servientibus', quod habet codicis O manus prior, vel 'saevientibus', quod est in ceteris et in editione maurina. Cur non 'saevientibus'? Persecutores semper, et quaerentes et incendentes, saeviunt, sed christiani aut metuentes produnt aut diligentes abscondunt.

*

2, 87 (193), p. 119, l. 25 'sceleratiores vobis persecutionis partes transacta gentium persecutione servastis: qui Christi nomen persequebantur, Christo /non/ crediderunt, qui propter Christi nomen honorantur Christo contradicunt.' 'Non' addidit Petschenig e coniectura. Sermo docet olim reges et gentes in christianos saevisse, sed mitius quam nunc saeviunt donatistae in evangelium. Dicit et alibi Augustinus reges olim persecutores nunc christianos esse, verbi gratia *Contra Cresconium* 3, 47 (51), p. 459, l. 5 'secundum propheticam veritatem iugo domini dei subditis regibus'; in *Enarrationibus in Psalmos* (CCL 39) 69, 4, l. 5 'et quia praedicti erant reges et persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur. Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax est ecclesiae.' Coniectura ergo opus non est: persecutores transacta persecutione ad fidem pervenerunt (id est: crediderunt), donatistae autem e vera fide exciderunt.

*

2, 92, (202), p. 123, l. 17. Sunt verba Petiliani: 'sed de pristinis regibus paganis hoc dictum sit. vos autem huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderant, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula vestri mendacii eosdem bona mente credentes ad iniquitatem vestram prorsus adducitis'. Propono 'qui' pro 'quia'. Veteres reges, qui pagani erant, contra fideles saeviebant, huius autem saeculi principes, qui christiani esse volunt, a vobis impediuntur ne sint.

*

2, 96 (221), p. 139, l. 27 'nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, vel rursus ex aliis duobus, /utrum rei sitis an non sitis/, non possem nisi unum eligere quod dicerem.' 'Utrum rei sitis an non sitis' scribitur ex emendatione a Petschenig facta, ut apparatus criticus ostendit, cum in textu videatur solum 'an non sitis' Petschenigii esse. Praebent codices et editio maurina 'sive ex istis'. Primo loco 'quod dicerem' pro 'quid dicerem' legamus, sicut et postea. Si illud 'sive ex istis' interim omittimus, res bene se habere videtur: vel (si) rursus (mihi proponeres ut) ex aliis duobus (alterum eligerem), non possem nisi unum eligere. Fortasse 'si non ex istis (id est: si non ex innocentibus et nocentibus exemplum sumere vis sed alicunde)', ut minore vi quam Petschenig utentes mutemus: si ex aliis duobus, si non ex istis, non possem nisi unum eligere, nam undecumque exempla sumpseris, haec regula valet.

*

2, 101 (232), p. 147, l. 22 'quid enim dimittetur innocenti? aut vero ita es eloquens, ut ostendas nobis quandam innocentiam peccatricem?' 'Vero' est e coniectura Petschenigii positum pro 'non' codicum. Loquitur Augustinus de Christo, qui solus peccatum non habebat quod ei dimitteretur, sed qui nihilominus ad baptismum venit, qui peccata lavat, ut nobis humilitatis praeberet auctoritatem. Si peccator baptizat, innocentia baptizati secundum donatistas perit, quod Augustinus ostendit absurdum esse, quia innocentiam nemo nisi Christus habet. Minorem vim adhibentes 'at non' pro 'aut non' codicum legamus signum interrogationis post 'peccatricem' tollentes. 'Ut', 'aut', 'at' saepe confunduntur, ut vidimus in apparatibus criticis.

*

3, 8 (9), p. 170, l. 25 'Nec tantum vos, quibus in nobis ipsa Christi veritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus quia ...' Lege, quaeso, 'qui' pro 'quia'. Sibi respondent 'quibus placet' et 'qui sentitis', e quibus pendent et 'quantulumcumque' etc. et 'quantulocumque' etc. Sequitur apodosis 'securi estis', post quam causa securitatis affertur: 'quia' etc. Huic toti sententiae congruunt ea quae sequuntur. Non tantum vos, qui de nobis veritatem praedicantibus benigne sentitis, 'verum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi percepistis, eadem securitate gaudetis, quoniam' etc.: post 'quibus'/'qui'/'quicumque' sequuntur apodoses quae securitatem asserunt et postea claudunt utramque sententiam vel 'quia' vel 'quoniam'. Haec congruentia sententiarum non facit ut continuo 'qui' pro 'quia' legendum sit, sed certe contra non loquitur.

*

3, 11 (12), p. 173, l. 23 'nam quoniam divinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, vobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi vobis faventibus loquatur et victus.' 'Et victus' intellegi potest: loquitur, licet iam victus. Sed credo potius 'invictus' pro 'et victus' legi debere. Paulo superius dixit auctor: 'hanc sibi invenit vincibilem (id est: quae vincit) causam, sed iudicibus vobis' et 'hoc solum est probare quod dicit, quia ei (sc. mihi, Augustino) quem maxime odistis (id est: vos, donatistae) copiosissime maledicit.' Augustino maledicere idem est ac causam probare et vincere, sed donatistis iudicibus. Testimoniis autem divinae scripturae prolatis vobis dolentibus remanet mutus, vobis faventibus maledicta iactans loquitur invictus. Conferenda sunt praesertim 'vincibilem causam' et 'invictus', 'iudicibus vobis' et 'vobis faventibus'.

*

3, 24 (28), p. 184, l. 14 'si enim me ita defendere voluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam, pro me locutum acciperem Petilianum'. Non spernenda est varia lectio codicis O 'voluisset' pro 'voluissem', id est: haec dicens potius me defendit quam accusat Petilianus, et ego eum defensorem accepissem. Augustinus saepe contendit donatistas, cum in causa sua desperanda contra catholicos dicere conentur, non contra catholicos sed pro eis loqui. Sic saepissime in opere quod vocatur *Contra partem Donati post gesta* (CSEL 53), ubi tam alibi quam versus finem fortiter hoc asserit. Dixit exempli gratia eos 'tamquam a nobis essent instructi' libellum protulisse quo apertissime demonstrabant se potius quam Caecilianum catholicum iudice imperatore Constantino esse damnatos (31 (54), p. 155, l. 14), et non sine malitia donatistas, qui iudicem a catholicis corruptum esse sentiebant, ipsos a catholicis sine dubio corruptos esse vult, siquidem optime causam catholicorum adiuvarent (34 (57), p. 160, l. 1).

*

3, 33 (38), p. 193 l. 10 'adhibuit (id est: Petilianus) alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia, quod Philippo eunuchus dixerit: ecce aqua; quid prohibet me baptizari? - quia sciebat, inquit (sc.: Petilianus), perditos prohiberi'. Locus est *Act.* 8, 36. Verba Petiliani sunt 'ecce aqua…prohiberi'. Ad nostrum locum omnes codices praebent 'quis' pro 'quid', quod et invenitur in duobus vel tribus codicibus latinis ad hunc locum *Actuum*. Lectio 'quis' tamen, ut videtur, codicibus graecis non nititur. Legendum sine dubio 'quis', quod etiam aliis locis legitur, ubi eadem ex *Actibus* profert Augustinus: in *Sermonibus* (PL 38) 99, 11, col. 601, l. 41 et 266, 4, col. 1227, l. 11. Agitur de hominibus. Ut apparet in consequenti sermone, Petilianus putabat Philippum propterea non prohibere quod iam ille eunuchus ad fidem venisset. Sic fere secundum Petilianum locutus esset eunuchus: quis prohibet? neque tu neque alius, iam enim credo. Hunc modum disputandi Augustinus respuit, contra proferens Simonem Magum, virum pessimum, ab eodem apostolo non prohibitum sed baptizatum (*Act.* 8, 13), et refutavit donatistas qui ostendere conabantur et peccatorem baptizantem et peccatorem baptizatum baptismum non habere (vide, sis, exempli gratia 2, 7 (14), p. 27, l. 19-22.

*

3, 46 (56), p. 209, l. 11 'reddantur autem illa quae vos dicitis: tunc iam hoc, quod inde pendet et religatum sequitur, non a me sentiri invenitur'. Legas velim 'quae vos /non/ dicitis' vel 'quae non dicitis'. Exhibuerat Petilianus verba Augustini, sed omiserat protasin quae falsam opinionem profert, sed profert tantum argumentationis causa. Sic conclusio absurda sequitur, quae minime est sententia Augustini. Comparat Augustinus verba Pauli (*1 Cor.* 15, 13): 'si autem resurrectio mortuorum non est'. Si haec protasis omittitur, videtur conclusio absurda Paulo tribuenda esse, id est Christum non resurrexisse et praedicationem Pauli inanem esse. 'Non dicere' idem est ac 'tollere', quod in hoc capite bis vel ter de verbis omissis dicitur. Confer, sis, p. 208, l. 15 'si ergo tollas (confer nostro loco: '/non/ dicitis') quod in capite ratiocinationis huius /est/ positum: si resurrectio mortuorum non est, male cetera dicta sunt et apostolo tribuenda sunt; si autem reddas unde pendent (confer locum nostrum) et in exordio constituas …, haec omnia ab apostolo bene ac prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent illis imputandum est, qui negabant resurrectionem (confer loco nostro: 'non a me sentiri invenitur').' Adhibendum est etiam p. 210, l. 5 'ne hoc aliquis iterum supprimat (confer: 'tollat', '/non/ dicitis') et dicat me sensisse, quod ad vos redarguendos corrigendosque commemoro'.

Utitur Augustinus in *De doctrina Christiana* 2, 31 (49-50) isdem verbis Pauli ut demonstret falsam sententiam (Christum non resurrexisse) verissime et necessario sequi falsam praecedentem (resurrectionem mortuorum non esse), sed etiam falsam sententiam sequentem (Christum non resurrexisse) probare praecedentem falsam esse (resurrectionem mortuorum non esse).

EPISTULA AD CATHOLICOS (CSEL 52)

16 (40), p. 284, l. 10. Tractans auctor de loco *Cantici* 1, 6 *annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie* dicit: 'iam ista ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit ecclesia in meridie.' Alterum 'ecclesia', quod est in codicibus, omittere volunt et Petschenig et editores Bibl. Aug. Si vox 'ecclesia' omittitur, ecclesia quaerit ubi sit Christus, sicut et vertunt editores Bibl. Aug., quod videtur sensu non carere. Sed puto vocem 'ecclesia' manere debere. Scimus in *Cantico* sponsum esse Christum, sponsam esse ecclesiam. Etiam notissimum est caput ecclesiae esse Christum, membra ecclesiae esse fideles, Christum et membra esse unum corpus, unam ecclesiam, sponsum et sponsam unum. Quaerit ergo ecclesia ubi sit ecclesia, quod mirum videri potest, si ecclesia una est. Auctori vero persuasum est sic quaeri, ut e praecedentibus, l. 3 elucet: 'quaero quomodo Christum interroget ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit ecclesia'. Quaeritur enim ubi sit vera ecclesia, quae Christus est. Praebet auctor in consequentibus expositionem: quaedam membra ecclesiae, id est boni fideles, ex partibus transmarinis in Africam veniunt et timentes donatistas invocant Christum, id est membra invocant caput, dicentes 'annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie'. Invenire enim volunt eos qui 'meridies' sunt, id est qui habent caritatem, qui non dividunt ecclesiam, qui boni fideles sunt et vera ecclesia. Ex *Is.* 58, 10 depromitur 'meridiem'.

Eodem modo in *Sermonibus* (CCL 41) 46, 38, l. 1005 loquitur de meridie et Africa, sed illic Christus, nostro loco ecclesia plus eminet.

*

16 (41), p. 285, l. 18. Postea alio modo exponit locum nostrum *Cantici*: 'Potest et alio modo intellegi: *ubi pascis, ubi cubas in meridie*. Ipsius enim vox est in psalmis ex persona Moysi famuli dei: *dexteram tuam notam fac mihi et eruditos corde in sapientiam*' etc. Bibl. Aug, mihi videtur non bene vertere: 'C'est l'appel que les Psaumes attribuent à Moïse, le serviteur de Dieu.' Primo notemus quod pro 'ipsius' Cicero forsitan 'eiusdem' maluisset. Dicere vult Augustinus ipsius vel eiusdem, id est Christi, vox esse quae ex persona Moysi in psalmo 89, 12 'dexteram tuam' etc. precatur. In *Psalmis* enim Christus loquitur modo ut homo, modo ut Deus. Christus homo dirigit preces ad Deum sicut homo, sicut Moyses, qui in *Psalmo* 89, 12 orat ut Deus notam faciat manum suam et eruditos corde in sapientiam. Secutus dicit Augustinus 'in illis (id est: in eruditis) enim meridies dicitur propter ingentem sapientiae lucem' etc., et deinde ostendit tenebras in talibus hominibus meridies fieri, sicut dixerat *Is.* 58, 10. Bibl. Aug. putat 'in illis' idem esse ac 'in sacris scripturis', quod verum esse non existimo. Similem in modum in *Cantico* orat Christus homo ut Deus sibi annuntiet ubi sint veri fideles. Boni igitur et sapientes in psalmo 'eruditi corde in sapientiam' appellantur et in *Cantico* 'in meridie' esse dicuntur. Si hoc modo 'meridies' intellegitur, minime se ad partem Donati refert, ut volebant donatistae, qui suam ecclesiam, quae in meridie, id est in Africa erat, veram esse contendebant. Ergo etiam nostro loco sed alio modo interpretandi ostendit Augustinus 'meridiem' minime se ad donatistas referre.

Habet graecus sermo in *Septuaginta* 89, 12 aut 'pepedemenous', quod in *Vulgata* est 'conpeditos', aut 'pepaideumenous', unde est 'eruditos' Augustini. Commemorat locum et alibi proferens 'eruditos', sed cognovit et lectionem 'compeditos' et de lectonibus disseruit in *Enarrationibus in Psalmos* (CCL 39) 89, 13, l. 1.

*

19 (52), p. 301, l. 2 'quicumque enim boni in aeternum futuri sunt, etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia dei.' Ante quod tempus? Tempus, de quo loquitur, est tempus messis, id est consummationis saeculi (*Matth.* 13, 24sqq.). Qui autem 'ante tempus', id est usque ad consummationem saeculi, mali sunt, vereor ne de iis actum sit. Mihi videtur 'ad tempus' legendum esse. Qui mali ad tempus sunt, converti et salvari possunt, sicut filius ille qui perierat (l. 8). Sunt enim, ut legimus, in praescientia dei triticum. 'Ante' e praecedentibus irrepsit, ubi de zizaniis ante tempus non eradicandis agitur.

*

20 (55), p. 304, l. 7 'quod si vobis grave videtur, vestri vobis parcant et quiescant; si autem in vos non quiescendo illi saeviunt qui vel sub vobis vel vobiscum sunt, quid de nobis conqueramini non habetis' etc. Pro secundo 'vobis' (ante 'parcant' posito) et pro 'vos' habent maurini 'nobis' et 'nos', quibus adsentiendum esse mihi videtur. Dici quidem potest circumcelliones, satellites donatistarum, qua sunt violentia etiam donatistis obesse et nocere, sed contextus mihi videtur potius esse istos in catholicos saevire et ideo donatistas publicis legibus puniri, sed sub legibus minus pati quam catholicos violentia istorum. 'Quod si' se ad supplicia refert, quibus donatistae per leges afficiebantur. Contraria sunt nos innocentes multum pati violentia vestrorum, vos reos modice legibus. Confer, sis, paulo ante, l. 6, 'per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario vapuletis', paulo post, l. 18, 'vestris potius (sc.: obiciatis), si (sc.: circumcelliones) et nos suis violentiis infestari et vos publicis legibus malunt conteri quam se a solito furore sedari.' Circumcelliones 'saeviendo', 'violentiis infestando' catholicos persequebantur.

CONTRA CRESCONIUM (CSEL 52)

1, 1 (2), p. 326, l. 9 'ad ipsum qui per artem grammaticam discitur integrum sonum ordinemque verborum.' Non multum nititur codicibus vox 'per', quae non est nisi tertia manu scripta in codice W. Habent codices solum 'arte(m) grammatica(m)'. Nimirum cum maurinis scribendum est 'arte grammatica'. Variationem inter '-a' et '-am', '-e' et '-em' frequentissimam esse qui non dormit scit.

*

1, 1 (2), p. 326, l. 21 'quis enim nescit, sicuti est /medicina utilis vel inutilis/, ut fuerint /utilia vel inutil/ia quae quaeruntur, ita eloquentiam, hoc est peritiam facultatemque dicendi, sic esse utilem vel inutilem, ut fuerint utilia vel inutilia quae dicuntur?' Sed pro 'sicuti est…quaeruntur', quod scripsit Petschenig, hoc praebent codices: 'sicuti est aut fuerint ea quae quaeruntur' quod mihi videtur retinendum, 'aut' in 'ut' parva correctione mutato. Sicuti est miles et medicus aut bonus aut malus ut fuerint ea quae ab eis quaeruntur bona vel mala, ita eloquentia est ut fuerint ea quae dicuntur: bona est ad bona, mala ad mala. E praecedentibus menti adsunt miles et medicus qui armis et ferramentis aut bene aut male utuntur.

*

1, 31 (36), p. 356, l. 4 'ad hoc dicturi estis: 'aliud est circumcisio Iudaeorum, aliud baptismus christianorum'.' Omnes codices 'adhuc' praebent, 'ad hoc' e coniectura posuit Petschenig collato 29 (34), p. 353, l. 15, ubi tamen 'adhuc' est in duobus codicibus. Nostro loco melius legimus 'adhuc'. Dicere vult: num tam durae cervicis estis ut adhuc falsa veris praeferatis? Sequitur refutatio erroris donatistarum.

*

1, 34 (40), p. 358, l. 13 'probavi enim et de scripturis sanctis et quam potui ratione perspicua nec eloquentiam quantamlibet nec dialecticam qualemlibet metuendam esse'. 'Qua' pro 'quam' maurini, recte. Saepe occurrunt 'quanta potuimus investigatione', 'quanta possumus celeritate', 'quanta possumus tolerantia', quarum exempla invenies in adnotatione mea ad *De trinitate* (CCL 50 A) 14, 5, l. 15sqq. in *Electronic Antiquity* 4:2, April 1998. Eundem in modum etiam nostrum 'qua potui ratione' et, 2, 12 (15), p. 373, l. 16, 'quibus modis possumus'.

*

1, 34 (40), p. 359, l. 10 'quam multi eum (id est: baptismum) tamen accipiant' etc. Sic omnes, ut apparet, codices. Melius 'quam multi…accipiunt' legimus, deinde signum exclamationis post 'numerantur', l. 14 ponentes. Alioquin non video quomodo 'quam multi' etc. cum 'puto quod', l. 14, cohaereat.

*

2, 1 (2), p. 361, l. 9 'tuque potius eis facis iniuriam, cum scribis in Latino sermone non nisi Latinam regulam probans Donatianos a Donato, sicut ab Arrio et Novato Arrianos et Novatianos melius vocari.' Collatis supra, l. 1, 'Donatianos potius quam Donatistas dicerem' et paulo post, 2, 2 (3), p. 362, l. 20, 'peritius et litteratius declinemini' coniecit Petschenig 'melius' pro 'velles', quod est in omnibus codicibus. Est tamen 'velle' alteris manibus scriptum in codicibus X et Y. Potest 'velle' e coniectura esse, sed melius, ut opinor, coniecit quondam aliquis quam editor noster. Confer enim, sis, l. 6, 'hoc voluerint appellari' et, l. 9, 'delectantur vocari Donatistae'. Irridet Augustinus Cresconium qui dicit donatistas eodem modo vocari velle ac pessimos haereticos, donatianos sicut novatianos vel arrianos. Sed potius, ut putat Augustinus, volunt donatistae dici; similem enim in modum evangelistae vocantur, et donatistae Donatum habent pro evangelio, ut est in l. 7. Legendum igitur 'velle'.

*

2, 4 (5), p. 364, l. 23 ' cum tam diversa sequimini, appellari vos haereticos dedignamini.' Delevit 'cum' Petschenig, falso mea quidem opinione. Nam 'cum tam diversa sequimini' compendio complectitur quod in priore sententia, quae ab 'et cum' (l. 9) incipit, iam dixerat auctor. Apodosis est 'appellari vos haereticos dedignamini'.

*

2, 17 (22), p. 382, l. 11 'hanc absurditatem vel deridendam vel detestandam cum verbis praecedentibus Petiliani perspiceres consequenter et a me in epistula mea commemoratam'. 'Consequentes' W(1), 'consequentem' W(3), X(2), Z, 'consequenter' X, Y, R, W(2). Apparet 'absurditas sequitur/consequitur' coniunctionem verborum esse quae saepius repetitur, ut e CAG elucet. Habemus exemplum paulo superius, l. 2: 'quod si dixeritis, illa horrenda consequetur absurditas, quam in illa epistula mea commemoratam' etc. Legendum igitur 'consequentem', quo facto particula 'et' melius sermoni congruit, quamquam alicubi non invenio participium cum voce 'absurditas' coniunctum, sicut est hic 'absurditatem…consequentem'. Sed cum tam arte locutio praecedentibus verbis cohaereat, ubi est et 'consequetur' et 'absurditas' et 'commemoratam', nobis ferendum est, licet sit inusitatum.

Potius quaeritur quomodo 'verbis praecedentibus' intellegamus. Indicat fortasse modum vel causam: cum his verbis commotus perspiceres. Sed fieri potest ut legi oporteat 'verba praecedentia', quod quis mutaverit, quia 'cum' praecedens male intellexerat. Pluribus locis 'absurditas (con)sequitur' non habet accusativum, sed sunt loci quales *De civitate Dei* (CCL 48) 11, 4, l. 40 'unde illa eos sequetur absurditas, ut' etc; *De bono viduitatis* (CSEL 41) 10 (13), p. 319, l. 6 'sed parum adtendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas'; *Epistula* (CSEL 88) 6, 6 (1), p. 35, l. 5 'ut hanc eorum opinionem de inconsiderata imperitia venientem tanta sequatur absurditas, ut' etc.

*

2, 28 (34), p. 394, l. 15 'Quamquam si prorsus mortuum non intellegeres nisi haereticum vel schismaticum, ut, quisquis apud eos baptizatur, a mortuo /baptizetur, de quo dictum est: *qui baptizatur a mortuo,/ quid ei prodest lavatio eius?*' Apparatus criticus monstrat olim lovanienses in editione sua saeculi XVI e coniectura 'baptizetur ... mortuo' ex *Ecclesiastico* 34, 30 (secundum LXX: 34, 25) depromptum addidisse. Minore vi adhibita potius legamus: '…ut, quisquis apud eos baptizatur, /baptizetur/ a mortuo, quid ei prodest lavatio eius?'

*

2, 30 (38), p. 397, l. 25 'et adhuc pergis et dicis, quod causam nostram non probam faciamus et quodammodo peccatores nos esse fateamur, quoniam, dum nobis obicitur ius baptismatis qua nobis licentia vindicemus, non de merito actuum, non de innocentia vitae tractamus, sed cuicumque licere dicimus.' 'Quoniam dum' est in editione maurina, sed codicibus a Petchenig adhibitis non nititur. Hi enim omnes praebent omnes 'quemadmodum', quod scribendum esse existimo. Respondet enim praecedenti 'quodammodo'. Deinde post 'vindicemus' duobus punctis interpungamus. Sequuntur exempla huius licentiae, quam donatistae nobis catholicis imputant: non de meritis actuum, non de innocentia vitae (sc.: eius qui baptizat) tractamus, cuicumque licere (sc.: baptismum dare) dicimus. Sequitur refutatio Augustini: non cuicumque licere, eum qui sanctum illicite tractat corrigendum esse, etc.

*

2, 33 (41), p. 401, l. 3 'ut in eam (id est: unitatem corporis Christi vel ecclesiam) simpliciter admissos etiam illos, quos esse sine baptismo arbitrabatur (sc.: Cyprianus)'. Pro 'etiam' habent X(2) et Z 'id est', recte. Sunt enim 'simpliciter admissi' idem ac ei quos de haeresi ad ecclesiam venientes sine baptismo esse arbitrabatur Cyprianus, ut e sermone eius paulo ante exhibito manifestum est. 'Id est' explicat quid dicere velit 'simpliciter admissos'.

*

3, 24 (27), p. 433, l. 1 'Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogimini'. Omnes codices praebet 'cogemini', quod est et in editione maurina. Non video cur mutandum sit; lege, precor, 'cogemini'.

*

3, 31 (35), p. 443, l. 15 'vos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.' 'Docetis' habet, ut videtur, unus codex, omiserunt quattuor et maurini, haud scio an recte. Melius autem legamus 'ignoratur' pro 'ignoratum'. 'Docetis' per se accipi potest, sed credo ego quidem e consequentibus, 3, 32 (36), p. 443, l. 18 'cum alienum scelus…hodie doceatis', sumptum esse ut corrupto iam 'ignoratur' in 'ignoratum' melius currat sermo. Lege igitur: 'vos etiam ipsi alienum scelus quod ignoratur nemini obesse conceditis.'

*

3, 31 (36), p. 443, l. 18. 'cum alienum scelus quod heri nesciebat hodie doceatis' Petschenig, 'nesciebam' omnes codices, sine dubio recte. Profert enim se ipsum Augustinus, sicut etiam paulo ante, 31 (35), p. 443, l. 12 'deinde ego ipse si nunc disco, quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam?' Ante hanc sententiam, quae a 'cur ergo' incipiens arte praecedentibus cohaeret, gravius intercidendum non est.

*

3, 34 (38), p. 445, l. 15 'non igitur mirum, si illi haeretici (id est: Arriani) Donatum sibi ut suum assciscere temptaverunt'. 'Ut suum assciscere' scripsit Petschenig, 'assumas sciscere', 'assumant sciscere', solum 'assciscere' praebent codices. Ego quidem credo nescioquem verbum 'assciscere' verbo 'assumere' explicare voluisse, 'assum' supra 'asscisc' scribendo. Lege, quaeso, 'assciscere', omitte 'ut suum' Petschenigii.

*

3, 36 (40), p. 448, l. 11 'quia illa sacramenta non ipsi instituerant /qui ea non ad salutem habebant/ moribus sanctis, sed ad poenam sibi valere faciebant moribus malis.' 'Ipsi' sunt peccatores, quos increpuerat Cyprianus. Inseruit Petschenig 'qui ea…habebant' et mutavit 'moribus suis' omnium codicum in 'moribus sanctis'. Vereor ne Petschenig plus quam opus est augustiniana ratione loquendi utatur, pulchre sibi contraria opponens, scilicet 'ad salutem'/'ad poenam', 'moribus sanctis'/'moribus malis'. Sed sermo ut adest legi et intellegi potest, et ideo nihil mihi videtur corrigendum esse.

*

3, 43 (47), p. 454, l. 9 'de excelsa turre noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus'. An 'cinere stercoreque' vel 'cinere et stercore'?

*

3, 50 (55), p. 462, l. 9 'multo amplius detestantes, si ex occasione velut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena'. Lege, quaeso, 'conando', quod est in codice Z et altera manu scriptum in codice X. Sunt apud Augustinum loci ubi 'conor' idem fere dicat ac 'contendere', 'ire aliquo conari'. Vide, sis, *De beata vita* (CCL 29) 1 (1), l. 19 'quo (sc.: signo) admoniti conentur ad se'; *In Iohannis evangelium tractatus* (CCL 36) 1, 3, l. 3 'conari ad terram'; ibidem, l. 5 'conatur ad montem'. Loco nostro non male congruunt *Epistula ad catholicos* (CSEL 52) 14 (35), p. 277, l. 28 'conantur (id est: donatistae) enim contra apertissimam sententiam domini' et locus in *Sermonibus a C. Lambot editis* (Revue bénédictine 66, 1956. p. 156) 28, l. 9 'ne contra Deum conemur'. Si 'contra aliquam rem conari' dici potest, cur non etiam 'pro aliqua re conari', quamquam talem locutionem in Augustino non invenio?

*

3, 59 (65), p. 471, l. 5 'Ecce iam non dico : 'si persecutionem facere non licet, fecit Optatus', ne adhuc dicas non pertinere ad vestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas /non pertinere ad se quidquid Caecilianus eis ignorantibus fecit/. qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus'. Addidit 'non pertinere…fecit' Petschenig e coniectura, qua tamen opus non est. Semper contendit Augustinus donatistas orbem terrarum et ecclesias ab Africa remotissimas propterea damnare velle quod traditores africanos non repudiassent, ecclesias autem iure dicere posse sicut nostro loco: 'qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint ignoramus'. Ea igitur quae inseruit Petschenig praetereunda sunt et 'qui traditores' etc. cum praecedentibus coniungendum est. 'Qui traditores…ignoramus' est oratio recta, quae e 'dicere' pendet. Facit Augustinus ecclesias orbis terrarum donatistis dicentes: cur nobis non communicatis; cur pacem non tenetis; si quis peccaverit, nobis ignotum est. Sic fere *Contra Cresconium* 4, 58 (69), p. 568, l. 25; *Contra epistulam Parmeniani* (CSEL 51) 1, 7 (12), p. 31, l. 12; *Contra partem Donati post gesta* (CSEL 53) 4 (4), p. 100, l. 18 et p. 101, l. 3 et 25. Omnibus his locis oratione recta loquitur ecclesia.

*

3, 63 (69), p. 475, l. 21 'cum vos salvos fieri cupientes vestra quae sanari volumus vulnera medicinaliter persequamur'. 'Vestraque sanare' est in Y(2) et in R, 'volentes' pro 'volumus' est in Y, manu altera scriptum, et in R. Sequamur Y et R: 'cum vos salvos fieri cupientes vestraque sanare volentes vulnera medicinaliter persequamur'. Alioquin catholici vulnera persequuntur, quod minus adridet.

*

3, 73 (85), p. 490, l. 7 'unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut vos probabiliter quod verum est obiecisse confirmes.' Dixerat Augustinus, ut videmus e nostro libro tertio 72 (84), p. 489, l. 16 et 73 (85), p. 489, l. 26 et 74 (86), p. 491, l. 11 et 75 (87), l. 28: 'obicitis traditionem; hanc ipsam multo probabilius nos vobis obicimus', vel similia. Contra dixerat Cresconius initio nostri capitis haec verba Augustini dicere velle donatistas probabiliter catholicis traditionem obiecisse, propterea quod gradus comparativus, id est 'probabilius', quod ante est non improbet sed augeat; si catholici probabilius, ergo donatistae probabiliter. Quam conclusionem Augustinus ludibrio habet exemplis ex auctoribus sumptis. Sed quaestio est utrum 'confirmes' recte se habeat. Confer, quaeso, initio nostri capitis: 'tamquam victor exultas, quod non possem dicere: 'traditionem probabilius nos vobis obicimus', nisi vos nobis eam probabiliter obicere confiterer' et 3, 74 (86), p. 491, l. 15 'tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse 'vos probabiliter', quia dixi 'nos probabilius'?' Si ergo recte et logice sentit Cresconius, tunc Augustinus ipse confirmat donatistas probabiliter traditionem catholicis obiecisse, ut e 'confiterer' et 'me confirmasse' manifestum est. Legendum igitur, contra omnes codices, 'confirmem' pro 'confirmes'. Si Cresconius confirmat, non grave est et non est necesse ut ei credatur. Sed si Augustinus ipse suis verbis confirmat, exsultat Cresconius!

Sequitur et dicit Augustinus, l. 9 post 'confirmes' editionis: 'hic ego numquid dico', ubi in editione alia sententia a 'hic ego' incipit. Sed melius 'hic ego' priori sententiae coniungimus: 'ut vos probabiliter quod verum est obiecisse confirmem hic ego'.

*

4, 8 (10), p. 510, l. 26 'et nos possemus edocere Feliciano Musitano,…, peccatum vos obiecisse quod sit in spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis /obiecistis/, sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est.' 'Edocere' pro '(e)dicere' codicum coniecit Petschenig, quod mihi necessarium non esse videtur. Pro 'sit' scripserunt maurini 'fit', ut videtur contra codices. Esto 'sit' vel 'fit', nobis non curae est. 'Obiecistis' non est in codicibus, sed sequitur Petschenig maurinos, qui 'objicitis' scripserunt. Quod constituit Petschenig: 'cui sacrilegium schismatis', est in codice Z novissimo omnium quos adhibet editor, sed videtur etiam in codice X e correctione alterius manus scriptum esse. Mirum est illud quod invenitur in W et Y et priore manu in X scriptum:'cui sacrilegium in schismatis'. Hunc textum delevit altera manus codicis Y, haec verba numquam habuit codex R. Sed ut est apparatus et difficilior et brevior, forsitan non bene vidi quid dicere velit.

Utcumque res se habet, quaeritur quomodo textus constituatur. Mihi videtur verba 'cui sacrilegium (in) schismatis' quae sermoni non conveniunt inserta esse ut explicetur quid sit illud peccatum quod ipsi donatistae Feliciano obiciunt. Obiciunt ei in Bagaiensi concilii sententia crimen schismatis, et Augustinus in sequenti sermone docet hoc esse peccatum in spiritum sanctum, dicente apostolo servandam esse unitatem spiritus in vinculo pacis (*Eph.* 4,3). Potest fieri ut 'crimen sacrilegi schismatis' e p. 511, l. 11 insertum sit et postea in 'cui sacrilegium (in) schismatis' corruptum. Legendum ergo: '…Feliciano…peccatum vos obiecisse quod sit in spiritum sanctum, sicut' etc.

*

4, 13 (15), p. 516, l. 7. 'inter hos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis'. Adhibuerat Augustinus dura verba, quae contra Felicianum et alios locutum erat concilium Bagaiense: 'venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est.'

Habent codices: 'qui talibus labiis et tali ore aliquam non respuistis' WX(1)Y(1); 'qui talibus labiis et tali ore rebaptizavit (baptizavit R et maurini) horum aliquem non respuistis' Y(2)R, maurini; 'qui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis', si recte video, X(2)Z.

'Aqua' hic est pro baptismo. 'Aquam mendacem non habentem fidem', quod e *Ier.* 15, 18 depromitur, baptismum catholicorum donatistae intellegebant. Negavit Augustinus, qui putabat aquam homines vel populos significare, ut exponit in libro qui inscribitur *Contra litteras Petiliani* 3, 33 (38), p. 193, l. 16 et in libro nostro 2, 23 (28), p. 387, l. 22. Utitur tamen 'aqua non mendace' more donatistarum pro vero baptismo et in consequentibus et paulo ante, 12 (14), p. 515, l. 24. Sic etiam alibi donatistas refellens eorum more loquitur, exempli gratia 'oleum peccatorum' ad sacrilegos Praetextatum et Felicianum referens, cum re vera 'oleum peccatoris' dicere velit adulatoris fallacem laudem (*Contra litteras Petiliani* 3, 33 (38), p. 193, l. 21; libri nostri 16 (18), p. 518, l. 6).

Manifestum est 'respuistis', 'rescidistis', 'non destruxistis' se ad 'aquam' referre, non ad 'aliquem'. Legimus 'baptismum rescindere', 15 (17), p. 518, l. 1; 'sacramenta destruere', 14 (16), p. 517, l. 15; 'baptismum destruere', 16 (19), p. 519, l. 27 et 17 (20), p. 520, l. 10; 'destructio baptismi', 21 (25), p. 525, l. 13. Paulo post locum nostrum loquitur Augustinus de aqua non mendace, quam agnoverant et receperant donatistae, id est non respuerant, non resciderant.

Post haec omnia legere velim: 'qui talibus labiis et tali ore baptizavit. Horum aquam non respuistis' etc. Potest 'horum' aliquantulum offendere, cum de Feliciano tractetur, sed ad 'inter hos plurimos' redit, qui sunt episcopi donatistarum. Est quaedam similitudo inter 'ore' et 'horum', qua fieri potest ut 'baptizavit horum' in pluribus codicibus excideret.

*

4, 25 (32), p. 530, l. 11 'quia hoc ab illo factum /non/ impudenter negari posse vidisti'. Petschenig 'non' inserit, sed non bene video cur fecerit. Confer, sis, 3, 60 (66), p. 472, l.17 'sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus adversus vos, paratos negare quidquid negare potueritis?' Mustitani et Adsuritani dicebant se Optatum episcopum donatistam, hominem violentum, formidasse et eo iubente et minante episcopos suos Felicianum et Praetextatum coegisse maximianistas relinquere et ad Primiani communionem redire. Sed vidit Cresconius hoc ab Optato factum impudenter negari posse. Erat quidem Optatus infamis etiam apud donatistas, sed cum de illo nihil in gestis publicis scriptum esset, Cresconius de eo dicere potuit: 'ego quidem Optatum nec absolvo nec damno', ut est exempli gratia 3, 13 (16), p. 422, l. 19. Augustinus semper malebat donatistas gestis publicis, rescriptis imperatorum, sententiis ab episcopis donatistarum in concilio Bagaiensi prolatis refellere, sed cum in illis omnino non commemoratus esset Optatus, mala eius fama sola niti coactus est: vide, sis, exempli gratia 3, 12 (15), p. 422, l. 8 'si vera sunt, quae de illo ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur'; 4, 47 (57), p. 554, l. 8 'ita fecit, ut tunc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt.'

*

4, 28 (35), p. 534, l. 28 'quomodo ergo tu ipse item dicis non eos extra ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent? sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra ecclesiam?' 'Sic' Petschenig pro 'si' codicum et maurinorum. Sed 'si' retineri potest. Sensus est: quomodo dicis eos extra ecclesiam non baptizasse? Hoc dicere potes, si quando cum Maximiano erant, non erant extra ecclesiam, quod absurdum est. Ergo iacet causa Cresconii.

*

4, 50 (60), p. 558, l. 11 'nec vos a nobis nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos, magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et circumcellionibus vestris'. Codices habent 'demonstravimus', quod non video quare non recipiamus. Non postea demonstrabit sed iam demonstravit, praecipue 3, 42 (46), p. 452, l. 26, clericos catholicos passos esse. Confer, sis, etiam 4, 52 (62), p. 559, l. 13 'praecessit', quod de persecutione quam 'vestri' fecerunt dictum est.

*

4, 59 (71), p. 570, l. 22 'Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans dixisse me adfirmas non esse frumenta dominica quam ego ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non adserit scriptura divina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc ecclesia tamquam area cum palea trituratur.' 'Non' ante 'adserit' est in aliquot codicibus, est in aliis 'nunc' pro 'non', 'non' omisit unus codex. 'Non' respuendum est, et sic, quaeso, interpungendum: 'Ne quid…divina: frumenta sola in horreo recondentur, nunc ecclesia tamquam area cum palea trituratur.'

Quaestio ad *Matth.* 13, 24 redit, quem locum donatistae et catholici variis modis exposuerunt, ut e *Breviculo collationis cum donatistis* (CSEL 53) 3, 8 (10) et 3, 9 (15) et sine dubio ex aliis locis apud Augustinum elucet. Contenderat, non sine causa, Cresconius Augustinum dixisse non esse frumenta ecclesiam catholicam. Erat enim secundum catholicos ecclesia sicut area in qua esset et frumentum et palea, quae ventilanda et separanda non nisi ultima ventilatione essent; esse igitur nunc in ecclesia et bonos et malos, postea autem solos bonos, qui sunt frumenta domini et in horreo recondenda. Putabant vero donatistae de agro, non de area in evangelio dici et agrum mundum esse, ut dixit Christus ipse; in mundo ergo esse et bonos et malos, in ecclesia autem nunc iam solos bonos esse debere. Sed dixit Augustinus se ecclesiam intellexisse ('sic adserui') quomodo et sacra scriptura eam adseruit esse: nunc ecclesia tamquam area trituratur, id est boni a malis premuntur, postea ultima ventilatione purgabitur, deinde frumenta in horreo recondentur. Sic est sermo: ne fallaris aut fallas, quoniam male intellexistis me ecclesiam sic adseruisse quomodo eam adseruit scriptura divina, id est: frumenta sola in horreo recondentur, nunc tamquam area ecclesia trituratur. Ergo interpunge gravius ante 'frumenta sola'.

Credo ego quidem 'nunc' pro 'non' legendum esse. Sacra scriptura docet ecclesiam nunc ab haereticis et aliis malis mala pati, fore autem ut purgetur. Scimus ecclesiam in hoc saeculo aestum et trituram ab haereticis et male viventibus tolerare et ab inimicis exerceri, ut est e. g. in 4, 53 (63), p. 561, l. 1; 61 (74), p. 574, l. 2.

*

4, 66 (83), p. 582, l. 21 'tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas'. Est in codice X solo 'porrecta', manifeste recte. Christiana unitas ecclesia catholica est, quae usquequaque porrecta est. Gentes non porriguntur, sed manent ubi sunt. Adhibe, sis, 2, 37 (46), p. 407, l. 8 'immensis terrarum partibus in quas…porrecta crevit et crescit ecclesia'. Sunt et alii loci, exempli gratia *Epistula* (CSEL 44) 142, 1, p. 247, l. 7 'in illa enim ecclesia sumus, quae propitio deo, licet usquequaque porrecta et diffusa sit, unum tamen corpus est magnum unius capitis magni.'; *Contra Gaudentium* (CSEL 53) 2, 2 (2), p. 257, l. 3 'per orbem totum dicit et per universam terram porrigi extendique catholicam, Graeco eius nomini ac definitioni consentiens.' Habuit Augustinus in mente Cypriani *De catholicae ecclesiae unitate* (CSEL 3:1) 5, p. 214, l. 10, e quo libro in suo *Contra Gaudentium* 2, 2 (2), p. 256, l. 12, hoc adhibuerat: 'ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est quod ubique diffunditur'. Est locus magni momenti, qui et in *Contra Cresconium* exhibitur: 2, 33 (42), p. 402, l. 2; 3, 65 (73), p. 479, l. 4 et aliis locis liberius commemoratur.

DE UNICO BAPTISMO (CSEL 53)

2 (3), p. 4, l. 1 'Videamus ergo de baptismatis iteratione quid dicant, qui verecundantur hoc in aperto dicere, quod utinam in aperto timerent admittere:'

Paulo superius adversarius obiecerat catholicis quod ventilaretur in publico res secreta. Repellit Augustinus dicens etiam donatistam, si ita est, tacere debuisse sed necesse esse contra sentientibus et contra facientibus respondere. Videamus primo quid sibi velit 'admittere'. In sermone Augustini, 1 (2), sunt contraria 'palam dicere', id est baptismum sive a donatistis sive a catholicis datum defendere vel redarguere, et 'in occulto facere', id est baptizare, quod coram profanis non fiebat: 'palam redargui quod in occulto nocet'; 'palam defenditur cum suadetur, ut in occulto noceat cum perficitur'; 'qui (sc.: profanus) audit in publico quod, si credit (id est: credere coepit), percipiat in secreto'. Sunt nostro loco contraria 'dicere' et 'admittere', id est 'admittere' hic idem fere est ac 'committere' et dicitur de male facto. Se refert igitur ad baptismum donatistarum, vel potius ad iterationem baptismi, qui tamen minime in aperto dabatur. Ego quidem credo 'in secreto' vel 'in occulto' pro altero 'in aperto' legendum esse. Sensum oportet esse: verecundantur in aperto dicere, quod utinam in occulto timerent perficere.

*

16 (28), p. 29, l. 18 'quid nunc inanes tam sero conectunt calumnias, quasi ut innocentiae Caeciliani Miltiadis iudicis decoloratione fuscetur et ipsa Romana ecclesia...' Breviter dicamus vetustiores codices 'ut' post 'quasi' praebere, recentiores vero 'et'. 'Innocentiae' scripsit Petschenig pro 'innocentia' codicum, sic interpretans: Militiades fuit iudex innocentiae Caeciliani. Hoc autem facto mihi videtur sermo contortus esse et qui non facile intellegi possit. Ego quidem 'quasi ut ... innocentia Caeciliani ... fuscetur ... et ipsa Romana ecclesia' legere voluerim, id est : ut non solum innocentia Caeciliani sed etiam Romana ecclesia calumniantibus Miltiadem donatistis fuscetur. 'Quasi ut' non raro invenies in operibus Augustini.

*

16 (29), p. 31, l. 12 'proinde si Profuturus ante paucissimos annos defunctus et Fortunatus, qui in corpore adhuc est ... , quomodo Manichei fuerunt, sic fuerunt et illi traditores, quos longe a nostris temporibus ignotissimos accusare non cessant et iam illorum nobis pura ab istorum probris vita notissima est.' Hic apparet post 'si' apodosin deesse, quam tamen habemus si 'etiam' pro 'et iam' legimus. Si sic viros nobis ignotissimos, qui longe ante vixerunt, calumniabantur sicut nostro tempore nobis notos, etiam illorum vitam, quamquam ignotissimorum, puram fuisse notissimum est. Eadem fere iam paulo ante dixerat, l. 9: 'quid aliud egit, nisi ut vituperando sanctos etiam nostrorum temporum viros nobisque optime cognitos satis ostenderet, quid etiam de ignotis, quibus similiter maledicit, sentire debeamus?' Si cui a donatista male dicitur, laudatur.

CONTRA PARTEM DONATI POST GESTA (CSEL 53)

2 (2), p. 99, l. 13 'obicientes eis (sc.: donatistae ecclesiis labore apostolorum fundatis) nescio qua crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint'. Legi hoc et intellegi potest, melius si paulum post 'Afrorum' moraris: obicientes crimina, (obicientes) quod, etc. Legamus autem 'quorum' pro 'quod eorum', nihil fere mutantes, si 'quod' abbreviatione scriptum erat. Semper donatistae contendebant alias ecclesias, etiam veterrimas et celeberrimas, contagione traditorum Afrorum perisse.

*

4 (4), p. 102, l. 5 'quae est ista privata et peculiaris sanctificatio, qua vobis (id est: donatistis) licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos (id est: ecclesias trans mare positas, quae hic loquuntur) Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?' Pro 'aut' unus codex posterior, saeculi XII, et editio maurina 'ut' praebet. Non video quomodo 'ut' evitare possimus. Querebantur hae ecclesiae longe trans mare mitti praeiudicia Africana nulla alia de causa quam ut sibi noceatur ('ut nobis praeiudicet causa Caeciliani'), id est causam Caeciliani obici, quem corruptum putabant donatistae et ideo ecclesias quae ei communicabant corrupisse. Adhibe, quaeso, 4 (4), p. 100, l. 23, ubi ostenderat etiam donatistas 'nec causae causam nec personae personam praeiudicare' confirmasse, post quod Augustinus dicit: 'an usque adeo potest vestra perversitas, ut haec verba valeant, ne vobis praeiudicet Primianus, et haec verba non valeant, ut nobis praeiudicet Caecilianus?', ubi eodem modo arguit. Confer illic 'haec verba valeant, ne vobis praeiudicet Primianus' et hic 'licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet…Primiani'; confer etiam illic 'et haec verba non valeant, ut nobis praeiudicet Caecilianus' et hic 'et ad nos Africana praeiudicia…mittantur, ut nobis praeiudicet causa Caeciliani', id est: tamquam non valeant haec vestra praeclara et pulchra verba, ad nos praeiudicia mittuntur, ut, etc. Fortasse 'aut' e 4 (5), p. 102, l. 16 sumptum est, ubi tamen alio modo arguit: aut mihi (id est; ecclesiae catholicae Africanae, quae loquitur) causa Caeciliani non praeiudicat, aut praeiudicat parti Donati causa Primiani. Est tamen sermo admodum frigidus et contortus et non illius Augustini quem amamus.

*

7 (10), p. 107, l. 21 'et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, /non/ imitando malitiam, unam cum eis causam habere voluerunt, [quod] non intellegentes divina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque voces dei pro diversitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam volebant inter se ipsa divina documenta pugnare. nec mirum si …' Est in codicibus 'merita' pro 'merito'; addidit 'non' et omisit 'quod' codicum Petschenig. 'Merito parentum' Petschenig interpretatus est, credo, fere 'causa parentum' vel 'culpa' vel etiam 'peccato' eorum. Sic multis locis legimus, quales sunt: *Enarrationes in Psalmos* (CCL 39) 72, 3, l. 10 'coeperunt merito peccatorum suorum oppugnari, expugnari, captivari'; ibidem, 100, 12, l. 45 'Tamen et qui tentantur, aliquando traduntur occulto merito suo in manus tentatoris'; (CCL 40) 137, 8, l. 1 'Quid ergo petit, videamus quo merito dixerit'; *De Genesi ad litteram* (CSEL 28:1) 11, 2, p. 336, l. 5 'praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et superbiae merito deiecti sint'. Et in aliis auctoribus et operibus idem invenimus, sicut in Optato 1, 3 (3) '(Cham) pro merito suo iugum servitutis incurrit' et in *Collatione Carthaginiensi* (CCL 149 A) 1, 55, l. 255 'cum Maximianum damnassent merito sacrilegi schismatis'.

Ergo, si 'merito suo' dici potest, mihi videtur 'merito parentum' non per se respuendum esse.

Non mirum est si 'meritum' in bono ponitur, sed iam constat vocem ambiguam esse, quae et in malo poni potest. Ego credo 'merita' codicum recte se habere et hic dicere velle 'mala' fere vel 'iniquitates' (vide infra). Ut sensus manifestior esset, nescioquis, ut puto, 'malitiam' superscripserat, quod in textum irrepsit. Confer, sis, *Enarrationem in Psalmos* (CCL 40) 108, 15, l. 17 '(ut)…sic malorum imitatio faciat ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur.' Nota quod in hac enarratione paulo ante posita sunt et 'mala parentum' et 'parentum iniquitates'. Adhibenda est etiam *Enarratio in Psalmos* (CCL 39) 84, 7, l. 10 'iam enim nati filii ad se pertinent, et parentes ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum; si autem mutaverint se, et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt habere meritum suum, non meritum parentum suorum.'

Quod ad rem attinet, bene novit Augustinus et saepe adhibet *Ez.*, cap. 18, ubi fusius asseruit propheta nequaquam filios eandem causam habere ac parentes neque peccatis patrum premi, et *Gal.* 6, 5, ubi iubet apostolus unumquemque suam sarcinam portare. Mala igitur parentum filii imitantes mala sortientur, bona imitantes bona.

Post 'quod non intellegentes' diu nihil offendit, cum sequuntur duo membra quae sibi respondent: 'divina testimonia secum pugnare cogebant' et 'nec utrasque voces dei…in concordiam redigebant', et etiam tertium membrum, quod et priori et posteriori adiunctum est: 'sed sicut contra nos ipsi, ita etiam volebant inter se ipsa divina documenta pugnare'. Adhuc bene res se habet, sed nunc volumus apodosin. Quae potest esse 'nec mirum' etc., ante quod igitur minus graviter interpungendum est. Sed potest et fieri ut 'nec mirum' levi anacolutho praecedenti 'nec' respondeat et sic sententia sine apodosi recta et vera ad finem paulum claudicans perveniat. Volo igitur, utcumque est, 'quod' retinere.

*

10 (13), p. 110, l. 11 'de hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex evangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt'. Pro 'quia' praebet prior manus codicis B 'qua'. Legendum est, ut puto, 'quam'.

*

13 (17), p. 113, l. 24 '… gesta prolixissima recitarunt (sc.: donatistae), ubi Miltiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit.' Sed est etiam lectio 'non defuit', quae non minus quam 'non fuit' codicibus nititur. Nonne aliquid excidit? Confer, sis, *Breviculum* (CCL 149 A) 3, 18 (34), l. 11 'gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Miltiadis omnino non sonuit.' Fortasse: 'ubi Miltiadis nomen /defuit et/ quod aliquid tradiderit non fuit', vel simile aliquid.

*

22 (37), p. 139, l. 16 '(Caecilianum) quem semel inimicorum factione damnatum, ipsis autem accusantibus tertio legimus absolutum.' Lege, sis, 'ter' pro 'tertio'. Contraria sunt 'semel damnatum' et 'ter absolutum'. Confer, precor, 19 (25), p. 124, l. 17 '(Caecilianus) semel damnatus est absens…et ter absolutus est praesens'; *Contra Gaudentium* (CSEL 53) 1, 39 (54), p. 254, l. 17 '(Caecilianus) vestris maioribus iudicantibus semel damnatus, vestris maioribus accusantibus ter absolutus'. Similiter in *Sermonibus* (PL 38) 164, 8 (12), col. 901, l. 6 et (PL 39) 359, 6, col. 1595, l. 34. Sed conferendum est etiam *Gesta cum Emerito* (CSEL 53) 11, p. 195, l. 15 'semel absens damnatus, tertio (tertium maurini) praesens absolutus (Caecilianus)'. Omnibus his locis legendum est 'ter'. Damnatus est absens Caecilianus iudicantibus solis donatistis concilio Carthaginiensi anni 312, absolutus praesens conciliis factis Romae anno 313, in Arelatensi urbe anno 314, Mediolani anno 315/316, ut hic et illic in scriptis Augustini, in actis et litteris inveniri potest, necnon compendio in adnotationibus utilissimis Bibliothecae Augustinianae.

*

27 (47), p. 147, l. 21 'Quoniam autem ad hoc venerant territi eis, quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis…ut'. 'Quoniam' pro 'quomodo' codicum coniecit Petschenig. Sed certum omnino non est 'quoniam' scribendum esse. Nescio enim qua de causa apud Augustinum non exstat coniunctio verborum 'quoniam autem' nisi duobus locis (in *Epistolae ad Galatas expositione* (CSEL 84) 31, p. 97, l. 1 et in *De trinitate* (CCL 50 A) 15, 26, l. 6) , ubi adhibet verba Pauli e *Gal.* 4, 6 deprompta: 'quoniam autem estis filii, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra'. Non vero mirum est 'quomodo autem' multoties recurrere. Mihi videtur haec sententia quaestio vel potius exclamatio esse. Retineamus ergo 'quomodo' et post 'posse' id signum ponamus quod ad rem putamus esse. Aliis enim editoribus tales sententiae quaestiones sunt, aliis exclamationes. Addi potest 'quomodo non' hic et illic nihil dicere velle nisi 'omnino non', exempli gratia in *Enarrationibus in Psalmos* (CCL 40) 136, cap. 10, l. 8 'O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas?'; *De ordine* (CCL 29) 2, 19 (51), l. 59 'Quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud deum'.

In Augustino igitur omnino non est 'quoniam autem', quater tantum invenimus 'quoniam vero' et semel 'quoniam tamen'. Diceres Augustino contra adversarios arguenti talibus locutionibus saepe opus fuisse, sed videntur ei magis placuisse 'sed quia' (plus quam 1200 locis), 'sed quoniam' (plus quam 300 locis), 'quia vero (169 locis). 'Quia autem' non exstat nisi ter, quod forsitan hiatus causa ponere non volebat.

*

29 (50), p. 151, l. 17 'quam/quam/ nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare voluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac re diversa senserunt.' 'Quam/quam/' e coniectura pro 'quam' codicum scripsit Petschenig, sine causa ut mihi videtur. Quaeritur utrum paulo infra 'se offensuros esse naufragium' recte se habeat. Propono 'se offensuros /et facturos/ naufragium' vel simile aliquid. Apud Augustinum enim offenduntur verbi gratia homines, Deus, caritas, oculi; offendi in lapidem saepe dicitur, ubi commemoraverit auctor locos et Novi Testamenti et Veteris. Tales loci sunt *Matth.* 4, 6 et *Ps.* 90, 12; *Rom.* 9, 33 et *Is.* 8, 14.

SERMO AD CAESARIENSIS ECCLESIAE PLEBEM (CSEL 53)

2, p. 169, l. 9 'non ergo sic illos suscipimus ut sunt - absit a nobis; nam haeretici sunt -, suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur.' Ego quidem credo 'mutentur, suscipientur/suscipiantur' legi debere. Conferamus 2, p. 170, l. 17 'sic ergo eos colligimus ... et ipsi colligantur, non inflentur; veniant, suscipientur.', ubi tamen editores veteres 'suscipiantur' praebent. Sensus est: nunc non suscipimus, oportet eos mutari, postea suscipientur. Malo igitur 'suscipientur'.

*

9, p. 177, l. 21. 'tunc (sc. in pace, in unitate, in caritatis societate) bene 'hic'. nam /si non sic/, melius 'nusquam' quam 'hic'.' Optime hoc legitur et intellegitur sine verbis a Petschenig insertis. Legamus igitur: 'nam melius nusquam quam hic'. Non est alius locus tam aptus quam hic locus, hic ubi sumus. Optaverat Augustinus iam initio sermonis sui (1, p. 168, l. 10), ut Emeritus mentem mutaret, ad quod clamaverat plebs 'aut hic aut nusquam'. Revertitur ad haec verba plebis ad finem sermonis. Insertis additis sensus hic erit: si non in pace, non in unitate, non ex animo, melius est Emeritum nusquam nobis consentire quam hic sine pace, sine caritate nobis cedere. Non male, sed contextui melius congruit lectio sine additis. Dicit enim in consequentibus: 'si non 'hic', absit ut non alibi, absit. hic aut alibi', id est: si non hic, optemus ut alibi conversio fiat; hic fiat aut alibi.

CONTRA GAUDENTIUM (CSEL 53)

1, 23 (26), p. 224, l. 19 'diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, deputaverunt se gentiles officium facere, cum hoc facerent uni deo. unde hoc idem, quod dominus praedixit suis, aut per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos alios occiderunt, dum putabant se officium deo facere, quoniam unum verum deum colere videbantur, aut etiam nobis, id est catholicis, dictum est de diversis haereticis usque quaque furentibus, qui ... occidendo catholicos putant se officium deo facere'.

Loquitur Augustinus, l. 15, de verbis 'veniet hora, quando qui vos occiderint putent se officium facere deo', e *Ioh.* 16, 2 depromptis. Quae in 'putent se victimam dare deo' leviter mutata adhibuerat Gaudentius ut ostenderet donatistas veros christianos esse quia persecutiones paterentur, quas praedixerat dominus suis fidelibus fore. Augustinus exponens de quibus persecutionibus sacra scriptura loquatur sic disputat: gentiles olim christianos persequentes plurimis diis officium faciebant; tales vero persecutores, quales deo, id est uni deo, officium facere credebant, non erant gentiles, siquidem gentiles non (unum) deum sed multos colebant; ergo aut Iudaei erant, qui Stephanum et alios occidentes uni deo putabant se officium facere, aut haeretici, inter quos donatistas dicere vult, qui licet crudeles, licet catholicos interficientes tamen unum deum habebant. Nonne manifestum est verbis 'diis plurimis' contrarium esse debere '/non/ uni deo'? 'Cum hoc facerent' interpunctione distinguendum est, ut 'non uni deo' in fine et 'dis plurimis' in initio posita evidentius sibi correspondeant.

*

1, 30 (35), p. 234, l. 4 'quae (sc. coniunx) illum (id est: Iob) mori per eius blasphemiam deo irascente cupiebat, ideoque aliquid in deum consilio nefando /dicens/ tamen ut ipse se occideret ei dicere non audebat.' 'Dicens' addidit Petschenig, sed haud scio an falso. Nam 'aliquid in deum' se ad Iob refert, 'consilio nefando' vero ad coniugem pertinet: haec consilio nefando suadebatt ut ille aliquid in Deum diceret et moreretur, ut est in *Iob* 2, 9. Minus addere plus valet, sed potest fieri ut maior lacuna sit et locus exempli gratia sic legatur: 'aliquid in deum consilio nefando /ut diceret persuadebat/'.


DLA Ejournal Home | Electronic Antiquity Home | Table of Contents for this issue | Search ElAnt and other ejournals