ElAnt v3n4 - Barlaam et Josaphat. Adnotationes Criticae ad Legendam Quam Scripsit Johannes de Voragine
BARLAAM ET JOSAPHAT. ADNOTATIONES CRITICAE AD LEGENDAM QUAM SCRIPSIT JOHANNES DE VORAGINE
Bengt Alexanderson, Lossby 4605, 423 54 Torslanda, Sverige/Sweden/Suecia, e-mail: Bengt.Alexanderson@riksdagen.sePRAEPONENDA
Monent viri docti legendam de Barlaam et Josaphat, quae olim Johanni Damasceno attributa est, ab Euthymio Hagiorita vel Athonita circa annum millesimum a lingua Georgica in linguam Graecam translatam esse, sed fieri posse ut et alii ad versionem operam contulerint; iis non adsentiendum esse qui etiam nunc, ut olim solebat fieri, legendam Johanni Damasceno attribuunt. Versionem Latinam, hic et illic Georgio Trapezuntio adscriptam, qua usus est Jacobus noster, confecisse anonymum quendam sine dubio multo ante Georgium, qui vixit saeculo quinto decimo; exstare enim hanc versionem in codicibus manu scriptis saeculorum quarti decimi, tertii decimi, etiam duodecimi, cui opinioni harum rerum expers confido. Vide, sis, ne hanc versionem vulgatam, quam TL voco et quae in multis codicibus manu scriptis et prelo impressis est, cum illa confundas, quae in codice Neapolitano VIII. B. 10 exstat, quam certo scimus ab anno 1048 confectam esse. Dixit enim interpres ipse, cuius nomen ignoramus, se eo anno librum Graecum accepisse cui convertendo se dedisset. Docent multa cum de versionibus tum de legenda miris modis nobis translata Paul Peeters, Robert Lee Wolff, Jean Sonet, D. M. Lang in editione Loebiana quae infra commemorabitur, necnon Rafael A. Aguirre. Plus tamen disces de illa versione anni 1048 quam de nostra vulgata quae infra TL appellatur.
Rationem quae est inter versionem Latinam vulgatam (TL) et epitomas, copiosam Vincentii Bellovacensis factam saeculo tertio decimo, brevem Jacobi de Voragine eiusdem saeculi, bene exposuit Zuidweg. Quod praebet doctus Batavus paucis verbis adferam:
Jacobum, qui Graece non sciebat, versione Latina vulgata usum esse ipsum; non adhibuisse epitomam Vincentii Bellovacensis; constare enim Vincentium quidem multa praebere quae in Jacobo non sunt, Jacobum vero quaedam habere quae in Vincentio non inveniuntur; Jacobum tum textum valde constringere, tum ad verbum fere reddere; longas orationes, ubi viri sancti doctrinam christianam exponunt, praeterire vel fortiter contrahere, similitudines autem et parabolas studiose adhibere.
Addi potest quod Jacobus hic et illic verba inserit, licet pauca, quae non sunt in versione Latina, vel sententias transponit, vel etiam fabulam mutat, sive consulto id fecerit sive neglegens textum inspexerit. Tales locos, si cuius momenti sunt, infra invenies. Pauca et quae e textu fontis ut ita dicam sua sponte proveniant addidit Jacobus cum alia tum haec (pagina et linea secundum Graesse):
Pag. 817, l. 6 'usque ad ostium palatii'
Pag. 817, l. 10 'et mihi veniam praebeas'
Pag. 818, l. 19 'et apud eum manens ipsam in uxorem accepit'
Pag. 820, l. 33 'coepit igitur Nachor fidem christianam evidenter defendere et rationibus communire'
Pag. 823, l. 10 'tamen propter fidei dilatationem ad tempus ipsum regnum suscepit'.
EDITIONES ET AUCTORES
Pauca hic sequuntur de editionibus et auctoribus qui mihi auxilio fuerunt. Vide, sis, et opusculum meum quod inscribitur: "Ad Johannis de Voragine Legendam auream adnotationes criticae", Electronic Antiquity 3:1 (June 1995).
Rafael A. Aguirre, Barlaam e Josafat en la narrativa medieval (Madrid, 1988).
CM. Vide infra JV.
Graesse. Vide JV.
K. P. Harrington, Mediaeval Latin (Chicago & London, 1962).
J. Rendel Harris, The Apology of Aristides . With an appendix by J. Armitage Robinson (Second edition, Cambridge 1893). Exstat in Texts and Studies. Contributions to biblical and patristical literature . Vol. 1. No.1. Secunda editio est eadem atque prima, paucis et nobis nullius momenti emendatis.
Edgar Hennecke, Die Apologie des Aristides. Recension und Rekonstruktion des Textes (Leipzig, 1893).
JV est textus Jacobi de Voragine. Editio est Theodori Graesse, Jacobi a Voragine Legenda Aurea, vulgo Historia Lombardica dicta . Recensuit Th. Graesse. Primum anno 1845, tertium anno 1890 edita est, anno 1965 phototypice in urbe Osnabrueck apud Otto Zeller reproducta. Necesse est adhibeas lectiones CM, id est codicis Latini Monacensis 13029, quae sunt in libro qui inscribitur: Jacobus de Voragine, Legenda aurea . Deutsch von Richard Benz. T. 1-2 (Jenae, 1917-1921). Aegre ferimus in versione Alsatica, de qua pauca in opusculo meo supra nominato scripsi, legendam de Barlaam et Josaphat non esse. Saepe enim utile aliquid praebet.
Lexikon fuer Theologie und Kirche (Freiburg etc., 1993-).
Paul Peeters, "La premiere traduction latine de 'Barlaam et Joasaph' et son original grec", Analecta Bollandiana 49 (1931), pp. 276- 312.
Jean Sonet, Le roman de Barlaam et Josaphat . T. 1 (Namur & Paris, 1949). Exstat in Bibliotheque de la Faculte de philosophie et lettres de Namur . Fasc. 6.
TG&L scripsi ubi non differunt textus Graecus (TG) et versio Latina (TL).
TG est ille textus Graecus quem supra memoravi. Editio est in Loeb Classical Library, (St. John Damascene), Barlaam and Ioasaph . With an English translation by G. R. Woodward and H. Mattingly. Introduction by D. M. Lang (Cambridge, Mass., & London, 1983). Introductio nova est, textus idem ac impressonis anni 1914.
TL est versio Latina eiusdem operis quod supra commemoravi. Vidi in editione quae Upsaliae in bibliotheca universitaria conservatur: Sancti patris Ioannis Damasceni ... universa ... opera, ... Henrici Gravii studio ... collata (Coloniae ex officina Petri Quentel, 1546). Zuidweg usus est alia editione, quae Basileae anno 1548 impressa est, sed exempla quae praebet ad verbum cum textu Coloniensi congruunt. Cum non affecerit editor Gravius capita numeris, locos secundum editionem Graecam Loebianam indico. Mala quidem ratio indicandi et aliis indagantibus laboriosa, sed sola est.
VB est textus Vincentii Bellovacensis, quem inspexi in hac editione: Bibliothecae mundi seu Speculi maioris Vincentii ... Bellovacensis tomus quartus qui Speculum historiale inscribitur (Duaci,1624), quae phototypice in urbe Graz, Akademische Druck- und Verlagsanstalt, anno 1965 reproducta est.
Wolff, Robert Lee, "The Apology of Aristides - a reexamination", Harvard Theological Review 30 (1947), pp. 233-247.
Zuidweg est dissertatio Amstelodamensis Jacobi J. A. Zuidweg, De werkwijze van Jacobus de Voragine in de Legenda Aurea (Oud-Beijerland, 1941).
AD LECTOREM
Quod ad litteras Graecas transcribendas pertinet, nota, sis, signa accentuum omissa esse, litteras e et o et longas et breves litteras vocales significare posse, iota subscriptum apud nos adscriptum esse. Ignoscant nobis Francogalli quod accentus eorum omisimus. Ue scripsi pro littera Germanica u duobus punctis superscriptis.
LOCI
Pag. 811, l. 14 'multis divitiis affluere': 'deliciis' ('tryphei') pro 'divitiis' TG&L (TG II.9). Locus non exstat in VB. Hic latet, ut opinor, locus evangelii, ubi de Johanne Baptista loquitur Jesus, Luc.7,25: 'Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt'. 'Divitiis' sine dubio corruptum est, sed quando et a quo nescimus.
Pag. 811, l. 25 'veritatem': 'naturam' ('physin') TG&L (TG II.12). Locus non est in VB.
Pag. 812, l. 33 'et vitam hanc cito finiendam'. Confer TG IV.22. Hoc de suo addidit Jacobus. Parum apte inserta sunt haec verba, nam de regni gloria et vanitate, quibus praeponenda est vita monastica, narratur. De hac vita mox finienda nihil sequitur, neque in TG&L neque in JV. Pia quidem sed trita addidit Jacobus.
Pag. 813, l. 6. Dicit vir sapiens nobili cuidam regis familiari: 'notum sit tibi, quod rex suspicatur, ut propter hoc dixeris, quod eius regnum velis invadere'. Praebet TL: 'notum tibi sit, gloriosissime, quoniam nunquam habet erga te rex suspicionem, quasi velis eius apprehendere regnum: sed tentando te, dixit ea quae dixit'. Re vera JV melius quam TL cum textu Graeco convenit. Praebet enim TG IV.25 haec fere: 'notum sit tibi, gloriosissime, malam suspicionem erga te habere regem, quasi desideres regnum eius apprehendere, et temptans te dixit quae dixit', id est verba versionis Latinae 'nunquam' et 'sed' non sunt in TG. Locum VB non habet.
Qui etymologias vidit nominum sanctorum virorum et feminarum quas profert Jacobus, nullo modo credere potest eum Graece scivisse. Habemus, ut videtur, locum ubi retractator tardae aetatis meliora praebet quam quae apud ipsum auctorem ex quo hausit reperiuntur. Vide etiam infra ad pag. 822, l. 16 et quae scripsi in opusculo meo supra nominato. Oportet autem in mente habere nos certo non scire quid re vera sit in codicibus illius versionis TL, quam in editione saeculi decimi sexti legimus.
Pag. 813, l. 18 'dicens se in multa moestitia positum pro eo, quod sibi foras egredi non liceret, adeo ut nec cibus sibi saperet nec potus'. In JV sic locutus est Josaphat cuidam servorum. In TG&L (TG V.30) vero quendam e paedagogis interrogavit cur eum pater intra muros reclusisset, et ab eo edoctus est id fieri ne quid de doctrina christiana disceret. Deinde patri Josaphat dixit sibi in tribulatione viventi et cibum et potum insipidum apparere. E verbis quae sequuntur: 'Quod pater audiens' etc. elucet cum patre locutum esse puerum. Nimis igitur contraxit Jacobus.
Pag. 813, l. 28. Quaesivit Josaphat quomodo fieri possit ut homines caeci vel leprosi fiant, et deinde hoc quoque rogavit: 'noti sunt igitur, qui hoc pati debeant, an sic indefinite proveniunt?' Praebent TL et VB, secuti TG V.32: 'ergo noti sunt quos apprehensura sunt ista mala, an ('aut' pro 'an' VB) indefinite et improvise superveniunt?' Legendum, ut videtur, aut 'hoc' et 'supervenit' aut, fortasse melius, 'haec' et 'superveniunt'.
Pag. 813, l. 30 'quendam valde senem, rugosam habentem faciem et dorsum incurvatum et candentibus dentibus balbutiendo loquentem'. CM praebet 'cadentibus dentibus', quod non multum abest quin cum Harrington recipias. Sed est hoc in TL et VB: 'reperit senem inveteratum dierum multorum, rugosam ('rugatam' VB) habentem faciem, dissolutis brachiis, et dorsum inclinatum, et toto capite cano, carentem dentibus, et balbutiendo loquentem'. Proxime sequuntur TG V.33, excepto quod apud Graecum non 'bracchia' sed 'crura' ('knemas') invenis, quae dissoluta sine dubio evidentius indicant senectutem. Fortasse scripsit Jacobus 'canente capite carentem dentibus'.
Pag. 814, l. 1 'laetitiam protendebat'. Melius Harrington: 'laetitiam pretendebat'. TL et VB habent 'fingebat'. In per- , prae- , pro- ponendis minime codicibus fides habenda, sed rem tuo arbitrio permissam putes. Vide, sis, etiam ad pag. 820, l. 4.
Pag. 814, l. 7 'lapidem pretiosum venalem habeo, qui caecis lumen tribuit, surdis aures aperit, mutos loqui facit, insipientibus sapientiam infundit'. Est autem in TL et VB: 'valet quippe ('et' add. VB) caecis corde lumen conferre sapientiae', quod videri potest esse textus peior. Nam postea, ut fere JV, perhibent TL et VB lapidem 'stultis sapientiam dare' quod post 'caecis corde' videtur iteratio satis inepta esse. Sed etiam in TG VI.37 invenimus 'caecis corde lumen conferre sapientiae' ('typhlois tei kardiai phos doreisthai sophias') ut TL et VB et deinde: 'tous aphronas sophizei', quod, ut mihi videtur, duobus modis verti potest: aut 'insanis sanam mentem reddit' aut 'stultis sapientiam confert'.
Nescio an TG primo de stultis ('caecis corde'), deinde de insanis ('aphronas') narret, et sic iteratio e medio tollatur. Si res ita se habet, versio Latina, reddens 'aphronas' voce 'stultis', minus bene verbis Graecis convenit. Sed utcumque erit, credo JV non meliorem textum sed peiorem praebere. Apparet enim lapidem non lumen oculorum reddere sed e contrario eos, qui lapidem inspicientes sanos oculos non habent, caecos facere. Restat igitur ut caecis corde lumen sapientiae conferat, ut est in TG&L. Non tamen mihi videtur necesse esse ut JV mutetur verbis 'corde' et 'sapientiae' additis, sed potius credamus Jacobum nimis festinantem contrahisse.
Pag. 814, l. 22 'rex'. Qui agit est in TG&L (TG VI.38) nimirum Josaphat, regis filius, qui autem 'rex' vocatur a Barlaam in l. 23, sicut et in TG&L.
Pag. 814, l. 31 'traditus': 'tradendus' CM melius. TG&L nihil adiuvat (TG VI.41).
Pag. 815, l. 14 'odor mirabilis'. Quomodo potuit odor mirabilis ex arca emanare, in quam posuerat rex gemmas et margaritas (l. 6)? Sed TG&L (TG VI.42) docuit etiam unguenta imposita esse, quod praeterit Jacobus nimis contrahens.
Pag. 815, l. 35 'vaeh tibi, homo, quod malum consilium habuisti et quod magnum thesaurum hodie perdidisti': pro 'quod' priore habent TL et VB 'quam', pro 'quod magnum' praebent 'qualem'. 'Quam' est libere e Graeco (TG X.80) versum, 'qualem' ad verbum ('hopoion'). 'Quam' ambobus locis mihi videtur scribendum esse. 'Quam' breviter scriptum et falso lectum puto in 'quod' corruptum esse. Lectionem 'quam magnum', postea in 'quod magnum' corruptam, pro 'qualem' e suo fecit Jacobus, non male; agitur enim potius de quantitate quam de qualitate.
Pag. 816, l. 4 'de me perdita': 'de re perdita' TG&L (TG X.81) et VB, quod apud Jacobum restitui oportet. Generatim atque universe loquitur philomela vel luscinia, non de se ipsa singillatim, et non video cur Jacobus mutaret.
Pag. 816, l. 35 'tres amicos habuit, quorum unum plus quam se, secundum tantum quantum se, tertium minus quam se et quasi nihil dilexit'. Comparatio inter dilectionem amicorum et dilectionem sui omnino non est in TG&L (TG XIII.114), qui dixit duos amicos carissimos habere eum, tertio autem non praestare nisi modicam et simulatam amicitiam. Liberius quam solet hic egit Jacobus, fortasse locorum notissimorum memor qui sunt in euangeliis et alibi et apud Marcum 12, 31: 'diliges proximum tuum tamquam teipsum'.
Pag. 817. l. 13 'ne in manibus te tradat (sc. rex) inimicorum': 'et non tradam te in manus ('manibus' VB) inimicorum tuorum' TL et VB secundum TG XIII.116. Forsitan legendum est 'tradam' pro 'tradat'.
Pag. 818, l. 38 'Cognosco, rex senex, quendam eremitam': 'senem' pro 'senex' recte CM; 'alium ego cognosco senem eremitam solitarium' TL et VB secundum TG XXII.193.
Pag. 819, l. 3 'assumpto igitur praedicto principe magno exercitu': ante 'praedicto' add. 'a' CM recte. TL (TG XXIV.203-204) tam contraxit Jacobus ut nihil auxilio sit.
Pag. 819, l. 31 'ipsos exacerbare': 'patrem exacerbare' TG&L (TG XXV.224), loco in VB non exstante. Lege igitur 'ipsum'.
Pag. 819, l. 32 'tempus amandi et tempus obediendi': 'odiendi' pro 'obediendi' TG&L (TG XXV.226), nihil ad locum VB. Ex Ecclesiasta 3, 8 sumptum est, ubi dicitur 'odiendi'. Cum sine dubio locum notissimum non ignoraverit Jacobus, scribendum est 'odiendi'. In 'obediendi' corruptum est quia de oboedientia filii erga patrem agitur.
Pag. 819, l. 36 'veritati credamus': 'cedamus veritati ' TL et VB. Libere vertit interpres locum, ubi habet TG XXVI.232 'peithoi politeusometha', quod mea quidem opinione potius dicere vult: 'rem persuasione componamus'. 'Cedamus' et apud Jacobum scribamus.
Pag. 819, l. 38 'praeconem': 'praecones' TG&L (TG XXVI.233) et VB.
Pag. 820, l. 1 'vobis credemus'. Confer supra ad pag. 819, l. 36 et lege 'cedemus'. Praebent TL et VB 'assequamini/assequimini quae optatis' , secuti TG XXVI.233.
Pag. 820, l. 4 'postea se promittere superari'. Confer pag. 819, l. 1 ubi de eadem re et de eodem homine agitur: 'deinde se superari permittet'. Mihi videtur 'permittere' praeferendum esse. TG&L nihil adiuvat, nam pag. 819 libere egit Johannes et pag. 820, l. 2-5 verbis paucis 'Quod cum ... convenerunt' longum sermonem contraxit. Neque 'permittere' neque 'promittere' est sive in TL sive in VB.
Pag. 820, l. 14 'rex autem sibi palam dixerat, ut fidem suam sine timore defenderet': hic om. TG&L (TG XXVI.237) et VB. Sumpsit Jacobus haec e loco qui est in TG XXVIII, 255, ubi iam locutus est Nachor et fidem christianam defendit. TL ibi profert: 'rex quidem quamvis atrociter iratus fuisset Nachor, nihil tamen in eum exercere mali potuit, eo quod coram omnibus iusserat ei, ut fiducialiter et sine ullo timore ageret pro Christianis', sicut fere ad verbum et VB. Voluit Jacobus, ut videtur, rationem dare cur magis filium regis quam regem timeret Nachor, sed parum lucide loquitur. Erat enim vera fides Nachoris idololatria, fides autem eius christiana simulata. Verba igitur 'fidem suam' sunt ambigua, sed necesse est ut ad fidem christianam spectent.
Pag. 820, l. 25 'Saturnum, quem aiunt (sc. Graeci) ... virilia sibi abscidisse': 'aiunt autem ('etiam' pro 'autem' VB) Iovem abscidisse sibi virilia' TL et VB; 'phasi de ton Dia kopsai autou ta anagkaia' TG XXVII.244. Sunt haec verba in oratione Nachoris deo instigante fidem christianam defendentis. Scimus eum nihil proferre nisi Apologiam Aristidis quae vocatur, saeculo secundo post Christum natum conscriptam, quae in TG&L quodam modo inserta est, sive id fecerit Eythymius ipse (vide, sis, PRAEPONENDA) sicut vult Wolff, sive alius quidam. Apud Jacobum valde contracta est. Ad textum totum quantum fieri potest reficiendum adhibenda est versio Syriaca, TG&L, fragmenta quaedam papyracea Graece scripta, fragmenta quaedam Armeniace scripta. Sermo de deo Saturno exstat in TG&L et in versione Syriaca. Velim inspicias Lexikon fuer Theologie und Kirche, sub nomine Aristides , et Harris et Hennecke.
Quaestio est quis quem emasculaverit. Fabula est Saturnum vel Cronum patrem suum Caelum vel Uranum emasculasse, Iovem autem patrem suum Saturnum ligasse et e caelo deiecisse. Quod dicit Graecus intellegi potest 'dicunt Iovem abscidisse eius (sc. Saturni) virilia', quod ego et malo et invenio in versione Syriaca quam in linguam Anglicam et Germanicam conversam praebent Harris et Hennecke. Potest autem et intellegi 'dicunt Iovem abscidisse sua ipsius virilia'. Exempla ubi autou idem est ac heautou cum multis aliis locis tum paulo post invenis: XXVII.248 '(Aphrodite) zetousa ton erasten autes', id est 'suum' amasium Adonidem, plane non amasium eius , id est alius cuiusdam feminae. Mihi videtur interpres Latinus hanc versionem maluisse et ideo 'sibi' scripsisse.
Dixeris autem sibi apud posteriores saepe idem esse ac ei , et sic 'sibi' in TL ad Saturnum, cuius mentionem antea fecerunt et TG et TL, referri posse. Hoc genus dicendi multoties est in textu Jacobi. Est etiam in TL, sed multo rarius, ut mihi videtur. Si enim TL inspexeris isdem locis ubi posuit sibi Jacobus, numquam, ut opinor, illam rationem loquendi in TL invenies, sed aut saepius alia verba, aut rarius eum , ei pro se , sibi . Exempli gratia praebeo pag. 812, l. 12 'aliquid, quod posset sibi afferre tristitiam': 'aliquid aliud quod eum contristaret' TL (TG III.20); pag. 820. l. 15 'sibi palam dixerat': 'coram omnibus iusserat ei' TL (TG XXVIII.255). Sunt autem loci etiam in TL, inter alios et hi: TL (TG XXX.274) 'ut ergo loqui coepit puellae regis filius, et divinae notitiae sibi verba proferre'; TL (TG XXXI.290) '(Barachiam) ... qui solus paratus fuit secum (id est cum Nachore fidem christianam defendente) adstare'.
Ad locum redeamus. Videtur mihi Graecus auctor dicere velle Iovem patris virilia abscidisse; interpres Syriacus plane dixit Iovem hoc fecisse; Latinus interpres mihi dicere videtur Iovem sua ipsius virilia abscidisse. Est autem et apud Graecum auctorem et apud Latinum interpretem res in dubio. Quartus Johannes plane narrat Saturnum sua virilia abscidisse. Non est cur textum Johannis mutemus. Forsitan neglegens non vidit in TL vocem 'Iovem' exstare, sed fieri potest ut sciret Jacobus, licet rem confundat, Saturnum, non Iovem, operam rei emasculatoriae dedisse, Fortasse recordatus est patres saepe de crudelitate Saturni narrare, Iovi autem adulteria et fornicationes obicere.
Pag. 821, l. 3 'tuis mecum permissis': 'tuis mihi permissis' TG&L (TG XXVIII.256 'tous sous emoi parachoresas') et VB. Utrum 'mecum' an 'mihi' scribendum sit, prorsus nescio. Fieri potest ut Jacobus ipse volens 'mecum' scripserit, priore 'tecum' in 'tuos tecum assumas' motus, sed forsitan est 'mecum' e lapsu calami ortum, sive Jacobi sive librarii cuiusdam.
Pag. 821, l. 19 'solem vel lunam': 'solem vel ignem' TG&L (TG XXX.268) et VB. Sicut fabula narratur, de igne agitur, non de luna. Nam apparet iuvenem omnino nihil vidisse in vita sua, quam vixit in spelunca.
Pag. 822, l. 16 'illa igitur turrim animae illius fortiter concutere coepit': 'fortitudinem animae illius commovere coepit' TL; 'turrem animae illius commovere coepit' VB ut TG XXX.278. Videmus hoc loco Jacobum et Vincentium retractatores vel compilatores meliora praebere quam editio illius auctoris quem inspexerunt. Memorem autem esse oportet, ut iam dixi, textum versionis quam TL voco minime sic editum esse ut vult nostra aetas. Ideo non bene scimus quid re vera proferant codices in quibus est haec versio. Sine dubio scripsit olim interpres ipse qui fecit TL 'turrim' vel 'turrem'.
Bengt Alexanderson,
e-mail: Bengt.Alexanderson@riksdagen.seCOPYRIGHT NOTE: Copyright remains with authors, but due reference should be made to this journal if any part of the above is later published elsewhere.
Electronic Antiquity Vol. 3 Issue 4 - April 1996 edited by Peter Toohey and Ian Worthington antiquity-editor@classics.utas.edu.au ISSN 1320-3606