ElAnt v3n7 - Adnotationes Criticae in Libros Augustini De Civitate Dei
Bengt Alexanderson , ADNOTATIONES CRITICAE IN LIBROS AUGUSTINI DE CIVITATE DEI
Lossby 4605,
423 54 Torslanda,
Sweden.e-mail: bengt. alexanderson@riksdagen.se
'Habet Augustinus suum quoddam scribendi genus argutum et periodis in longum productis multa convolvens, quod lectorem et familiarem et acutum et attentum et bene moratum requirit: denique taedii laborisque patientem quales non ita multos reperies.' Sic loquitur Erasmus Roterodamus, cuius verba in editione Costae invenio. Una vero vox omnino non placet, quae est taedii . Nam magis gaudio quam taedio afficimur cum rationem cogitandi et dicendi Augustini sequi conamur, quamquam familiaritate, acie, bonis moribus vix Erasmo satisfacere possumus. Mirum mihi videtur esse quod pauci singulis locis textus operam dederunt. Sunt editiones, sunt multae versiones, sunt libri, sunt libelli sine numero, sed adnotationes criticae admodum rarae sunt. Nonne una interpunctio correcta in opere gravissimo tanti est quanti paginae permultae de aliis rebus conscriptae? Me quidem iuvat invenire conari quid dixerit re vera Augustinus, licet post emendationem, vel forsitan corruptionem qua nolens textum affeci, auctor noster et opinones eius et modus cogitandi idem maneant.
Textum librorum De civitate Dei adhibeo secundum editionem quae est in Corpore Christianorum ( CC ), indicans librum, caput, lineam. Mihi videor illam editionem adhibenti fructum laborum a Dombart, Kalb, Hoffmann susceptorum percepisse. Sed et alios consului, ut infra apparebit. Interpretes inter eos sunt qui conentur rationem Augustini cogitandi et dicendi sequi et nobis exponere, etiamsi raro singulis locis studium dare possunt. Indico infra quibus versionibus usus sim. Inter multas versiones non scio quomodo optimae quaeque eligantur, sed scio me multis locis ab interpretibus adiutum esse. Gaudeo nunc quod versio in linguam mellifluam Danicam ad finem perducta est curante Bent Dalsgaard Larsen, qui optimo labore suo omnibus nobis qui sumus linguae Scandinavicae accessum faciliorem ad opus maximum dat et dabit. Si uti vis hoc modo edendi qui est sine dubio nostri et futuri temporis, scribere necesse est sine accentibus, sine punctis et circulis suprascriptis, quod aegre ferat sed mihi ignoscat lector severus.
ABBREVIATIONES CC: Corpus Christianorum, Series Latina.
CSEL: Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum.
DK: editio a B. Dombart et A. Kalb curata.
Ioh. Tract.: In Iohannis evangelium tractatus CXXIV.
PL: Patrologiae cursus completus. Series Latina.
EDITIONES ET VERSIONES De civitate Dei
Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei libri I-X, XI-XXII (Turnholti, 1955). ( CC 47-48). Praebet fere eundem textum ac editio quae infra laudatur.
Sancti Augustini episcopi De civitate Dei libri XXII . Vol. 1-2. Ex rec. B. Dombart quartum rec. A. Kalb. (Lipsiae, 1928-1929).
Sancti Aurelii Augustini De civitate Dei libri XXII . Vol. 1-2. Rec. Emanuel Hoffmann. (Wien, 1899-1900). ( CSEL . Vol. 40: 1- 2).
S. Aurelius Augustinus, La citta di Dio . P. 1-2. Testo ... di Carlo Costa. (Torino, 1939). (Corona patrum Salesiana, Series Latina. Vol. 7-8). Non vidi nisi haec duo volumina Costae editionis cum versione, continentia libros I-V.
Aurelius Augustinus Vom Gottesstaat . Bd 1-2. Eing. und uebertr. von Wilhelm Thimme. (Zuerich, 1955). (Werke des Augustinus. Bd 3-4).
Saint Augustine The City of God against the Pagans . Vol. 1-7. Transl. by George E. McCracken et alii. (London, 1957-1970). (The Loeb Classical Library).
La cite de Dieu . Texte ... par G. Bardy, trad. de G. Combes. (Paris, 1959-1960). (Oeuvres de saint Augustin. 33-37).
Augustin Om Guds stad . Oversaettelse med indledning og noter af Bent Dalsgaard Larsen. (Koebenhavn, Aarhus, 1984-1996).
Alia opera
Sancti Aurelii Augustini In Iohannis evangelium tractatus CXXIV . Curavit Radbodus Willems. (Turnholti, 1954). ( CC 36).
Sancti Aurelii Augustini De doctrina christiana , De vera religione . Cura et studio Iosephi Martin. (Turnholti, 1962). ( CC 32).
Sancti Aurelii Augustini De trinitate libri XV . Cura et studio W. J. Mountain et Fr. Gloire. (Turnholti, 1968). ( CC 50, 50 A).
Indices
Catalogus verborum quae in operibus Sancti Augustini inveniuntur. Praesertim: VII De civitate Dei . (Eindhoven, 1984).
Thesaurus Augustinianus. (Brepols, 1989). (Corpus Christianorum. Thesaurus patrum Latinorum).
ERRATA QUAE SUNT IN EDITIONE CORPORIS CHRISTIANORUM Corrigo infra errata nonnulla quae sunt in editione Corporis Christianorum ( CC ) et quae forsitan possint animum lectoris aliquantulum consternare, licet quod legitur saepe tam mirum sit ut nemo fallatur. Notavi quae inveni, sed sunt sine dubio et alia errata quae praeterii. Ut est textus CC paucis exceptis ex editione DK transpositus, recta paene semper praebet DK . Hic et illic falsas interpunctiones notavi, ubi rectae apud DK sunt. Falsa infra invenies ante intercisionem : posita, recta autem post.
Breviculus, lib. I, cap. 16 'captivitatis' : 'captivitas'; lib. I, cap. 3, l. 11 'teste' : 'testa'; ibid., l. 13 'Acolo' : 'Aeolo'; ibid., cap. 9, l. 7 'temporalio' : 'temporalia'; lib. II, cap. 6, l. 14 'turpitudinem' : 'turpitudinum'; ibid., cap. 11, l. 7 'maximus' : 'maximis'; ibid., cap. 17, l. 11 'fierit' : 'fieret'; ibid., cap. 27, l. 22 'inlecebrosa' : 'inlecebrosas'; lib. III, cap. 5, l. 11 'condorditer' : 'concorditer'; ibid., cap. 13, l. 18 'extorquerunt' : 'extorquerent'; ibid., cap. 17, l. 37 'aterni' : 'aeterni'; ibid., l. 102sq. 'quod plebe revocata in eodem magistratu exspiravit' : deleatur; est enim iteratio; ibid., cap. 18, l. 41 'pepetuam' : 'perpetuam'; lib. IV, cap. 31, l. 9 'si' : 'se'; lib. VII, cap. 3, l. 92 'adpetum' (male e DK exscriptum, ubi ultima littera non facile legitur) : 'adpetunt'; lib. VIII, cap. 2, l. 18 'extiti' : 'extitit'; ibid., cap. 22, l. 8 'inuidentia,' : post hoc verbum non intercidendum; ibid., cap. 23, l. 82 'manufactu' : 'manufacta'; lib. IX, cap. 4, l. 2 in verbo Graeco 'd' scriptum : scribendum 'th'; lib. X, cap. 5, l. 40 'itam' : 'item'; ibid., cap. 8, l. 42 'transtitumque' : 'transitumque'; ibid., cap. 12, l. 11 'ae' : 'ea'; lib. XI, cap. 4, l. 13 'ista' : 'iste'; lib. XII, cap. 28, l. 15 'inusitate' : 'inusitata'; lib. XIV, cap. 3, l. 20 'quia' : 'qui'; ibid., cap. 8, l. 10 'trititia' : 'tristitia'; lib. XV, cap. 7, l. 62 'fratrer' : 'frater'; ibid., cap. 12, l. 23 'quod' : 'quos'; ibid., l. 38 'scriptures' : 'scriptores'; ibid., cap. 23, l. 139 'Nos' : 'Non'; lib. XVI, cap. 1, l. 11 'et' : 'ut'; ibid., l. 13 'nin' : 'non'; ibid., cap. 3, l. 99 'sius' : 'suis'; ibid., cap. 12, l. 5 'regine' : 'regione'; ibid., cap. 23, l. 3 'quandam' : 'quendam'; ibid., cap. 38, l. 1 'ub' : 'ut'; ibid., l. 6 'et te' : 'te et'; ibid., l. 56 'latera' : 'altera'; lib. XVII, cap. 2, l. 25 'iudicium' : 'iudicum'; ibid., cap. 11, l. 21 'die' : 'dies'; ibid., cap. 17, l. 10 'ipse' : 'ipsi'; ibid. cap. 18, l. 7 'evigilato' (sic etiam in DK ) : 'evigilatio'; lib. XVIII, cap. 18, l. 47 'uero' : 'uera'; ibid., cap. 35, l. 14 'esse' : 'esset'; ibid., l. 44 'quod' : 'quid'; ibid., cap. 53, l. 24 'euangelia' : 'euangelica'; lib. XIX, cap. 19, l. 24 'quia' : 'quid'; ibid., cap. 23, l. 182 'non' : 'nos'; lib. XX, cap. 5, l.. 17 'condemnabant' : 'condemnabunt'; ibid., cap. 8, l. 116 'nonnullus' : 'nonnullos'; ibid., cap. 14, l. 29 'Libra' : 'Libros'; ibid., cap. 15, l. 3 'corpora,' : post hoc verbum non intercidendum; lib. XXI, cap. 7, l. 55 'uerendo' : 'urendo'; lib. XXII, cap. 8, l. 405 'ex' (sic etiam in DK ) : 'et'; ibid., cap. 24, l. 78 'mirabile.' : post hoc verbum non intercidendum; ibid., cap. 30, l. 78 'liberatiori' : 'liberatori'.
DE RATIONE QUAE EST INTER CODICES Si fieri potuit ut stemma faceremus certum, ubi lucide appareret quosdam codices de aliis descriptos esse et paucos ad textum constituendum restare, Deo gratias ageremus. Sed qui apparatum criticum qui est in CC vel in DK inspexit, hac spe deicitur. Primo aspectu dicas tot interpolationes codicibus inesse, ut de stemmate desperandum videatur. Quantum scio, non est stemma codicum factum nisi quod constituit Dombart in DK , in Praefatione, p. XXXIII. Non semper Dombart inter falsas et bonas lectiones discernit, quod mea quidem opinione fieri oportet, et de solis duobus primis libris agit. Ideo stemma non est magni pretii, sed non mihi persuasum est, ut infra apparebit, nos proficere posse. Est tamen necesse codices quoquo modo conspiciamus, ne quis credat nos lectiones leves proferre, e codicibus sumptas quos eicere iam initio oportuit.
Scimus Augustinum circa quattuordecim annos, ab anno 412 vel 413 usque ad annum 426 vel 427 in libris De civitate Dei componendis versatum esse et partem iam ante totum opus perfectum in manus aliorum pervenisse. Fieri ergo potest ut hic et illic Augustinus ipse textum mutaverit. Sic sunt fortasse variae lectiones quae ad auctorem redeant, quae verae atque bonae considerandae sunt et in hoc vel illo codice praebentur.
Etiam hoc scimus: libri De civitate Dei per saecula maximo studio legebantur, quo fit ut textus in permultis, non minus quam fere quadringentis, codicibus inveniatur. De quo studio apparatus criticus testimonium dicit; permultae lectiones vel eadem manu vel alia manu additae sunt, quae in aliis codicibus in textum irrepserunt, ut additae vel mutatae iam non esse videantur. Communem lectionem nunc hi nunc alii codices praebent, ut primo aspectu interpolatio conspicua sit.
Bona duobus vel pluribus codicibus communis lectio non significat hos codices inter se coniungendos esse. Bona lectio ubicumque inveniri potest. Potest verba auctoris ex codice in codicem exscripta reddere, potest et interpolata et in locum falsae lectionis, quae erat ante, illata esse.
Falsa duobus vel pluribus codicibus communis lectio ostendere potest inter hos codices necessitudinem esse; unum de altero descriptum esse vel ambos aut omnes de uno eodemque codice descriptos, quod fieri potest aut codicibus inter eos intercedentibus aut non intercedentibus. Sed accidere etiam potest ut falsa lectio per interpolationem inter codices transmissa sit qui inter se nulla tali necessitudine coniuncti sint. Est enim falsa lectio saepe, ut scimus, explicatio quaedam, quae textum faciliorem lectu faciat et ideo libenter a librariis et doctis recipiatur. Ergo potest et lectio falsa, sicut bona, ubicumque inveniri. Sed ego quidem praefero a falsis lectonibus proficisci, id est ab eis quas ego falsas considero. Nam non excluditur saltem quod lectiones falsae quasdam rationes inter codices constituendas indicant. Nimis communes errores, ut vocum terminationes mutatas vel confusiones vocum 'quod', 'quia', 'quoniam' etc. vel transpositiones vocabulorum omitto. Praetereo et locos ubi vera lectio mihi nequaquam elucere videatur. Mihi persuasum est lectionem faciliorem semper fere respuendam esse. Explicari enim potest quomodo lectio facilior lectionem difficiliorem eiecerit, sed contrarium, quis indicare possit, quomodo factum sit?
Infra scribo (1), (2), (marg.) ut indicem qua manu vel ubi quid in codice scriptum sit. Ubi usi sunt editores siglis Graecis litteris scriptis, ego dabo nomen nostris litteris scriptum, e. g. Lambda , beta . Sed signo * utor in textu meo continuo tantum, infra autem in enumerationibus codicum ad singulos locos adhibitorum non scribo nisi A, B, etc.
A. Est bona lectio in perpaucis codicibus
Lib. III, cap. 21, l. 56 'alio' Lambda, Dombart e coniectura: 'malo' reliqui codices (deest L).
Lib. X, cap. 29, l. 30 'spiritum' e coniectura Weyman: 'spem' codices, sine dubio ex abbreviatione 'spm'. Praebet autem editio Argentoratensis anni 1468(?) 'spiritus' abbreviatione scriptum, ut videtur e codice nobis ignoto sumptum.
Lib. XI, cap. 32, l. 27 'abhorrentes' V: 'aberrantes', 'oberrantes', 'observantes' reliqui codices.
Lib. XII, cap. 28, l. 25 'homine' V, B: 'primo homine' reliqui codices, quod sine dubio est lectio facilior.
XVI, cap. 2, l. 14 'praecordia' B: 'primordia' reliqui codices, inter quos V.
XXII, cap. 22, l. 44-45 'in quid' R, B (a?): 'inquit' A, r, H, b, e, g, p, 'inquiunt' (? abbreviatione scriptum) D(1), 'in quantum' D(2).
XXII, cap. 29, l. 21 'est' R: 'est obtinebimus' A, G, r, B, D, H, reliqui codices. 'Obtinebimus' est lectio facilior.
Videmus ergo falsas lectiones fere ubivis irrepsisse, quod necesse est per interpolationem factum esse, cum sint codices alii aliis coniuncti. Potest etiam fieri ut nusquam bona lectio in codicibus inveniatur, quod infra, ut opinor, ad locos aliquos ostendetur.
B. Falsae lectiones quae non sunt nisi in veterrimo codice V
Putant docti codicem V , Veronensem XXVIII(26), continentem libros XI-XVI, e quinto saeculo originem ducere. Habemus igitur codicem qui non multum post opus Augustini perfectum conscriptus est. Apparet tandem etiam codici venerandae vetustatis multas mendas inesse, quae alibi non inveniantur. Tabula lectionum reiciendarum longa esset, et ideo exhibeo pauca tantum exempla.
Lib. XIII, cap. 23, l. 84 'vitiataque': 'vitaque' V(1).
Lib. XIV, cap. 23, l. 75 'damnabilem': 'laudabilem' V.
Lib. XV, cap. 20, l. 140 'ad numerum': 'ad nervum' V.
Lib. XVI, cap. 25, l. 10-11 'ad pariendum': 'ad rapiendum' V(1).
Admonemur igitur ne locis singulis veterrimis codicibus nimis confidamus.
C. Lectiones reiciendae quae sunt in codicibus L , C , V et in aliis.
Codices veterrimi sunt:
L , Lugdunensis 606, saec. VI, continens libros I-V
C , Corbeiensis, Paris, Bibl. Nat. 12.124 + Petropolitanus Q. v.
I, No 4, saec. VI, continens libros I-X
V , Veronensis XXVIII(26), saec. V, continens libros XI-XVI.
Ad libros I-XVI habemus igitur codices veterrimos. Lectiones quae in his codicibus evidenter falsae sunt et quae in aliis quoque codicibus reperiuntur sunt et aliae et haec:
Lib. III, cap. 9, l. 17 'vel Pompilio': 'vel populo' L, Lambda, C(1), p, beta.
Lib. III, cap. 17, l. 88 'icti': 'victi' L, Lambda, A, F, r. Praecedit vox 'exercitu', cuius ultima littera errorem ut videtur creavit.
Lib. III, cap. 21, l. 56. Vide supra.
Lib. V, cap. 18, l. 73 'si': om. L, Lambda, C, A, F, r, e, 'qui' B.
Lib. VI, cap. 10, l. 2 post 'theologian' add. 'tam diligenter exponendo' falso e l. 120 sumptum C, A, r, d, p.
Lib. X, cap. 29, l. 30. Vide supra.
Lib. XIII, cap. 24, l. 125 'si': om. V, G, B.
Lib. XV, cap. 8, l. 3 'non' G, B, H, a, b: om. V, R, A, F, e, p.
Lib. XVI, cap. 2, l. 14. Vide supra.
Parva vocabula quae e textu exciderunt fortasse nobis neglegenda sunt. Sed et mendae maioris momenti sunt quae et in veterrimis codicibus exstant et postea hic et illic in codicibus inveniuntur. Quod non dicere vult interpolationes iam in veterrimis inveniri, sed significat eas in posteriores irrepsisse.
D. Falsae lectiones quae sunt in codicibus A och B
Expedit codices duos inspicere, qui et posteriores sunt illis C , L , V et integrum textum continent. Sic ad conspectum quodammodo perveniri potest quid postea textui acciderit. Elegi duos codices fere veterrimos qui totum opus habent, id est A , codicem Monacensem 3831, saec. IX, et B , codicem Bernensem 12-13, saec. XI. Est unus codex qui vetustior B videtur esse et qui habet integrum textum, scilicet Monacensis Lat. 13.024, saec. X, qui in CC vocatur r , in DK autem gamma . Cum autem doceat Dombart in DK , in Praefatione, p. VIIIsq. r cum A admodum arte cohaerere, mihi videtur rei de qua agitur non multum tribuere. Est infra tabula longior lectionum respuendarum sed spero longitudinem tolerandam fore, qua elucebit codices, quod ad errores attinet, variis modis affectos esse et ordinem inter eos componi non posse.
Lib. III, cap.17, l. 64 'diis inutilibus': 'd. i. inane remedium' A(1), K(2), F, B, beta(marg.), a, e. 'Inane remedium' est explicatio, quae in textum illata est. Est in codicibus quibusdam 'sine remedio'.
Lib. III, cap. 17, l. 88. Vide supra.
Lib. IV, cap. 24, l. 13 'ridebant': 'videbant' Lambda, C, A, F, r, e.
Lib. V, cap. 18, l. 73. Vide supra.
Lib. VI, cap. 10, l. 2. Vide supra.
Lib. VII, cap. 21, l. 2sq. 'primatum vinum tenet': 'privatam vim t.' A, q(1).
Lib. X, cap. 10, l. 4 'adiurari': 'adiuvari' B, e, p.
Lib. XI, cap. 25, l. 14 'indagandae' V, B, a, b, e(1): 'inveniendae' A, F, r, G, e(2), l, p, t. 'Inveniendae' est lectio facilior.
Lib. XI, cap. 32, l. 27 'abhorrentes' V: 'aberrantes' A, r(2), B, a, e, 'oberrantes' r(1), l, p, 'observantes' t.
Lib. XI, cap. 33, l. 43 'abhorruimus' V, A, r, G, a, b, e, p, t, 'oberravimus' l, 'aberravimus' B.
Lib. XIII, cap. 24, l. 125. Vide supra.
Lib. XV, cap. 8, l. 3 'non' G, B, H, a, b: 'non' om. V, R, A, F, e, p.
Lib. XVII, cap. 5, l. 12 'omnis': 'nominis' R, A, F, G, B, H, a, b, e, g, p.
Lib. XVII, cap. 5, l. 31-32 'quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam': 'q. enim sit ('sit' in ras. b) de a. t. S. non de tribu Levi' A, b.
Lib. XIX, cap. 3, l. 10 'aliquo modo': 'aliquando' B(1), H.
Lib. XX, cap. 7, l. 68 'plana': 'plena' A, b, E(v). E(v) est codex saec. VII Eugippii excerptorum. Est igitur error veterrimus.
Lib. XXI, cap. 3, l. 30 'nolentem': 'dolentem' A, e.
Lib. XXI, cap. 3, l. 31 'nolentem': 'dolentem' A, e.
Lib. XXII, cap. 20, l. 9 'concretione': 'congregatione' A, b, E(t). E(t) est codex saec. IX Eugippii excerptorum.
Lib. XXII, cap. 22, l. 44-45. Vide supra.
Lib. XXII, cap. 29, l. 21. Vide supra.
Lib. XXII, cap. 29, l. 127 'nodo': 'modo' R, A, H, a, b.
Falsae lectiones quae sunt in A saepe etiam in F , r , e inveniuntur, sed sunt in multis aliis codicibus aliae alibi. Errores qui sunt in B nonnumquam etiam in e exstant, sed et in aliis codicibus. Luce clarius est lectiones permultas interpolatas esse, quod minime mirum nobis videtur esse.
CONCLUSIO DE CODICIBUS QUAEDAM Conclusio, si conclusio vocari potest, est codices inter se maxime interpolatos esse et stemma sine maximo labore fieri non posse. Nam si ad multos locos singulos inveniri possit quomodo bonae et malae lectiones in textum receptae sint et quomodo vel singulae lectiones vel multae simul catervatim inter codices translatae sint, potest fieri ut clarius eveniat qua ratione inter se codices coniuncti sint. Si quis tantum laborem suscipere velit, suscipiat, ad textum vero meliorem faciendum parum contribuet. Hoc potius ponamus: ad textum constituendum habemus permultas lectiones, et meliores et peiores; potest et fieri ut vera et bona lectio nusquam inveniatur; lectio potest codice e codice exscripto servata esse ex ore vel stilo Augustini, sed potest et per interpolationem in textum venisse; si per interpolationem irrepsit, potest nihilominus vera esse; bonam igitur lectionem adprehendamus ubi est, nullam a priori reicientes. Sed nonne periculum est ne bona lectio coniectura sit vel lectio facilior? Est. Sed si ad sententiam Augustini pervenire volumus, singulis locis lectiones consideremus. Sic, et nullo alio modo, fieri potest ut progrediamur.
Nunc ad textum properemus, ubi est labor noster.
LOCI Lib. I, cap. 34, l. 7. 'Mirandum in honorem Christi processit exemplum.' 'Praecessit' praebent codex e saec. X et editiones duae, una saeculi quinti decimi, altera noni decimi. Ex editoribus nostri temporis plerique scripserunt 'processit', interpretes autem verterunt 'praecessit'. Honoranda exceptio est, quantum scio, editio et versio Italiana Costae. Praenuntiat et praecessit asylum Romuli et Remi asylum quod Roma evicta constituerunt Gothi Christianis. Quae cum ita sint, quin scribimus 'praecessit'?
Lib. II, cap. 11, l. 18sqq. 'Quid enim causae reperire possent, cur sacerdotes honorarent ... et scaenicos probrosos haberent, per quos illam voluptatem sive honorem diis exhiberi petentibus et, nisi fieret, irascentibus eorum admonitione didicerant (sc. Graeci)?' 'Sive honorem dis (diis)' codices paene omnes, 'diis sibi vel honorem' codex A et editiones priores Bernardi Dombart et aliae quaedam, 'diis sibi vel honorem' corrector codicis A .
Mihi quidem non liquet quomodo 'didicerant' ceteris vocibus congruat, neque si lectionem quam supra secundum CC et DK exhibui praefers, neque si opinioni quam habebat olim Dombart adsentiris. Velim conferas hos locos:
Lib. I, cap. 32, l. 9sq. 'Dii ... ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant'
Lib. II, cap. 13, l. 4sq. '(ipsi dii ludos scaenicos) Romanis moribus invexerunt et suis honoribus dicari exhiberique iusserunt'
Ibidem l. 31 'Dii eas (sc. theatricas artes) sibi exhiberi petierunt'
Ibidem, cap. 14, l. 16sqq. 'Nec tantum haec agi voluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi', ubi 'haec' et antea 'talia' se ad ludos referunt.
Ibidem, cap. 25, l. 27sqq. 'maligni spiritus etiam ludos ... scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt'
Ibidem, cap. 26, l. 2sqq. 'opprobria numinum et crimina ... ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et statutis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint'
Lib. VI, cap. 9, l. 92sq. 'Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis compulerunt, ut immunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent'
Satis apparet deos ipsos imperasse ut ludi sibi dicarentur et exhiberentur. 'Sibi exhiberi' necesse est scribamus. Locis nonnullis comparatis mihi persuasum est sub 'didicerant' latere vocem 'dicare', quam saepius supra invenis. Scribamus igitur: 'per quos illam voluptatem sibi honorem diis exhiberi petentibus et nisi fieret irascentibus eorum admonitione dicaverant'. Si 'voluptatem dicare' mire dictum videtur, confer, sis, supra 'immunditiam dicare'. 'Dicabant' melius cum voce paulo ante posita 'offerebant' congruit, sed si 'dicabant' legimus, minus bene corruptela explicatur. Etiam 'dedicare' in mentem venit, sed quod sciam et in hoc Augustini opere et alicubi dicitur de simulacris, aris, aedibus dedicandis, numquam autem de ludis, cum, ut supra satis et nimis apparet, voce 'dicare' saepissime de ludis utatur auctor noster.
Lib. II, cap. 21, l. 53sqq. Sic construendum est: 'ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rem publicam ..., cum bene ac iuste geritur sive ab uno rege sive a paucis optimatibus sive ab universo populo; cum vero iniustus est rex ... aut iniusti optimates ... aut iniustus ipse populus ..., non iam vitiosam ... sed ... omnino nullam esse rem publicam'. Verba 'non iam vitiosam ... esse' e verbis 'ex illis suis definitionibus colligit' pendent, quod non nisi difficulter interpunctione exprimitur et versionibus redditur. Nota chiasmum: 'tunc esse rem publicam, cum ...; cum vero ..., omnino nullam esse rem publicam'.
Lib. II, cap. 25, l. 30sqq. '(ubi) et quisquis eos fecisse (id est: deos flagitia) crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur.' 'Illos ... talia' sic praebent codices, sed locus variis modis emendatus est, 'talia' omisso, 'velle' adiecto, 'sibi' in 'ibi' et 'illos' in 'illis' mutatis. Si tamen 'cernere' pro 'cerneret' scribimus, multo melius textus se habebit. Sic fere intellegere oportet: sed tamen (crederet) deos libentissime cernere talia sibi exhiberi. 'Sibi exhiberi' saepe dicit auctor, sicut supra (ad lib. II, cap. 11, l. 18sqq.) ostendimus. Quod ad levissimam mutationem pertinet, confer, sis, quod ad lib. VII, cap. 34, l. 25 adhibeo.
Lib. III, cap. 5, l. 7 'interim modo'. 'Modo' omittendum videtur esse, non quo dici non possit sed quia in codicibus veterrimis non est. 'Interim' idem fere est ac 'modo' vel 'nunc' vel 'hic', ut multis locis apparet, sicut lib. I, cap. 15, l. 48sq.: 'Quam ob rem nondum interim disputo, qualis in Regulo virtus fuerit'; lib. II, cap. 22, l. 40: '(de his malis) nondum interim disputo'; lib. VII, cap. 24, l. 32sqq.: 'Si ergo una dea est, quae quidem consulta veritate nec ipsa est, interim quid itur in multas?', id est: quare nunc vult Varro deam Tellurem non unam sed multas esse? Velim conferas et Ioh. Tract. XXXV, cap. 4, l. 5sq.: 'Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras (id est: ab auribus mentibusque Iudaeorum)' etc.; ibid. XLVII, cap. 8, l. 3: 'Ut alia peccata interim taceam'. Potest etiam 'interim nunc', 'interim modo', 'modo interim' dici, ut est Ioh. Tract. XII, cap. 11, l. 34sq.: 'Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur'; XXII, cap. 6, l. 10 'Modo interim fac transitum vitae', id est transitum a morte infidelitatis ad vitam fidei, qui nunc, in hac vita, faciendus est; XLV, cap. 13, l. 1sq.: 'Adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc videtur ita posse dissolvi'.
Lib. IV, cap. 4, l. 2sqq. 'Manus et ipsa (id est: latrocinia) hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis astringitur, placiti lege praeda dividitur.' Legas velim 'placito legis' pro 'placiti lege'. Sic servamus verba inter se congruentia 'imperio principis', 'pacto societatis', 'placito legis'. 'Pactum' et 'placitum' saepe coniungi e catalogo verborum Augustini apparet, ut est in lib. XVI, cap. 37, l. 1sqq.: 'Primatus maioris (id est: Esau) transfunditur in minorem ex pacto et placito inter illos'.
Lib. IV, cap. 23, l. 29sqq. 'An forte iuste est indignata Felicitas, quod ... tam sero ... invitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cluacina et Pavor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium?' Pro 'numina' habent codices aliquot 'nomina', inter quos non sunt veterrimi L et C .
A voce 'numina' proficiscamur. Quid sit 'non numina colendorum', quaero. Interpretes omnes 'numina' praeferunt sed interpretatione differunt. Dalsgaard Larsen et Costa vertunt eodem modo quo editio Loebiana, quae praebet: 'not so much deifications of the worshipful', Thimme autem ut Bardy, qui dicit: '(autres divinites), qui loin de meriter des adorations'. Si 'numina' legimus, non possumus ut mihi videtur quin fortiter 'colenda' scribamus et sicut Bardy et Thimme vertamus, etsi hoc modo 'colendorum' et 'colentium' non sicut ante conveniunt. 'Numina colenda' est lib. VIII, cap. 19. l. 4. Nostro loco agitur de dea Fortuna colenda cum aliis numinibus re vera non colendis. Ideo mihi videtur 'numina colenda' praeferendum esse.
Sed et 'nomina colendorum' defendi potest. 'Nomina' praeferendum eo ipso quod post tot 'numina' librarius etiam hoc loco, sed perperam, 'numina' scripserit. Utcumque res se habet, 'numina colendorum', parum considerate e codicibus veterrimis sumptum, evitandum est.
Lib. V, cap. 9, l. 150sqq. 'Quod vero negat (id est: Cicero) ordinem omnium causarum esse certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum quam Stoici detestamur.' Velim legas 'Stoicos'. Ita fere Augustinus disputat: Stoici constituunt siderea fata, sed ea fata a Iove summo deo pendere putant, confer cap. 8, l. 33sqq.: 'Iovem ... quem summum deum putant, a quo conexionem dicunt pendere fatorum.' Inde dicit Augustinus ipse (cap. 9, l. 11sqq.): 'Multo sunt autem tolerabiliores, qui (id est: Stoici) vel siderea fata constituunt, quam iste (id est: Cicero) qui tollit praescientiam (id est: Dei) futurorum.' In Stoicis displicet Augustino quod vocabulo 'fatum' male utuntur, in Cicerone quod Dei praescientiam futurorum tollit quo facto et summa potestas Dei vindicari non potest (vide, sis, l. 2sqq.; locos supra laudatos; l. 28sq.). Utrum autem Cicero Stoicis displiceat necne, nihil est ad rem. Nam quaestio est quid Augustino et Christianis putandum sit de Stoicis, quid de Cicerone, sed minime quid Stoici de Cicerone cogitent.
Lib. VI, cap. 5, l. 44sqq. 'Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id est fabulosum atque naturale, discernamus ab hoc civili, de quo nunc agitur, unde illa et ipse (id est: Varro) discrevit, iamque ipsum civile videamus qualiter explicet. Video quidem, cur debeat discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum est. Naturale autem a civili velle discernere quid est aliud quam etiam ipsum civile fateri esse mendosum? Si enim illud naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem hoc quod civile dicitur naturale non est, quid habet meriti, ut admittatur?'
Quid sibi vult 'illud', quod est post 'Si enim'? Haec est tota quaestio. Alii aliter vertunt, incerti quid 'excludatur'. Mihi quidem persuasum est 'illud' esse genus fabulosum. Oppositum est 'hoc quod civile dicitur'.
Loquitur Augustinus de tribus generibus theologiae quae Varro dixerat esse, fabulosum, naturale, civile (cap. 5, initio). Fabulosum est quo utuntur poetae, quod genus quantum oderit auctor noster bene scimus et e loco supra commemorato elucet. Naturale genus de natura deorum disputat (l. 23sqq.), civile quaerit quos in urbibus deos nosse et colere debeant cives (l. 56sqq.). Sunt qui putent civile genus plus valere quam fabulosum et sacra sacerdotum plus dignitatis habere quam ludos scaenicos fabulosos. Sunt autem, ut putat Augustinus, et dei civiles falsi et immundi. Sunt igitur dua genera inania et turpia, sed aliter se habet genus naturale, in quo versantur philosophi. Quamquam enim dissident et falluntur (l. 29sqq.), est tamen hoc genus ut ita dicam vera theologia, quae de rebus dignis agit quae a veris philosophis et amatoribus sapientiae (lib. VIII, cap. 1) exponantur. Est theologia de natura a Deo creata et de causis rerum, ut explicat Augustinus et alibi et lib. VII, cap. 30. Inter naturam et Deum apud Augustinus nulla oppositio, cum Deus creator mundi sit, quem fecit secundum suam voluntatem. Agit igitur genus naturale de summis rebus.
Sunt, ait Augustinus, qui excludere velint et genus fabulosum et genus naturale ut videant quid de genere civili dicendum sit. Potest autem genus naturale non excludi, quia quodammodo honore et dignitate suos cultores afficit et si a genere civili discernitur, genus civile iam nihil valet sed est mendosum et generi fabuloso simile. Et certe 'illud' non potest se ad genus naturale referre; quis enim diceret 'si genus naturale naturale est'? Estne 'illud' genus civile? Sed non de genere civili excludendo vel ab aliis duobus discernendo agitur, sed de duobus aliis excludendis, ut genus civile bene adtendamus. Restat igitur genus fabulosum, ad quod 'illud' pertinet, sicut saepe hoc pronomen se ad remotiora refert. Si igitur 'illud' supra laudatum genus fabulosum naturale est, id est si quid boni habet, amovendum non est (quod est absurdum; scimus enim quam sit mendosum). Si autem hoc civile genus de quo agitur non est naturale, nihil habet meriti ut admittatur, sed est inane et minime dignum cui studium demus.
Iam eam sententiam quae est 'Naturale ... mendosum?' explicatam habemus: si naturale, id est quodammodo bonum, genus a genere civili discernis, nihil boni in genere civili manet sed apparet quam sit immundum et inane.
Ibid., cap. 7, l. 8sq. 'Quid enim aliud ostendunt illa simulacra formae aetates sexus habitus deorum?' Confer, sis, cap. 8, l. 52sqq.: 'quos sua simulacra et sacra convincunt diis fabulosis apertissime reprobatis esse simillimos formis aetatibus sexu habitu' etc. 'Quos' se refert ad deos civili ritu cultos, qui non minus turpes sunt quam dii fabulosi. Simulacra deorum civilium sunt simulacra formae, aetatis, sexus, habitus deorum. Lege igitur, quaeso, 'aetatis' pro 'aetates'.
Lib. VII, cap. 34, l. 25 'auderet'. Si sententiam admodum longam et spinosam usque ad ultimum verbum 'auderet' percurris, nonne tibi videtur 'audere' legendum esse? Quod ab 'admonere' multo ante (l. 18) dicto pendet: admonere sufficiat Numam quidem ad daemonum pervenisse secreta et ea conscripsisse, non autem quemquam de his rebus docere neque audere delendo scripta perdere. Confer, sis, quod supra ad lib. II, cap. 25, l. 30sqq. dicitur.
Lib. VIII, cap. 16, l. 13sqq.' Animalia quippe esse dicit (id est: Apuleius) et deos, suaque cuique elementa distribuens in terrestribus animalibus nos posuit ..., in aquatilibus pisces ..., in aetheriis deos.' 'Suaque' est emendatio Hoffmanni; codices plurimi praebent 'quae sua' vel 'que sua', pauci 'quia sua' vel 'qui sua'; 'elementa' habent omnes praeter codices K et B , qui 'elemento' praebent.
Quaeritur quid cui distribuerit Apuleius. Videtur animalia distribuisse elementis suis et inter alia animalia huc illuc distributa et homines et deos posuisse. Videtur mihi potius legendum esse 'quae sua cuique elemento distribuens'. 'Quae sua' optime intellegitur et fere ubique legitur, 'elemento' est in codicibus duobus, ubi forsitan e coniectura quidem scriptum est, sed levissima. Coniectura Hoffmanni opus non est.
Lib. X, cap. 32, l. 98sqq. 'Haec est igitur universalis animae liberandae via, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente ... et tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significaverunt et eloquiis quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt' etc. Huic loco comparanda sunt quae continuo sequuntur: 'praesens autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam testamenti novi gratiam revelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus' etc.
Ergo: sancti angeli et prophetae Veteris Testamenti Dei gratiam reperientes (pro 'reperientibus' legendum) in paucis ubi fieri potuit hominibus mystice viam animae liberandae significaverunt et praedixerunt; Jesus Christus autem et apostoli Testamenti Novi gratiam revelantes apertius locuti sunt. Quibus addi potest: et non paucis iisdemque Hebraeis locuti sunt, sed universis gentibus; vide exempli gratia l. 89sq.: 'Via ergo ista non est unius gentis, sed universarum gentium'. Ut saepissime, Vetus Testamentum mystice praedicit quod postea in Novo Testamento fiet. Lege igitur, ut iam dixi, 'reperientes' pro 'reperientibus'. Verbo 'revelantes' convenit, sed post 'hominibus' corruptum est.
Lib. XI, cap. 6, l. 3sqq. 'quis non videat, quod tempora non fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud atque aliud, quae simul esse non possunt, cedit atque succedit, in brevioribus vel productioribus morarum intervallis tempus sequeretur?'
Non video quid de illis genetivis 'motionis et mutationis' faciamus. Proba, sis, 'mutationes et motiones'! Creaturae motiones et mutationes tempus sequitur. Conferas velim l. 11sq.: 'creaturam, cuius motibus tempora currerent' et l. 20: 'creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur (id est: praeteritum, si quid est praeteriti temporis ante creaturam, quod Augustinus negat.)'. Omittenda est interpunctio post 'succedit', aut etiam ante 'cum aliud' interpungendum. Quod accidit, quod cedit et succedit, breviora vel longiora intervalla temporis detinet, sed tempus aequis passibus progreditur. Post 'cuius' invaserunt genetivi 'motionis' et 'mutationis'.
Ibid., cap. 25, l. 39sqq. 'Si ergo natura nostra esset a nobis, profecto et nostram nos genuissemus sapientiam nec eam doctrina, id est aliunde discendo, percipere curaremus'. 'Profecta' pro 'profecto' olim proposuit Dombart, collato paulo infra: 'noster amor a nobis profectus et ad nos relatus et ad beate vivendum sufficeret' etc. Miror quod hanc emendationem optimam non receperunt posteriores, excepto fortasse Dalsgaard Larsen, qui hoc loco libere vertit.
Ibid., cap. 28, ll. 33 et 35. Nonne 'ipsae' et 'factae'? Verba se ad 'rebus' referunt. Sed 'in his rebus, quae infra nos sunt' fere idem est ac 'in his, quae ...', et sic potest fieri ut 'ipsa' et 'facta' potius ad sensum, ut dicitur, dicta sint.
Ibid., cap. 33, l. 33sqq. 'nos ergo has duas societates angelicas inter se dispares atque contrarias, unam et natura bonam et voluntate rectam, aliam vero natura bonam, sed voluntate perversam, aliis manifestioribus divinarum scripturarum testimoniis declaratas quod etiam in hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque vocabulis significatas existimavimus, etiamsi aliud hoc loco sensit forte qui scripsit (id est: qui scripsit Genesin )' etc.
Vocem 'quod' ad compositionem verborum accommodare non possum. Videamus quid dicere velit auctor. Quid 'existimavit' Augustinus? Existimavit etiam hoc loco, id est etiam in Genesi , duas societates vel civitates lucis tenebrarumque vocibus significatas esse. Prorsus autem certum non erat, sed potuit fieri ut alia lux isto loco intellegenda sit (confer, sis, l. 14sq.), et erant qui dissentirent, ut hoc capite aperte indicat Augustinus. Inter eos qui aliter sentiebant erat forte et auctor ipse libri Geneseos , ut e verbis supra allatis apparet. Nam luce clarius est auctorem non omnia occulta Dei novisse. Certe existimavit Augustinus, vel potius ei plane persuasum erat, has societates aliis manifestioribus testimoniis declaratas esse, ubi omnino nullum dubium erat quin ad illas Sacra Scriptura spectaret. Mihi videtur aut 'quod' omittendum aut 'quam' pro 'quod' legendum esse. Si 'quam' legis, vox 'etiam' parum logice posita est sed toleranda: manifestius alibi, sed etiam hic manifeste. Ego quidem 'quam' praefero, quae vox facile in 'quod' corrumpitur.
Postea e verbo 'etiamsi' incipit alia sententia, quae est de alia re et maiore distinctione indicari oportet. Agitur de interpretatione quae, etsi voluntatem auctoris non reddat, tamen a fide non abhorret. Talis interpretatio secundum Augustinum inutilis non est, quia sub verbis auctoris alium quoque sensum Deus occultare potest. Quod etiam evidentius posuit Augustinus in De doctrina christiana , lib. III, cap. 27: lectorem conari debere voluntatem auctoris invenire; si autem ad aliam sententiam, quae fidei rectae non refragatur et testimonium habet ab alio loco divinorum eloquiorum, nihil periculi esse; ipsum auctorem forsitan etiam hanc aliam sententiam vidisse et certe Dei spiritum eam occursuram lectori praevidisse, immo ut occurreret providisse. Docet etiam nihil fere in scripturis sanctis obscure proferri quod non planissime dictum alibi reperiatur (ibidem, lib. II, cap. 6, l. 40sqq.).
Lib. XII, cap. 4, l. 20sqq. 'Quamquam et vitia rerum terrenarum non voluntaria neque poenalia naturas ipsas, quarum nulla omnino est, cuius non sit auctor et conditor Deus, si prudenter adtendamus, eadem ratione commendant, quia et in eis hoc nobis per vitium tolli displicet, quod in natura placet' etc.
Opinio Augustini ut in hoc capite manifestatur haec est: Quod in natura placet, per vitium tolli displicet. Verbi gratia lux quae est in natura placet, luce autem per vitium privari certe displicet.
'Eadem ratione' non habet ad quod se referat. 'Eadem' ac quid? Mea quidem opinione legendum est 'qua' pro 'quia'. Tanto magis placent res bonae naturales, quanto magis displicet eas per vitium tolli.
Ibid., cap. 20, l. 1sqq. 'Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum' etc. Dixerat ante auctor in creatione mundi et omnium omnino rerum nec inordinate nec improvise sed aeterna praescientia egisse Deum. Lege, sis, 'ut' pro 'et' collato l. 5: 'an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur' etc. 'Ita' se ad 'ut' quod post reperitur refert, non ad creationem per Deum ordinate et divina praescientia factam, de qua ante locutus est Augustinus. Nam 'utrum', l. 1, et 'an', l. 5, est optio inter duas opiniones, secundum quas ambas saecula saeculorum ordinate et Deo providente procurrunt. Utra opinio vera sit, in medio relinquit: vide, sis, l. 22sqq.
Ibid., cap. 28, l. 7sqq. 'Neque commodius contra vitium discordiae vel cavendum ne existeret, vel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare voluit unum, ... , ut hac admonitione etiam in multis concors unitas servaretur.' Legas velim 'recordatione' pro 'recordationem'.
Lib. XIII, cap. 18, l. 24sqq. Interpunctione male facta melius vertunt interpretes quam intercidunt. Sic distinguas velim: 'Nam cum terrenorum corporum ..., membra tamen ... , cum ...; et cum aliis ..., ipse tamen ... , cum ...; tantum valet ...'. Praemittuntur duae sententiae similem in modum verbis 'cum, tamen, cum' compositae, sequitur conclusio: 'tantum valet ...'.
Ibidem, cap. 20, l. 34sqq. 'Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem vitae' etc. Praebet 'agebatur' et codex V veterrimus saeculi quinti et alii venerandae aetatis. 'Alebantur' est in B et in aliis. Interpretes et editores quos inspexi scribunt quidem 'agebatur', si textum Latinum exhibent, vertunt autem omnes perinde ac si legant 'alebantur'. Mihi omnino non apparet quomodo 'agebatur' intellegi possit. Agitur de primis hominibus in paradiso, qui de omnibus aliis lignis alebantur ne esurirent, de ligno autem vitae gustabant ne morerentur. Sequitur: 'tamquam cetera (id est: ligna) essent alimento, illud (id est: lignum vitae) sacramento'. De alimentis agitur et cap. 22 initio et cap. 23, l. 12sqq. Lege igitur, sis, 'alebatur', non cum codicibus B et aliis 'alebantur'. Praecedit enim 'peccabatur', sequitur 'gustabatur'. 'Peccabatur' etc. scilicet a primis hominibus.
Lib. XIV, cap. 23, l. 69sqq. Veniam petit Augustinus a lectore. Agitur enim de generatione prolis, de qua disputare verecundia resistit. Sic loquitur: 'in quibus mihi facillime pudicus et religiosus lector vel auditor ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum, sed de sensu expertarum argumentantem.' 'Non ... argumentantem' est locus satis difficilis. Vertit Bardy ac si legat 'argumentans': 'quand je refute l'infidelite en puisant mes raisons non pas en des croyances sans fondement, mais dans l'experience sensible'. Et Dalsgaard Larsen mihi videtur locum non recte intellegere. Versio eius est potius: 'donec infidelitatem refellam, non pro fide rerum inexpertarum, sed pro sensu expertarum argumentantem'. Editio autem Loebiana ad verbum et bene interpretatur: 'as long as I refute the scepticisme which relies for argument not on the faith in things unexperienced, but on the perception of things experienced'. Similem in modum sed liberius Thimme.
Sed quid dicere velit Augustinus fortasse neque e verbis Latinis neque e verbis Anglicis satis evidenter apparet. Non est fides habenda rebus expertis potius quam inexpertis? Quidnam significant 'infidelitas', 'res inexpertae', 'res expertae'?
Augustinus ostendere vult homines in paradiso procreare potuisse, sed sine libidine; post enim peccatum ortam esse libidinem. Infideles hoc non credunt fieri potuisse. Confer, sis, cap. 21, l. 1sqq.: 'Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, impleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram .' In De trinitate , lib. XIII, cap. 18, l. 19sqq. ostendit Augustinus aut nullam aut non talem concupiscentiam qualis nunc est in paradiso fuisse. Infideles autem, cur credunt procreationem sine libidine fieri non potuisse? Quia a rebus proficiscuntur, quas experti sunt et senserunt. Velim adhibeas cap. 21, l. 12sqq.: 'Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, ..., non potuisse gigni filios opinantur'. Sed e contrario Augustinus fideles vult 'credere ut intellegant'. Laudat saepe Isaiam 7, 9, ut sunt verba prophetae in LXX: 'Nisi credideritis, non intellegetis'. Sic exempli gratia Ioh. Tract. XXVII, cap. 7, XXIX, cap. 6, XLV, cap. 7, De trinitate , lib. XV, cap. 6, l. 28sqq., De doctrina Christiana , lib. II, cap. 12, l. 19sqq. et multis aliis locis. Fides igitur habenda est rebus inexpertis, id est credere oportet procreationem sine libidine fieri posse, quamvis in vita corporali hoc nemo expertus sit. De his rebus disputans profert Augustinus multa argumenta cur primi homines caste et sine libidine procreare potuissent, nisi iam ante procreationem e paradiso expulsi essent. Confer etiam, sis, cap. 26, l. 22sq.: 'Neque enim quia experientia probari non potest, ideo credendum non est'.
Lib. XV, cap. 6, l. 41sq. 'homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit.' Kukula in Wiener Studien 25 (1903), p. 315 putavit 'homo sine ullo peccato' delendum esse, eo quod in aeternum non homo sed Deus regnaturus esset. Recte hoc non acceperunt editores. Nam quis est quin sciat fideles cum Deo in aeternum regnaturos, ut est in hoc libro, cap. 1, l. 18sq. et l. 59sqq. et in De doctrina christiana , lib. III, cap. 34, l. 85sqq.: 'Ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo'? Confer etiam, sis, II Tim. 2, 11-12: 'Nam si commortui sumus, et convivemus: si sustinebimus, et conregnabimus'.
Ibidem, cap. 8, l. 84sq. 'et alias natas (id est: gentes) ex semine ipsius Abrahae non per Sarram coniugem procreato.' 'Procreato', '-tos', '-tus', '-tas', '-tae' codices. Bene hic locus ostendit quantula fides, ubi de terminationibus agitur, codicibus habenda sit. Est in opere quod tractamus 'filios, populum, gentem, prolem procreare', sed nusquam in toto corpore operum Augustini 'semen procreare' inveniri videtur. Legendum itaque 'procreatas', scilicet 'gentes'.
Ibid., cap. 12, l. 19sqq. 'Propter quinque dies enim reliquos (id est: super triginta sexaginta dies anni lunaris), quibus solaris annus impletur, et diei quandrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum vocant, unus dies adicitur, addebantur a veteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quos dies Romani intercalares vocabant.' CC falso praebet 'quod dies', sed confer DK , ubi est ut oportet 'quos dies'.
Sunt alii tres loci, ubi invenitur vox 'bissextus': De Genesi ad litteram , lib. II, cap. 14 ( CSEL , vol. 28:1, p. 55, l. 17sqq.): 'quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum vocant, ut ad eundem circuitum redeatur'.
Epistula , LV, cap. VII 13 ( CSEL , vol. 34:2, p. 184, l. 7), ubi loquitur homo superstitiosus: 'non plantem hoc anno vineam, quia bissextus est'.
De trinitate , lib. IV, cap. 4, l. 57sqq.: 'quattuor enim quadrantes faciunt unum diem quem necesse est intercalari excurso quadriennio quod bissextum vocant'.
Sed Augustinus optime Latine sciebat, et ideo credo equidem nos legere debere in De civitate Dei 'eo anno quem bissextum vocant' et in De Genesi ad litteram 'unum diem, quem Romani bissextum vocant'. Nemo est quin sciat 'qui', 'quo', 'qua', 'quod', 'quia' etc. in codicibus saepissime confundi.
Quid mirum, si Augustinus et 'annum bissextum' et 'diem bissextum' dixerit? Sic et annus et dies indicantur qui ab aliis annis et diebus differunt. Num et quadrennium 'bissextum' vocari potest, ut est in De trinitate ? Non mihi videtur. Est enim omne quadrennium bissextum, quia omni quadrennio diem intercalarem vel bissextum addere necesse est. Legendum est in De trinitate sicut his aliis locis: 'unum diem ... quem bissextum vocant'.
Quaeritur utrum 'ut occurreret numerus annorum, quos dies' etc. bene se habeat. De numero enim dierum, minime de numero annorum agitur. Haesitans propono 'ut occurreret numerus (id est: numerus dierum) anno' etc. Accidit ut 'occurrere' cum dativo eundem fere sensum habeat ac 'alicui rei convenire'. Exempla quae in Augustino inveni sunt hoc libro, cap. 10, l. 28: 'et in utrisque (id est: et in codicibus nostris et in codicibus Hebraeis) sibi summa universi numeri (id est: summa universi numeri annorum Methusalae) occurrit' et in opere quod inscribitur Quaestionum in Heptateuchum libri septem , libro secundo, in Quaestionibus Exodi, quaest.177, cap. 14, l. 3359sqq. ( CC 33): 'eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque velorum occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex velorum'. Sunt in Thesauro Linguae Latinae alia exempla vocis 'occurrere', ubi sensum 'conveniendi' vel 'congruendi' habet.
Ibidem, cap. 27, l. 102sqq. 'Non autem ad praefigurandam ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit contentiosus, nemo permittitur opinari.' A 'Non' incipit, si non capitulum, pars saltem nova sermonis et est igitur ante 'Non' fortius distinguendum, eodem modo ac ante l. 15 'Qui vero'. Videbimus Augustinum hic ut fere semper nihil oblivisci sed quod instituerit absolvere.
Redeamus ad initium capitis: 'Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse conscripta (id est: quae de arca Noe Sacra Scriptura narrat), aut tantummodo rerum gestarum veritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse verborum figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad prophetiam ecclesiae pertinere.' Impugnat hic Augustinus quattuor errores: 1. eorum qui dicunt inaniter et sine causa haec esse conscripta; 2. eorum qui credunt hic res gestas narrari sine significationibus allegoricis; 3. eorum qui credunt quae hic narrantur re vera gesta non esse sed tantummodo allegorice dicta; 4. eorum qui credunt haec ecclesiam non praefigurare. Errores primum et secundum statim breviter adgreditur; vide paulo infra l. 6: 'Quis enim ...' et l. 9: 'aut solas res gestas ...'. Sequitur error tertius, l. 15: 'Qui vero ...', qui longe lateque tractatur. Restat error quartus, de quo non nisi versus finem capitis agit, l. 102: 'Non autem ...'. Totam rem paucis verbis postea complectitur, et errores exhibens et errori unicuique veram explicationem opponens, l. 109sqq.: 'Quae cum ita sint, nec inaniter ista esse conscripta putare quisquam vel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significativa non facta, nec aliena esse ab ecclesia significanda probabiliter dici potest; sed magis credendum est et sapienter esse memoriae litterisque mandata (ad errorem primum), et gesta esse, et significare aliquid (ad errores tertium et secundum), et ipsum aliquid ad praefigurandam ecclesiam pertinere (ad errorem quartum)'. Mihi videtur haec conclusio maiore incisione, ante 'Quae cum ita sint' posita, discernenda esse.
Supra ante primum 'nec' est in plerisque codicum 'si' (l. 110 'si nec inaniter'), quod delent editores excepto Hoffmann, qui cum uno codice 'sic' scribit. Cum Hoffmann traditum leviter mutemus et 'sic' scribamus. Post 'quae cum ita sint' vox 'sic' inanis videri potest, sed cum se ad ecclesiam praefiguratam referat illud 'quae cum ita sint', voce 'sic' indicatur solutio omnium quaestionum: sic, ista falsa opinione refutata, nunc nemo audebit putare, etc.
Lib. XVI, cap. 6, l. 34sqq. Exponit Augustinus Gen. 11, 6: 'Et nunc non deficient ex illis omnia, quae conati fuerint facere', comparans locum e Vergilio sumptum, Aen. 4, 592: 'Non arma expedient totaque ex urbe sequentur?'. Vult auctor noster ambobus locis non confirmantem loqui eum qui loquitur, sed interrogantem et velut comminantem. Sensus igitur esset, ait Augustinus, l. 39sq.: 'nonne omnia deficient ex illis, quae conati fuerint facere?', id est, ut planius et liberius loquamur: 'sane ego, qui Deus sum, faciam ut omnia deficiant'. Quod sequitur sic legi debet: 'Sed si ita dicatur, non exprimit comminantem, verum propter tardiusculos addidimus particulam, id est ne , ut diceremus nonne , quoniam vocem pronuntiantis non possumus scribere.' Dicit igitur auctor verbum 'non' per se his duobus locis habere vim comminantis, sed explicans vult 'ne' addere, ut fiat 'nonne'; sic etiam tardiores intellegent. Editores si non prorsus falso, tamen minus bene a 'verum' novam sententiam incipere faciunt et interpretes falso credunt 'non' hic negationem esse ('does not give them a threatening tone', et similem in modum alii).
Ibidem, cap. 10, l. 7sqq. 'commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque vixisset.' Legendum esse puto 'quoto' pro 'quanto' et 'quantumque' pro 'quantoque'. Confer, sis, lib. XV, cap. 11, l. 11sq.: 'quoto eius (id est: Noe) anno diluvium factum est', in hoc nostro capite, l. 35sq.: 'quoto anno vitae suae genuerit filium' et infra locum quem e libro XVI, cap. 14 adhibeo.
Quod ad 'quantum' attinet, vide, sis, Enarrationes in Psalmos , LXIX, cap. 8, l. 9 ( CC 39): 'Quantumcumque hic vixerimus, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi; iustus sum', Sermones , 33A, l. 32sqq. ( CC 41): 'quantumcumque hic vixeris, diu non est'. Confer, sis, etiam De Genesi contra manichaeos , lib. I, cap. XXIV 42, p. 193, l. 51sqq. ( PL , vol. 34): 'sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur', licet ibi 'quantum' ut ita dicam se ipsum imponat, cum ad 'deputatur' se referat et illo loco 'quanto' prorsus dici non possit.
Potest et fieri ut 'quot', scilicet annos, scripserit Augustinus. Confer, sis, in eodem libro XVI, cap. 14, l. 7sqq.: 'alioquin nescietur quot annos vixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno vitae suae in Charran venerit'. Est in Augustino aliquotiens 'quot annos', sicut et 'tot annos' et 'aliquot annos'. Sed 'quantum' mihi praeferendum videtur, quia sic nihil subaudiendum est.
Num 'quantosque', scilicet annos, pro 'quantumque' legi potest? 'Quanti' pro 'quot' bene notum est a posterioribus dici posse, ut est in libro XIII, cap. 7, l.14sq.: '(tanti) ... quanti sunt hi, qui mortem ... non distulerunt', quo loco numerum martyrum Augustino commemorante 'tanti ... quanti' idem est ac 'tot ... quot'. In titulo lib. XXI, cap. 5., hoc est: 'Quanta sint, quorum ratio nequeat agnosci' etc., sive scripserit Augustinus ipse sive alius nescioquis. Ut e textu capitis apparet, non agitur de magnitudine sed de numero rerum mirabilium, quae permultae sunt. Sed, quod sciam, non est apud Augustinum 'quantos annos', et ideo in 'quantumque' permanebo.
Lib. XVII, cap. 17, l. 1 'Sicut'. Dombart bene 'sic' coniecit, quod scribendum est. Est re vera nulla fere mutatio, nam multoties 'sic' et 'sicut' in codicibus confunduntur. Conferas velim exempli gratia l. 25, quod infra invenies, ubi codex unus praebet 'sicut' pro 'sic'.
Putat Augustinus, ut dixit initio cap.16, esse quaedam prophetice dicta quae prima facie et mox ut dicuntur Christum et ecclesiam ostendant, etsi restant quaedam exponenda. Inter has manifestas propheticas locutiones sunt cap. 16, l. 8: 'Eructavit cor meum' etc., ubi Christus rex praenuntiatus est, et eodem capite, l. 37: 'Astitit regina', ubi non minus evidenter ecclesia significatur. Deinde ad aliud exemplum profetiae ventum est, id est ad locum nostrum: 'Sic etiam in illo psalmo ( Ps. 109), ubi sacerdos Christus, quemadmodum hic (id est: in Psalmo 44, de quo in capite praecedente agebatur) rex, apertissime praedicatur'. Sequitur Christus homo patiens, cap. 17, l. 25sqq.: 'Sic et in illo (id est: in Psalmo 21), ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur dicens' etc. Sicut rex, sic sacerdos, sic homo humilis et patiens praenuntiatur Christus.
Lib. XVIII, cap. 13, l. 37sqq. 'Nunc vero non solum eis, qui ista finxerunt, irati non sunt, sed ut talia figmenta etiam in theatris agerent, ipsos deos potius iratos habere timuerunt.' Kukula in Wiener Studien 25 (1903), p. 315sq. confert lib. II, cap. 26, l. 46sqq., e quo loco sumo: 'mirante nimirum ... pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae apud deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent', ubi ego ante 'iratos' distinguere volo. Inde proposuit Kukula 'habituri erant' pro 'habere timuerunt', sed mea quidem sententia errat. Nam minime aegre dei ferebant ludos in theatris agi.
Num intellegi potest quod scripserunt omnes: ut talia figmenta in theatris agerent, deorum iram timuerunt? Sic forsitan melius: ita iram deorum timuerunt ut talia figmenta in theatris agerent, id est inviti agerent? Immo libenter mendacia fabularum amplexi sunt (l. 33sqq.) et ut supra videmus poetis minime irati erant. Ut est verborum compositio, mihi quidem minime elucet consecutio logica.
In memoria retineamus illud 'nisi' e lib. II, cap. 26 (vide supra) sumptum et conferamus lib. II, cap. 11, l. 21sq.: 'illam voluptatem sive (melius: sibi, vide supra adnotationem meam) honorem diis exhiberi petentibus et, nisi fierent, irascentibus', eodem libro, cap. 26, l. 2sqq.: 'opprobria numinum et crimina ... ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus'. Ut iam supra ad lib. II, cap. 11, l. 18sqq. exposui, statuit Augustinus deos opprobria et flagitia ludis exhiberi non modo non vetare sed etiam poscere et nisi exhibeantur irasci. Mutemus igitur 'ut' in 'nisi' et vertamus sicut Thimme ('wenn ... nicht').
In codicibus posterioris aetatis, si 'ut' et 'nisi' abbreviationibus scripta sunt, inter se simillima sunt. Nam 'ut' scribi potest littera u puncto superscripto, 'nisi' littera n superscripta littera parvula i . Sed habemus ad locum codices satis veteres saeculi IX, et ideo non mihi certum est corruptelam ex his abbreviationibus oriri. Sunt autem, ut initio ostendi, in textu Augustini corruptelae veterrimae, inter quas fortasse haec una est. Vide etiam infra, ad cap. 16, l. 16sqq.
Ibidem cap. 16, l. 16sqq. 'hoc templum (id est: Diomedis) circumvolare atque incolere has alites tam mirabili obsequio, ut aquam impleant et aspergant' etc. Sic codices manu scripti. Sunt veteres editiones, inter quas PL , quae non insaniunt sed praebent 'rostrum aqua', collato cap. 18, l. 84: 'Quod autem Diomedis templo aquam rostris afferunt et aspergunt' etc. Melius forte igitur nostro loco 'rostra aqua' vel 'aqua rostra'. Editores ne cogitare quidem volunt quicquam in omnibus codicibus deesse et corde obdurato coniecturam necessariam declinant.
Ibidem, cap. 26, l. 2sq. 'relaxata aliquanta captivitate Iudaeorum' etc. Editio Loebiana sic vertit: 'releasing a good part of the captive Jews', id est 'captivitas' idem putatur esse quod 'captivi'. Non male, sed alii interpretes vertunt ac si legant 'aliquantum'; 'captivitas' secundum eos est, ut solet, misera condicio captivorum.
Disserit Augustinus de Ps. 67,19 'captivasti captivitatem' in Enarrationibus in Psalmos , LXVII, cap. 26, l. 1sqq. ( CC 39), ubi cum alia tum haec profert: 'an ipsos homines appellavit captivitatem, qui captivi sub diabolo tenebantur?'. Paulo post de Psalmo 95, 1: 'Quando domus aedificabatur post captivitatem' sic disserit: 'Ipsos itaque homines qui captivi tenebantur appellans (id est: psalmista) captivitatem', et similem in modum in De trinitate , lib. XV, cap. 19, l. 74sqq. loquitur. Sed apud Augustinum ipsum quantum invenire potui 'captivitas' non significat 'captivos' neque exstat 'captivitatem relaxare' vel 'captivos relaxare' pro 'eos liberare'. Credo ego quidem 'aliquantum' legi oportere, collato lib. IV, cap. 9, l. 1sq.: 'Omissa igitur ista turba minutorum deorum vel aliquantum intermissa'.
Ibidem, cap. 48, l. 20sqq. 'nihil accipiatur quod dictum est; Dabo pacem in loco isto , nisi dabo pacem in loco, quem significat locus iste .' Kukula in Wiener Studien 25 (1903), p. 317sq. proposuit 'illo, quem' pro 'loco, quem', sed erravit. Non agitur de 'illo', id est Christo, ut putavit Kukula. Ut enim l. 17 monemur, per significantem locum ille (id est: locus), qui eo significatur, intellegendus est. Locus igitur significans digito ostendit alium locum vel aliam rem. Quid significet necesse est intellegamus. 'Iste locus' est templum Hierosolymis post captivitatem instauratum, quod significat domum Novi Testamenti vel ecclesiam. Sic 'Dabo pacem in loco, quem significat locus iste' nihil aliud est quam 'dabo pacem in ecclesia, quam significat templum instauratum'.
Ad rem conferas velim De doctrina Christiana , lib. III, cap. 6, l. 25sqq. ( CC 32), ubi de prima ecclesia Hierosolymitana loquitur Augustinus: '(ut) ... se totos dedicarent deo tamquam templum novum, cuius terrenae imagini, hoc est templo veteri, serviebant.' Templo quippe veteri serviebant, quia erant olim Iudaei.
Lib. XIX, cap. 19, l. 15sqq. 'In otio non iners vacatio delectare debet, sed aut inquisitio aut inventio veritatis, ut in ea quisque proficiat et quod invenerit ne alteri invideat.' Sic plerique editorum et omnes interpretes quos vidi. Pro 'ne alteri invideat' praebet 'teneat invideat' codex quidam Parisiensis saeculi X; 'teneat et alteri non invideat' codices duo Bernenses saeculi X-XI et editiones vetustiores.
Potest fieri ut 'teneat' recte se habeat et se ad l. 11 referat: 'interest tamen quid amore teneat veritatis, quid officio caritatis impendat.' Sed si 'teneat' sanum est, quid de 'ne alteri invideat' faciamus? De invidia utique non agitur. Est totum caput de vita otiosa, in qua Deus sive veritas inquirendus et inveniendus est, et de vita activa, in qua utilitas proximi cogitanda est. Proinde mihi videtur 'et quid invenerit teneat' potius quam 'et quod invenerit ne alteri invideat' legendum esse. Quomodo autem 'invideat' in textum irrepserit, nescimus. Mox autem monet auctor, ne in vita activa honor nimis ametur neve potentia. Cum gloriae cupiditati saepe insit invidia, potest fieri ut in margine verba 'ne alteri invideat' scripserit aliquis.
Lib. XX, cap. 19, l. 91sqq. 'non veniet ad vivos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius eius Antichristus; quamvis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab eo seducentur.' Intellegi potest illud 'quod': occultum Dei iudicium est aliquos seducendos esse. Sed nescio an 'qui' pro 'quod' legendum sit. Conferas velim cap. 7, l. 92: 'occultum esse voluit, qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto prorsus latet' etc., et De correptione et gratia , cap. XIII 40, p. 941, l. 9sq. ( PL , vol. 44): 'sed omnes etiam qui bene currunt timeant, dum occultum est qui perveniant'.
Ibid., cap. 23, l. 50sqq. Dan. 7, 25 sic exponitur: 'Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum (sic editores) numero declaratur.' Numerus dierum positus est Dan. 12, 11 'dies mille ducenti nonaginta'. Mensium numerus, qui est quadraginta duorum, declaratur Apoc. 11, 2 et 13, 5. Sed lege, sis, 'declarato' pro 'declaratur'. Sic inter se conveniunt 'numero dierum ... posito' et 'mensum numero declarato'.
Ibid., cap. 24, l. 16sqq. 'Si haec sententia (id est: caelos perituros esse) Iovi displicet, cuius, ut scribit iste philosophus (id est: Porphyrius), velut gravioris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: cur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis invenitur?'
Si Christiani secundum Porphyrium stulti sunt quod hunc mundum dicunt esse periturum, quomodo non eodem modo stulti sunt Hebraei, in quorum libris, id est in Psalmis , haec eadem inveniuntur? Sed Hebraei a Porphyrio propter pietatem laudantur, non stultitiae arguuntur! Textus quem praebent editores, 'in Christianorum credulitate culpatur', potest fieri ut intellegi possit, sed aegre. Nonne 'Christianorum credulitas culpatur'? Confer, sis, quod sequitur: 'sapientiam tamquam stultitiam culpat'. Apud Augustinum usitatum est dici 'cupiditas culpanda', 'culpanda neglegentia', 'iniquitas culpatur', sicut in catalogo verborum et in Thesauro Augustiniano monstratur.
Lib. XXI, cap. 9, l. 56sqq. 'Quid autem horum verum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat' etc. 'Cognoscendarum poenarum experientia' continet iterationem eiusdem notionis, cum non longe absit 'cognoscere' ab 'experiri'. Potest fieri ut textus ferendus sit, sed lege, sis, 'cognoscendis', collato paulo infra 'ad hoc quoque sciendum'. Voces 'horum' et 'eis cognoscendis' et 'hoc quoque sciendum' ad ea se referunt quae fiunt in supplicio sempiterno damnatorum, ubi experientia, quam de rebus humanis habemus et quae ex parte est, non necessaria erit his rebus cognoscendis; sufficiet autem sapientia sanctorum, quae tunc plena erit.
Lib. XXII, cap. 27, l. 22sq. 'Haec itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne victuras.' Praebent plerique codicum et editores et interpretes quidam, inter quos PL et Hoffmann et Thimme 'facturus' pro 'victuras'. Etiam 'victurus', 'facturas', 'facturum', 'futuras' in codicibus inveniuntur.
'Haec', 'illa', 'quae' sine dubio se ad 'corpora' referunt. Fieri non potest, ut idem sit ac 'hoc' vel 'haec res', et sic generaliter dictum sit. Loquitur enim auctor semper de corporibus et disputat de natura illorum. Sententia, quam supra secundum editores nostri temporis praebeo, dicere vult Deum et corpora promittere, si corpora promittere dici potest, et animas promittere in aeternum victuras esse. Haec vero compositio claudicans verborum mihi quidem videtur non nisi aegre ferri posse. 'Facturus' pro 'victuras' est, ut opinor, emendatio mala, nequaquam lectio bona. Est enim 'in aeternum' ut saepissime cum 'vivere' coniungendum.
Nonne scripsit Augustimus olim 'in quibus' pro 'quae', sicut paulo ante, l. 20sq.: 'ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala', l. 14sqq.: 'talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter viverent', postea, cap. 28, l. 38sq.: 'talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter vivant'? 'Cum quibus' et dici potest, quod sumimus e cap. 23, l. 35, sed loco nostro minus convenit, eo quod paulo post 'cum sua aeterna carne' legimus. An malumus 'nisi in quibus' quam 'nisi illa in quibus'? Sic breviter saepe loquitur Augustinus, et fieri potest ut 'illa' explicatio sit quae irrepsit et verbum 'quae' post se induxit.
Ibid., cap. 28, l. 21sqq. Adfert verba Marci Varronis: ' ... ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem.' Quin scribimus 'eandem' pro altero 'eadem'?
Bengt Alexanderson e-mail: bengt.alexanderson@riksdagen.se
Electronic Antiquity Vol. 3 Issue 7 - May 1997 edited by Peter Toohey and Ian Worthington antiquity-editor@classics.utas.edu.au ISSN 1320-3606